Графични страници
PDF файл
ePub

I20

Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum,
Signaque Aventino ponet fulgentia colle: 109
Relliquias veterum franget, flammisque cremabit,
Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant soleis dare basia reges.
Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses,
Irritus ille labor, tu callidus utere fraude,
Quælibet hæreticis disponere retia fas est; 115
Jamque ad consilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, et procerum de ftirpe creatos,
Grandævosque patres trabeâ, canisque verendos;
Hos tu membratim poteris confpergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
AEdibus injecto, quà convenere, sub imis.
Protinus ipse igitur quoscunque habet Anglia fidos
Propofiti, factique mone, quisquamne tuorum
Audebit fummi non jussa facessere Papæ ?
Perculsosque metu subito, casúque ftupentes

125
Invadat vel Gallus atrox, vel fævus Iberus.
Sæcula fic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et nequid timeas, divos divasque secundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina faftis. 130
Dixit et adscitos ponens malefidus amictus
Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen.

Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas Vestit inauratas redeunti lumine terras; Mestaque adhuc nigri deplorans funera nati 135

Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis;
Cum somnos pepulit stellatæ janito aulæ,
Nocturnos visus, et fomnia grata † revolvens.

Eft locus æternâ septus caligine noctis,
Vasta ruinosi quondam fundamina tecti, 140
Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque bilinguis,
Effera quos uno peperit Discordia partu.
Hic inter cæmenta jacent præruptaque faxa,
Osla inhumata virûm, et trajecta cadavera ferro;
Hic Dolus intortis semper sedet ater ocellis, 145
Jurgiaque, et stimulis armata Calumnia fauces,
Et Furor, atque viæ moriendi mille videntur,
Et Timor, exanguisque locum circumvolat Horror,
Perpetuoque leves

per muta silentia Manes
Exululant, tellus et sanguine conscia stagnat. 150
Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri
EtPhonos,et Prodotes,nulloque fequente perantrum,
Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus um-
Diffugiunt sontes, et retrò lumina vortunt; (bris
Hos pugiles Romæ per sæcula longa fideles 155
Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur.
Finibus occiduis circumfusum incolit æquor
Gens exosa mihi, prudens natura negavit
Indignam penitus nostro conjungere mundo:
Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu, 160
Tartareoque leves difflentur pulvere in auras
Et rex et pariter satrapæ, scelerata propago,
Et quotquot fidei caluere cupidine veræ
+ forsan---refolvens.

Con

1

Consilii socios adhibete, operisque ministros.
Finierat, rigidi cupidè paruere gemelli.

165
Interea longo flectens curvamine cælos
Despicit æthereâ dominus qui fulgurat arce,
Vanaque perversæ ridet conamina turbæ,
Atque sui causam populi volet ipse tueri.

Ese ferunt fpatium, quà distat ab Aside terra 170 Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas; Hic turris posita est Titanidos ardua Famæ AErea, lata, sonans, rutilis vicinior astris Quàm superimpositum vel Athos vel Pelion Offæ. Mille fores aditusque patent, totidemque fenestræ, Amplaque per tenues translucent atria muros:176 Excitat hic varios plebs agglomerata susurros; Qualiter inftrepitant circum mul&tralia bombis Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco, Dum Canis æstivum cæli petit ardua culmen. 180 Ipsa quidem summâ sedet ultrix matris in arce, Auribus innumeris cinctum caput eminet olli, (tat Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima capMurmura, ab extremis patuli confinibus orbis. Nec tot, Aristoride servator inique juvencæ

185 Isidos, immiti volvebas lumina vultu, Lumina non unquam tacito nutantia somno, Lumina subjectas late fpectantia terras. Iftis illa solet loca luce carentia sæpe Perluftrare, etiam radianti impervia soli: 190 Millenisque loquax auditaque visaque linguis

Cuilibet effundit temeraria, veraque mendax
Nunc minuit, modo confictis sermonibus auget.
Sed tamen à noftro meruifti carmine laudes
Fama, bonum quo non aliud veracius ullum, 195
Nobis digna cani, nec te memorasse pigebit
Carmine tam longo, servati scilicet Angli
Officiis vaga diva tuis, tibi reddimus æqua.
Te Deus, æternos motu qui temperat ignes, 199
Fulmine præmisso alloquitur, terrâque tremente:
Fama siles ? an te latet impia Papiftarum
Conjurata cohors in meque meosque Britannos
Et nova sceptrigero cædes meditata läcobo ?
Nec plura, illa statim sensit mandata Tonantis,
Et fatis ante fugax stridentes induit alas,

205
Induit et variis exilia corpora plumis;
Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram.
Nec mora jam pennis cedentes remigat auras,
Atque parum est cursu celeres prævertere nubes,
Jam ventos, jam solis equos post terga reliquit: 210
Et primo Angliacas solito de more per urbes
Ambiguas voces, incertaque murmura spargit,
Mox arguta dolos, et detestabile vulgat
Proditionis opus, nec non facta horrida diciu,
Authoresque addit sceleris, nec garrula cæcis 215
Insidiis loca structa filet; stupuere relatis,
Et pariter juvenes, pariter tremuere puellæ,
Effætique senes pariter, tantæque ruinæ
Sensus ad ætatem subito penetraverat omnem.

Attamen

220

A

Attamen interea populi miserefcit ab alto
AEthereus pater, et crudelibus obftitit ausis
Papicolûm; capti pænas raptantur ad acres;
At pia thura Deo, et grati solvuntur honores;
Compita læta focis genialibus omnia fumant;
Turba choros juvenilis agit: Quintoque Novembris
Nulla dies toto occurrit celebratior anno. 226

Anno Ætatis 17. In obitum + Præsulis Eliensis.
DHUC madentes rore squalebant genæ,

Et ficca nondum lumina
Adhuc liquentis imbre turgebant falis,

Quem nuper effudi pius,
Dum mæla charo jufta persolvi rogo

5 Wintoniensis Præfulis. Cum centilinguis Fama (proh semper mali

Cladisque vera nuntia)
Spargit per urbes divitis Britanniæ,

Populosque Neptuno satos,
Cessisse morti, et ferreis sororibus

Te generis humani decus,
Qui rex sacrorum illâ fuisti in infulâ

Quæ nomen Anguillæ tenet.
Tunc inquietum pectus irâ protinus

15 Ebulliebat fervidâ, Tumulis potentem fæpe devovens deam:

Nec vota Naso in Ibida

10

+ Nicholas Felton, who died October

Zz

5, 1626.

Concepit

« ПредишнаНапред »