Графични страници
PDF файл
ePub

20

Obliviosas torpet ad Lethes aquas:
Sive in remotâ forte terrarum plaga
Incedit ingens hominis archetypus gigas,
Et diis tremendus erigit celsum caput
Atlante major portitore fiderum.
Non cui profundum cæcitas lumen dedit 23
Dircæus augur vidit hunc alto sinu;
Non hunc filenti nocte Plëiones nepos
Vatum sagaci præpes oftendit choro;
Non hunc facerdos novit Assyrius, licet
Longos vetufti commemoret atavos Nini, 30
Priscumque Belon, inclytumque Ofiridem.
Non ille trino gloriosus nomine
Ter magnus Hermes (ut sit arcani sciens)
Talem reliquit Ifidis cultoribus.
At tu perenne ruris Academi decus

35
(Hæc monstra si tu primus induxti scholis)
Jam jam poetas urbis exules tuæ
Revocabis, ipse fabulator maximus,
Aut institutor ipse migrabis foras.

Ad Patrem.
UNC mea Pierios cupiam per pectora fontes

Irriguas torquere vias, totumque per ora
Volvere laxatum gemino de vertice rivum ;
Ut tenues oblita fonos audacibus alis
Surgat in officium venerandi Musa parentis.
Hoc utcunque tibi gratum pater optime carmen
Exiguum meditatur opus, nec novimus ipfi

Ap

NING

5

1

[ocr errors]

vacuis quæ

20

Apliùs à nobis quæ possint munera donis
Respondere tuis, quamvis nec maxima poslint
Respondere tuis, nedum ut par gratia donis
Elle
queat,

redditur arida verbis.
Sed tamen hæc noftros oftendit pagina census,
Et quod habemus opum chartâ numeravimus iftâ,
Quæ mihi sunt nullæ, nifi

quas

dedit.aurea Clio Quas mihi semoto fomni peperere sub antro,

15 Et nemoris laureta sacri Parnaslides umbræ.

Nec tu vatis opus divinum despice carmen, Quo nihil æthereos ortus, et semina coeli, Nil magis humanam commendat origine mentem, Sancta Promethéæ retinens vestigia flammæ. Carmen amant superi, tremebundaque Tartara carIma ciere valet, divosque ligare profundos, (men Et triplici duros Manes adamante.coercet. Carmine sepositi retegunt arcana futuri Phæbades, et tremulae pallentes ora Sibyllæ; 25 Carmina sacrificus sollennes pangit ad aras, Aurea feu fternit motantem cornua taurum; Seu cùm fata sagax fumantibus abdita fibris Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis. Nos etiam patrium tunc cum repetemus Olympum, AEternæque moræ ftabunt immobilis ævi,

31 Ibimus auratis per cæli templa coronis, Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro, Astra quibus, geminique poli convexa fonabunt. Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes, 35

Nunc

40

Nunc quoque sidereis intercinit ipse choreis
Immortale melos, et inenarrabile carmen;
Torrida dum rutilus compescit sibila serpens,
Demisfoque ferox gladio mansuescit Orion ;
Stellarum nec sentit onus Maurusius Atlas.
Carmina regales epulas ornare solebant,
Cum nondum luxus, valtæque immensa vorago
Nota gulæ, et modico spumabat cæna Lyæo.
Tum de more fedens fefta ad convivia vates
AEsculeâ intonsos redimitus ab arbore crines, 45
Heroumque actus, imitandaque gesta canebat,
Et chaos, et positi latè fundamina mundi,
Reptantesque deos, et alentes numina glandes,
Et nondum AEtneo quæsitum fulmen ab antro.
Denique quid vocis modulamen inane juvabit, 50
Verborum sensusque vacans, numerique loquacis ?
Silvestres decet iste choros, non Orphea cantus,
Qui tenuit fluvios et quercubus addidit aures
Carmine, noncitharâ, simulachraquefuncta canendo
Compulit in lacrymas; habet has à carmine laudes.

Nec tu perge precor sacras contemnere Musas, 56 Nec vanas inopesque puta, quarum ipse peritus Munere, mille sonos numeros componis ad aptos, Millibus et vocem modulis variare canoram Doctus, Arionii meritò sis nominis hæres. 60 Nunc tibi quid mirum, si me genuisse poëtam Contigerit, charo si tam propè fanguine juncti Cognatas artes, ftudiumque affine sequamur? Ааа

Ipse

Ipse volens Phæbus se dispertire duobus,
Altera dona mihi, dedit altera dona parenti, 65
Dividuumque Deum genitorque puerque tenemus.

Tu tamen ut simules teneras odisse Camænas,
Non odisse reor, neque enim, pater, ire jubebas
Quà via lata patet, quà pronior area lucri,
Certaque condendi fulget fpes aurea nummi: 70
Nec rapis ad leges, malè custoditaque gentis
Jura, nec insulsis damnas clamoribus aures.
Sed magis excultam cupiens ditescere mentem,
Me procul urbano strepitu, secessibus altis
Abductum Aoniæ jucunda per otia ripæ 75
Phæbæo lateri comitem sinis ire beatum.
Officium chari taceo commune parentis,
Me poscunt majora, tuo pater optime sumptu
Cùm mihi Romuleæ patuit facundia linguæ,
Et Latii veneres, et quæ Jovis ora decebant 80
Grandia magniloquis elata vocabula Graiis,
Addere suafisti quos jactat Gallia flores,
Et quam degeneri novus Italus ore loquelam
Fundit, barbaricos teftatus voce tumultus,
Quæque Palæstinus loquitur mysteria vates.
Denique quicquid habet cælum, subjectaque cælo
Terra parens, terræque et cælo interfluus aer,
Quicquid et unda tegit, pontique agitabile marmor,
Per te nosse licet, per te, si nosse libebit.
Dimotàque venit fpectanda scientia nube,

90 Nudaque conspicuos inclinat ad oscula vultus,

Ni

85

100

Ni fugisse velim, ni sit libasse molestum.

I nunc, confer opes quisquis malesanus avitas Auftriaci gazas, Peruanaque regna præoptas. Quæ potuit majora pater tribuisse, vel ipse 95 Jupiter, excepto, donâsset ut omnia, cælo ? Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent, Publica qui juveni commisit lumina nato Atque Hyperionios currus, et fræna diei, Et circum undantem radiatâ luce tiaram. Ergo ego jam doctæ pars quamlibet ima catervæ Victrices hederas inter, laurosque sedebo, Jamque nec obscurus populo miscebor inerti, Vitabuntque oculos vestigia noftra profanos. Este procul vigiles curæ, procul este querelæ, 105 Invidiæque acies transverso tortilis hirquo, Sæva nec anguiferos extende calumnia rictus; In me triste nihil fædissima turba potestis, Nec vestri sum juris ego; fecuraque tutus Pectora, vipereo gradiar sublimis ab ictu.

At tibi, chare pater, poftquam non æqua merenti Posse referre datur, nec dona rependere factis, Sit memorâsse satis, repetitaque munera grato Percensere animo, fidæque reponere menti.

Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus, 115 Si modo perpetuos fperare audebitis annos, Et domini superesse rogo, lucemque tueri, Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco,

I10

[blocks in formation]
« ПредишнаНапред »