Графични страници
PDF файл
ePub

DE PRINCIPIIS COGITANDI.

LIBER PRIMUS.

AD FAVONIUM.

UNDE Animus scire incipiat: quibus inchoet orsa
Principiis seriem rerum, tenuemque catenam
Mnemosyne; Ratio unde rudi sub pectore tardum
Augeat imperium; et primum mortalibus ægris
Ira, Dolor, Metus, et Curæ nascantur inanes,
Hinc canere aggredior. Nec dedignare canentem,
O decus! Angliacæ certe O lux altera gentis !
Si qua primus iter monstras, vestigia conor
Signare incerta, tremulaque insistere planta.

5

Quin potius duc ipse (potes namque omnia) sanctum 10
Ad limen, (si rite adeo, si pectore puro,)
Obscuræ reserans Naturæ ingentia claustra.
Tu cæcas rerum causas, fontemque severum
Pande, Pater; tibi enim, tibi, veri magne Sacerdos,
Corda patent hominum, atque altæ penetralia Mentis. 15
Tuque aures adhibe vacuas, facilesque, Favoni,
(Quod tibi crescit opus) simplex nec despice carmen,
Nec vatem: non illa leves primordia motus,
Quanquam parva, dabunt. Lætum vel amabile quicquid
Usquam oritur, trahit hinc ortum ; nec surgit ad auras, 20

Quin ea conspirent simul, eventusque secundent.
Hinc variæ vitaï artes, ac mollior usus,
Dulce et amicitiæ vinclum: Sapientia dia
Hinc roseum accendit lumen, vultuque sereno
Humanas aperit mentes, nova gaudia monstrans,
Deformesque fugat curas, vanosque timores :
Scilicet et rerum crescit pulcherrima Virtus.
Illa etiam, quæ te (mirum !) noctesque diesque
Assidue fovet inspirans, linguamque sequentem
Temperat in numeros, atque horas mulcet inertes;
Aurea non alia se jactat origine Musa.

Principio, ut magnum foedus Natura creatrix
Firmavit, tardis jussitque inolescere membris
Sublimes animas; tenebroso in carcere partem
Noluit ætheream longo torpere veterno:
Nec per se proprium passa exercere vigorem est,
Ne sociæ molis conjunctos sperneret artus,
Ponderis oblita, et cœlestis conscia flammæ.
Idcirco innumero ductu tremere undique fibras
Nervorum instituit: tum toto corpore miscens
Implicuit late ramos, et sensile textum,
Implevitque humore suo (seu lympha vocanda,
Sive aura est) tenuis certe, atque levissima quædam
Vis versatur agens, parvosque infusa canales

2.5

30

35

40

Perfluit; assidue externis quæ concita plagis,
Mobilis, incussique fidelis nuntia motus,

45

Hinc inde accensa contage relabitur usque
Ad superas hominis sedes, arcemque cerebri.

Namque illic posuit solium, et sua templa sacravit
Mens animi: hanc circum coëunt, densoque feruntur 50
Agmine notitiæ, simulacraque tenuia rerum :

Ecce autem naturæ ingens aperitur imago

Immensæ, variique patent commercia mundi.

Ac uti longinquis descendunt montibus amnes
Velivolus Tamesis, flaventisque Indus arenæ,
Euphratesque, Tagusque, et opimo flumine Ganges,
Undas quisque suas volvens, cursuque sonoro
In mare prorumpunt: hos magno acclinis in antro
Excipit Oceanus, natorumque ordine longo
Dona recognoscit venientum, ultroque serenat
Cæruleam faciem, et diffuso marmore ridet.
Haud aliter species properant se inferre novellæ
Certatim menti, atque aditus quino agmine complent.
Primas tactus agit partes, primusque minutæ
Laxat iter cæcum turbæ, recipitque ruentem.
Non idem huic modus est, qui fratribus: amplius ille
Imperium affectat senior, penitusque medullis,
Visceribusque habitat totis, pellisque recentem
Funditur in telam, et late per stamina vivit.
Necdum etiam matris puer eluctatus ab alvo
Multiplices solvit tunicas, et vincula rupit ;
Sopitus molli somno, tepidoque liquore

:

Circumfusus adhuc tactus tamen aura lacessit
Jamdudum levior sensus, animamque reclusit.

