St. Mark's incrusted walls and lustrous gold, So stood the Church, a Bible lifted high What though the East has lavished all her skill It is alone and desolate amid The madness of the World assembles there, “Doctrina sed vim promovet insitam.” CONSIDERANTI mihi diversas erudiendi pueros rationes, illud in mentem occurrit, e veteribus aliquem, si de caelo post tot saecula delabi in has terras posset, miraturum esse suas litteras iam in tanto honore haberi ut cum puerilis disciplinae elementa sint, tum maturae nonnunquam aetati mentis prope solum pabulum suppeditent. Quanquam enim Theognis ille Cyrnum suum versibus appellans ita loquitur : μελήσεις άφθιτον ανθρώποις αιέν έχων όνομα et ille alter de se eodem modo vaticinatur: Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinamvix, opinor, re vera finxissent extremis in Britannis olim fore ut carmina Graeca et Latina a pueris decantarentur. Igitur non est mirandum quod sunt hodie qui pueros ita instituentibus succenseant, quia meliorem ex recentioribus artibus studiisque erudiendae iuventutis rationem quam quae tam longe exquisitae sint inveniri posse arbitrantur. Hi enim affirmant totum hoc lumen antiquorum doctrinae quum in Anglia primum emicuisset, oculos novo et antea incognito fulgore ita strinxisse, ut nostri modo omni omisso servitium alienae linguae libenter acceperint, nec senserint si nimia vetustatis admiratione caperentur, periculum fore ne artes a recentibus magis expolitas et perfectas negligerent: quod commune est omnibus vitium a Tacito memoratum, ut dum a |