Графични страници
PDF файл
ePub
[ocr errors]

Atlantisque nepos; neque enim nisi charus ab ortu
Diis superis poterit magno favisse poetæ.
Hinc longæva tibi lento sub flore senectus
Vernat, et AEfonios lucratur vivida fusos,

75
Nondum deciduos servans tibi frontis honores,
Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen.
O mihi si mea sors talem concedat amicum
Phæbæos decorasse viros qui tam bene nôrit,
Si quando indigenas revocabo in carmina reges,
Arturumque etiam sub terris bella moventem; 81
Aut dicam invictæ sociali fædere mensæ
Magnanimos Heroas, et (O modo fpiritus adsıt)
Frangam Saxonicas Britonum fub Marte phalanges.
Tandem ubi non tacitæ permensus tempora vitæ, 85
Annorumque fatur cineri sua jura relinquam,
Ille mihi lecto madidis astaret ocellis,
Aftanti fat erit fi dicam sim tibi curæ;
Ille meos artus liventi morte folutos
Curaret parva componi molliter urna.
Forsitan et noftros ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphia inyrti aut Parnasside lauri
Fronde comas, at ego fecura pace quiescam.
Tum quoque, si qua fides, fi præmia certa bonorum,
Ipse ego cælicolûm semotus in æthera divům, 95
Quò labor et mens pura vehunt, atque ignea virtus,
Secreti hæc aliqua mundi de parte videbo
(Quantum fata sinunt) et tota mente serenùm

90

[blocks in formation]

Ridens purpureo suffundar lumine vultus,
Et simul æthereo plaudam mihi lætus Olympo. 100
EPITAPHIUM DAMONIS.

ARGUMENTU M.
Thyrfis et Damon ejusdem viciniæ pastores, eadem studia se-

quuti à pueritiâ amici erant, ut qui plurimum. Thyrsis animi cuusâ profe&tus peregrè de obitu Damonis nuncium accepit. Domum postea reversus, et rem ita ese comperto, se, suamque solitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem sub perfonâ hîc intelligitur Carolus Deodatus ex urbe Hetruriæ Luca paterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenio, do&trinâ, clarissimisque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius. Imerides nymphæ (nam vos et Daphnin et Hy

Et plorata diu meministis fata Bionis) (lan, Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen: Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis, Et quibus assiduis exercuit antra querelis,

5 Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus, Dum sibi præreptum queritur Damona, neque altam Luctibus exemit noctem loca fola pererrans. Et jam bis viridi surgebat culmus arista, Et totidem flavas numerabant horrea messes, Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras, Nec dum aderat Thyrsis; pastorem scilicet illum Dulcis amor Mufæ Thusca retinebat in urbe. Aft ubi mens expleta domum, pecorisque relicti Cura vocat, simul afluetâ seditque sub ulmo,

15 comperiens Edit. Fenton.

Tum

H"

10

Tum verò amissum tum denique sentit amicum, Coepit et immensum sic exonerare dolorem.

Ite domum impasti, dominojam non vacat, agni. Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cælo, Poftquam te immiti rapuerunt funere Damon! 20 Siccine nos linquis, tua sic sine nomine virtus Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris ? At non ille, animas virgâ qui dividit aureâ, Ifa velit, dignumque tui te ducat in agmen, Ignavumque procul pecus arceat omne silentum. 25

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Quicquid erit, certè nisi me lupus antè videbit, Indeplorato non comminuere sepulchro, Conftabitque tuus tibi honos, longumque vigebit Inter paftores: Illi tibi vota secundo

30 Solvere poft Daphnin, post Daphnin dicere laudes Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit: Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piúmque, Palladiásque artes, sociúmque habuisse canorum. 34

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibicerta manent,tibierunt hæc præmiaDamon, At mihi quid tandem fiet modò ? quis mihi fidus Hærebit lateri comes, ut tu fæpe solebas Frigoribus duris, et per loca fæta pruinis, Aut rapido sub fole, siti morientibus herbis? 40 Sive opus in magnos fuit eminùs ire leones, Aut avidos terrere lupos præsepibus altis; Quis fando sopire diem, cantuque folebit ? B b b 2

Ite

51

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Pectora cui credam? quis me lenire docebit

45
Mordaces curas, quis longam fallere noctem
Dulcibus alloquiis, grato cùm sibilat igni
Molle pyrum, et nucibus sirepitat focus, at malus au-
Miscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo? (ster

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Aut æstate, dies medio dum vertitur axe,
Cum Pan æsculeâ fomnum capit abditus umbrâ,
Et repetunt sub aquis fibi nota sedilia nymphæ,
Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus,
Quis mihi blanditiásque tuas, quis tum mihi risus,
Cecropiosque sales referet, cultosque lepores? 56

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
At jam solus agros, jam pascua solus oberro,
Sicubi ramofæ densantur vallibus umbræ,
Hic serum expecto, supra caput imberet Eurus 60
Triste sonant, fractæque agitata crepuscula sylvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quam culta mihi priùs arva procacibus herbis
Involvuntur, et ipsa fitu seges alta fatiscit !
Innuba neglecto marcescit et uva racemo, 65
Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ
Mærent, inque suum convertunt ora magistrum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Tityrus ad corylos vocat, Alphesibæus ad ornos, Ad falices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas, 70 Hîc gelidi fontes, hîc illita gramina musco,

Hic

[ocr errors]

Hîc Zephyri, hîc placidasinterstrepit arbutusundas; Ista canunt surdo, frutices ego nactus abibam.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mopsus ad hæc, nam me redeuntem forte notârat, (Et callebat avium linguas, et fidera Mopsus) 76 · Thyrsi quid hoc? dixit, quæ te coquit improba bilis? Aut te perdit amor, aut te malè fascinat astrum, Saturni grave sæpe fuit paftoribus aftrum, Intimaque obliquo figit præcordia plumbo. 80

Ite domum impasi, domino jam non vacat, agni. Mirantur nymphæ, et quid te Thyrsi futurum est ? Quid tibi vis? aiunt, non hæc folet esse juventæ Nubila frons, oculique truces, vultusque severi, Illa choros, lususque leves, et semper amorem 85 Jure petit, bis ille miser qui serus amavit.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Venit Hyas, Dryopéque, et filia Baucidis Aegle Docta modos, citharæque sciens, sed perdita fastu, Venit Idumanii Chloris vicina Auenti;

90 Nil me blanditiæ, nil me solantia verba, Nil me, fi quid adest, movet, aut spes ulla futuri.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi quam fimiles ludunt per prata juvenci, Omnes unanimi fecum sibi lege sodales, 95 Nec magis hunc alio quisquam secernit amicum De grege, sic densi veniunt ad pabula thoes, Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri; Lex eadem pelagi, deserto in littore Proteus

Ag.

« ПредишнаНапред »