Графични страници
PDF файл
ePub

IIO

Agmina phocarum numerat, vilisque volucrum 100
Passer habet semper quicum sit, et omnia circum
Farra libens volitet, ferò sua tecta revisens,
Quem si sors letho objecit, seu milvus adunco
Fata tulit rostro, seu stravit arundine fosfor,
Protinus ille alium focio petit inde volatu. 105
Nos durum genus, et diris exercita fatis
Gens homines aliena animis, et pectore discors,
Vix sibi quisque parem de millibus invenit unum,
Aut si sors dederit tandem non aspera votis,
Illum inopina dies quâ non speraveris horâ
Surripit, æternum linquens in sæcula damnum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras Ire per aëreas

rupes, Alpemque nivosam! Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultam, 115 (Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim, Tityrus ipse suas et oves et rura reliquit;) Ut te tam dulci possem caruise sodale, Poslem tot maria alta, tot interponere montes, Tot sylvas, tot saxa tibi, fluviosque fonantes! 120 Ah cartè extremùm licuisset tangere dextram, Et bene compositos placidè morientis ocellos, Et dixisse vale, nostri memor ibis ad astra.

Ite domum impasti, domino jam nonvacat, agni. Quamquam etiam vestri nunquam meminissepigebit Pastores Thufci, Musis operata juventus, 126 Hic Charis, atque Lepos; et Thuscus tu quoque Damon,

An

Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe.
O ego quantus eram, gelidi cum fratus ad Arni
Murmura, populeumque nemus, quà mollior herba,
Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrios,
Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam.
Ipse etiam tentare ausus sum, nec puto multùm
Displicui, nam sunt et apud me munera vestra
Fiscellæ, calathique, et cerea vincla cicutæ, 135
Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis, et Francinus, erant et vocibus ambo
Et ftudiis noti, Lydorum sanguinis ambo.

Ite domum impasti, dominojam non vacat, agni. Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna,

140 Dum folus teneros claudebam cratibus hædos. Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat, Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon, Vimina nunc texit, varios sibi quod fit in usus! Et quæ tum facili sperabam mente futura

145 Arripui voto levis, et præsentia finxi, Heus bone numquid agis ? nisi te quid forte retardat, Imus? et argutâ paulùm recubamus in umbrâ, Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Caslibelauni ? Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos, 150 Helleborúmq;humilésq;crocos,foliúmq; hyacinthi, Quasque habetista palus herbas, artesquemedentûm. Ah pereant herbæ, pereant artesque medentûm, Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro. Ipfe etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat

Fistu.

Fistula, ab undecimâ jam lux est altera nocte, 156
Et tum forte novis admôram labra cicutis,
Disiluere tamen ruptâ compage, nec ultra
Ferre graves potuere sonos, dubito quoque ne sim
Turgidulus, tamen et referam, vos cedite sylvæ. 160

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes
Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ,
Brennúmq; Arvigarúmq;duces, priscúmq;Belinum,
Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos;
Tum gravidam Arturo fatali fraude lögernen, 166
Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma,
Merlini dolus. O mihi tum si vita supersit,
Tu procul annosa pendebis fistula pinu 169
Multùm oblita mihi, aut patriis mutata Camænis
Brittonicum ftrides, quid enim? omnia non licet uni
Non sperâsse uni licet omnia, mi satis ampla
Merces, et mihi grande decus (fim ignotus in ævum
Tum licet, externo penitusque inglorius orbi)
Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni, 175
Vorticibusq; frequens Abra, et nemus omne Trean-
Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis (tæ,
Tamara, et extremis me discant Orcades undis.

Ite domum impasti, dominojam non vacat, agni. Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri, iso Hæc, et plura simul, tum quæ mihi pocula Mansus, , Mansus Chalcidicæ non ultima gloria ripa, Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse,

Et

Et circum gemino cælaverat argumento:
In medio rubri maris unda, et odoriferum ver, 185
Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvä,
Has inter Phænix divina avis, unica terris
Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis
Auroram vitreis surgentem respicit undis. 189
Parte alia polus omnipatens, et magnus Olympus,
Quis putet? hicquoqueAmor, pictæq; innubephare-
Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo; (træ,
Nec tenues animas, pectúsque ignobile vulgi
Hinc ferit, at circùm flammantia lumina torquens
Semper in erectum fpargit sua tela

per
orbes

195 Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus, Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum. .

Tu quoqueinhis,nec me fallitspeslubrica, Damon, Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret Sanctáque simplicitas, nam quò tua candida virtus? Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco, Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec febimus ultrà, Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon, AEthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum; Heroúmque animas inter, divósque perennes, 205 AEthereos haurit latices et gaudia potat Ore facro. Quin tu cæli post jura recepia Dexter ades, placidusque fave quicunque vocaris, Seu tu nofter eris Damon, live æquior audis Diodotus, quo te divino nomine cuncti Cælicolæ nôrint, sylvisque vocabere Damon. Сс с

Quòd

201

210

Quòd tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginci servantur honores;
Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona, 215
Lætáque frondentis geftans umbracula palmæ
AEternum perages immortales hymenaeos;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Fella Sionæo bacchantur et Orgia thyrso.

Jan. 23. 1646.
Ad JOANNEM ROUSIUM Oxoniensis Academia

Bibliothecarium. De libro Poematum amisso, quem ille fibi denuo mitli postulabat, ut cum aliis nostris in Bibliotheca publica reponeret,Ode.

Strophe 1. G

EMELLE cultu fimplici gaudens liber,

Fronde licet geminâ,
Munditiéque nitens non operosa,
Quam manus attulit
Juvenilis olim,
Sedula tamen haud nimii poetæ;
Dum vagus Ausonias nunc per umbras,
Nunc Britannica per vireta lusit
Insons populi, barbitoque devius
Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos
Vicinis, et humum vix tetigit pede;

Antistrophe.
Quis te parve liber, quis te fratribus

Sub

[ocr errors]
[ocr errors]
« ПредишнаНапред »