55

60

65

7༠

Idque magis simul, ac solitum blandumque calorem

75

Frigore mutavit cœli, quod verberat acri

Impete inassuetos artus: tum sævior adstat,
Humanæque comes vitæ Dolor excipit: ille
Cunctantem frustra et tremulo multa ore querentem
Corripit invadens, ferreisque amplectitur ulnis.
Tum species primum patefacta est candida Lucis
(Usque vices adeo Natura bonique, malique,
Exæquat, justaque manu sua damna rependit)
Tum primum, ignotosque bibunt nova lumina soles.
Carmine quo, Dea, te dicam, gratissima cœli
Progenies, ortumque tuum: gemmantia rore

80

85

It per prata levi lustras, et floribus halans
Purpureum Veris gremium, scenamque virentem
Pingis, et umbriferos colles, et cærula regna?
Gratia te, Venerisque Lepos, et mille Colorum,
Formarumque chorus sequitur, Motusque decentes.
At caput invisum Stygiis Nox atra tenebris
Abdidit, horrendæque simul Formidinis ora,
Pervigilesque æstus Curarum, atque anxius Angor :
Undique Lætitia florent mortalia corda,

Purus et arridet largis fulgoribus Æther.

Omnia nec tu ideo invalidæ se pandere Menti
(Quippe nimis teneros posset vis tanta diei
Perturbare, et inexpertos confundere visus)
Nec capere infantes animos, neu cernere credas
Tam variam molem, et miræ spectacula lucis :
Nescio qua tamen hæc oculos dulcedine parvos
Splendida percussit novitas, traxitque sequentes;
Nonne videmus enim, latis inserta fenestris
Sicubi se Phoebi dispergant aurea tela,
Sive lucernarum rutilus colluxerit ardor,
Extemplo huc obverti aciem, quæ fixa repertos
Haurit inexpletum radios, fruiturque tuendo.

Altior huic vero sensu, majorque videtur
Addita, Judicioque arcte connexa potestas,
Quod simul atque ætas volventibus auxerit annis,
Hæc simul, assiduo depascens omnia visu,
Perspiciet, vis quanta loci, quid polleat ordo,

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Juncturæ quis honos, ut res accendere rebus

Lumina conjurant inter se, et mutua fulgent.

Nec minor in geminis viget auribus insita virtus, Nec tantum in curvis quæ pervigil excubet antris Hinc atque hinc (ubi Vox tremefecerit ostia pulsu Aëriis invecta rotis) longeque recurset:

115

Scilicet Eloquio hæc sonitus, hæc fulminis alas,
Et mulcere dedit dictis et tollere corda,
Verbaque metiri numeris, versuque ligare
Repperit, et quicquid discant Libethrides undæ,
Calliope quoties, quoties Pater ipse canendi
Evolvat liquidum carmen, calamove loquenti
Inspiret dulces animas, digitisque figuret.

At medias fauces, et linguæ humentia templa
Gustus habet, qua se insinuet jucunda saporum
Luxuries, dona Autumni, Bacchique voluptas.

Naribus interea consedit odora hominum vis,
Docta leves captare auras, Panchaïa quales
Vere novo exhalat, Floræve quod oscula fragrant
Roscida, cum Zephyri furtim sub vesperis hora
Respondet votis, mollemque aspirat amorem.

Tot portas altæ capitis circumdedit arci

Alma Parens, sensusque vias per membra reclusit;
Haud solas namque intus agit vivata facultas,
Qua sese explorat, contemplatusque repente
Ipse suas animus vires, momentaque cernit.
Quid velit, aut possit, cupiat, fugiatve, vicissim
Percipit imperio gaudens; neque corpora fallunt
Morigera ad celeres actus, ac numina mentis.

Qualis Hamadryadum quondam si forte sororum
Una, novos peragrans saltus, et devia rura ;
(Atque illam in viridi suadet procumbere ripa
Fontis pura quies, et opaci frigoris umbra)
Dum prona in latices speculi de margine pendet,
Mirata est subitam venienti occurrere Nympham :
Mox eosdem, quos ipsa, artus, eadem ora gerentem
Una inferre gradus, una succedere sylvæ
Aspicit alludens; seseque agnoscit in undis.
Sic sensu interno rerum simulacra suarum

120

125

130

135

140

145

150

« ПредишнаНапред »