Графични страници
PDF файл
ePub

20

25:

Si triste fatum verba Hecatëia
Fugare possint, Telegoni parens
Vixisset infamis, potentique

AEgiali soror usa virgâ.
Numenque trinum fallere si queant
Artes medentûm, ignotaque gramina,
Non gnarus herbarum Machaon

Eurypyli cecidisset hastâ.
Læsisset et nec te Philyreie
Sagitta echidnæ perlita sanguine,
Nec tela te fulmenque avitum

Cæse puer genitricis alvo.
Tuque o alumno major Apolline,
Gentis togatæ cui regimen datum,
Frondosa quem nunc Cirrha luget,

Et mediis Helicon in undis,
Jam præfuisses Palladio gregi
Lætus, superstes, nec fine gloria,
Nec puppe lustrasses Charontis

Horribiles barathri recessus. At fila rupit Persephone tua Irata, cum te viderit artibus Succoque pollenti tot atris

Faucibus eripuisse mortis. Colende Præses, membra precor tua Molli quiescant cespite, et ex tuo Crescant rofæ, calthæque busto,

Purpureoque hyacinthus ore.

30

35

40

Sit

45

Sit mite de te judicium AEaci,
Subrideatque AEtnæa Proserpina,
Interque felices perennis
Elysio spatiere campo.

In quintum Novembris, Anno Ætatis 17.
AM pius extremâ läcobus ab arcto

Teucrigenas populos, latéque patentia regna
Albionum tenuit, jamque inviolabile fædus
Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis:
Pacificusque novo felix divesque fedebat 5
In folio, occultique doli securus et hoftis :
Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo,
Forte per immensum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans sceleris focios, vernasque fideles,
Participes regni poft funera mæsla futuros;
Hic tempestates medio ciet aëre diras,
Illic unanimes odium ftruit inter amicos,
Armat et invictas in mutua viscera gentes ;
Regnaque olivifera vertit florentia pace,

,

15 Et quoscunque videt puræ virtutis amantes,

, Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus, Insidiasque locat tacitas, cassesque latentes Tendit, ut incautos rapiat, seu Caspia tigris Insequitur trepidam deserta per avia prædam Nocte sub illuni, et somno nictantibus aftris. , Talibus infeftat populos Summanus et urbes

Cinctus

10

20

Y y

Cincius cæruleæ fumanti turbine flammæ,
Jamque fluentisonis albentia rupibus arva 25
Apparent, et terra Deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles,
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem
AEquore tranato furiali poscere bello,
Ante expugnatæ crudelia sæcula Trojæ. 30
At fimul hanc opibusque et festâ pace

beatam
Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros,
Quodque magis doluit, venerantem numina veri
Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit
Tartareos ignes et luridum olentia fulphur; 35
Qualia Trinacria trux ab Jove clausus in AEtna
Eflat tabifico monstrosus ob ore Tiphæus.
Ignescunt oculi, stridetque adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, ictaque cuspide cuspis.
Atque pererrato folum hoc lacrymabile mundo 40
Inveni, dixit, gens hæc mihi fola rebellis,
Contemtrixque jugi, nostraque potentior arte.
Illa tamen, mea fi quicquam tentamina possunt,
Non feret hoc impune diu, non ibit inulta.
Hactenus; et piceis liquido natat aëre pennis; 45
Quà volat, adversi præcursant agmine venti,
Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.

Jamque pruinosas velox superaverat Alpes,
Et tenet Ausoniæ fines, à parte sinistra
Nimbiser Appenninus erat, priscique Sabini, 50
Dextra yeneficiis infamis Hetruria, nec non

Te

[ocr errors][ocr errors]

Te furtiva Tibris Thetidi videt oscula dantem;
Hinc Mavortigenæ consistit in arce Quirini.
Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem,
Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem, 55
Panificosque Deos portat, scapulisque virorum
Evehitur, præeunt submisso poplite reges,
Et mendicantum series longissima fratrum;
Cereaque in manibus gestant funalia cæci,
Cimmeriis nati in tenebris, vitamque trahentes. 60
Templa dein multis subeunt lucentia tædis
(Vesper erat facer iste Petro) fremitusque canentum
Sæpe tholos implet vacúos, et inane locorum.
Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva,
Orgia cantantes in Echionio Aracyntho,

65 Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis, Et procul ipse cavâ responsat rupe Cithæron.

His igitur tandem solenni more peractis, Nox senis amplexus Erebi taciturnia reliquit, Præcipitesque impellit equos stimulante flagello, 70 Captum oculis Typhlonta, Melanchætemque feroAtque Acherontæo prognatam patre Siopen (cem, Torpidam, et hirsutis horrentem Phrica capillis. Interea regum domitor, Phlegetontius hæres Ingreditur thalamos (neque enim secretus adulter Producit fteriles molli sine pellice noctes) At vix compositos somnus claudebat ocellos, Cum niger umbrarum dominus, rectorque silentum, Prædatorque hominum falfâ sub imagine tectus Y y 2

Afi

76

Alitit, assumptis micuerunt tempora canis, 80
Barba sinus promissa tegit, cineracea longo
Syrmate verrit humum vestis, pendetque cucullus
Vertice de raso, et ne quicquan desit ad artes,
Cannabeo lumbos constrixit fune salaces,
Tarda fenesratis figens vestigia calceis. 85
Talis, uti fama eft, vastâ Franciscus eremo
Tetra vagabatur solus per lustra ferarum,
Sylvestrique tulit genti pia verba falutis
Impius, atque lupos domuit, Lybicosque leones.
Subdolus at tali Serpens velatus amictu

go
Solvit in has fallax ora execrantia voces;
Dormis nate? Etiamne tuos sopor opprimit artus ?
Immemor O fidei, pecorumque oblite tuorum!
Dum cathedramvenerande tuam, diademaquetriplex
Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe, 95
Dumque pharetrati spernunt tua jura Britanni :
Surge, age, surge piger, Latius quem Cæsar adorat,
Cui reserata patet convexi janua cæli,
Turgentes animos, et faslus frange procaces, ,
Sacrilegique sciant, tua quid maledictio possit, 100
Et quid Apoftolicæ possit custodia clavis;
Et memor Hefperiæ dispectam ulciscere classem,
Mersaque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorumque cruci tot corpora fixa probrofæ,
Thermodoontea nuper regnante puella. 105
At tu si tenero mavis torpescere lecio,
Crescentesque negas hosti contundere vires,

Tyr

« ПредишнаНапред »