Графични страници
PDF файл
ePub

10

20

Dignus quem Stygiis medicâ revocaret ab undis

Arte Coronides, fæpe rogante dea. Tu si jussus eras acies accire togatas,

Et celer à Phæbo nuntius ire tuo, Talis in Iliacâ ftabat Cyllenius aula

Alipes, æthereâ missus ab arce Patris.
Talis et Eurybates ante ora furentis Achillei 15

Rettulit Atridæ jussa severa ducis.
Magna sepulchrorum regina, satelles Averni

Sæva nimis Musis, Palladi sæva nimis,
Quin illos rapias qui pondus inutile terræ,

Turba quidem est telis ista petenda tuis. Vestibus hunc igitur pullis Academia luge,

Et madeant lachrymis nigra feretra tuis. Fundat et ipsa modos querebunda Elegëia tristes,

Personet et totis nænia mcesta scholis. ELEGIA TERTIA, Anno Ætatis 17.

In obitum + Præsulis Wintoniensis. æftus eram, et tacitus nullo comitante sedebam,

Hærebantque animo tristia plura meo, Protinus en subiit funeftæ cladis imago

Fecit in Angliaco quam Libitina solo; 4 Dum procerum ingressa est splendentes marmore

Dira sepulchrali mors metuenda face; (turres Pulsavitque auro gravidos et jaspide muros, Nec metuit satrapum fternere falce greges.

Tunc + Lancelot Andrews, who died Sept. 21. 1626.

[ocr errors]
[ocr errors]

20

Tunc memini clarique ducis, fratrisque verendi

Intempestivis ofla cremata rogis : Et memini Heroum quos vidit ad æthera raptos,

Flevit et amissos Belgia tota duces. At te præcipuè luxi dignissime Præsul,

Wintoniæque olim gloria magna tuæ; Delicui fletu, et tristi fic ore querebar,

15 Mors fera Tartareo diva secunda Jovi, Nonne satis quod sylva tuas persentiat iras,

Et quod in herbosos juş tibi detur agros, Quodque afflata tuo marcescant lilia tabo,

Et crocus, et pulchræ Cypridi sacra rosa,
Nec finis ut semper Auvio contermina quercus

Miretur lapsus prætereuntis aquæ ?
Et tibi fuccumbit liquido quæ plurima cælo

Evehitur pennis quamlibet augur avis,
Et

quæ mille nigris errant animalia sylvis, 25

Et quod alunt mutum Proteos antra pecus. Invida, tanti tibi cum sit concessa poteftas;

Quid juvat humanâ tingere cæde manus ? Nobileque in pectus certas acuisse sagittas, Semideamque animam sede fugâsse suâ ?

30 Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo,

Roscidus occiduis Hesperus exit aquis, Et Tartessiaco submerserat æquore currum

Phæbus, ab eöo littore mensus iter. Nec mora, membra cavo posui resovenda cubili, 35 Condiderant oculos noxque soporque meos :

Cum

Cum mihi visus eram lato spatiarier agro,

Heu nequit ingenium visa referre meum.
Illic puniceâ radiabant omnia luce,
Ut matutino cum juga sole rubent.

40 Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles,

Vestitu nituit multicolore solum.
Non dea tam variis ornavit floribus hortos

Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos, 45

Ditior Hesperio flavet arena Tago. Serpit odoriferas

per opes levis aura Favoni, Aura sub innumeris humida nata rosis, Talis in extremis terræ Gangetidis oris Luciferi regis fingitur esse domus.

50 Ipse racimiferis dum densas vitibus umbras

Et pellucentes miror ubique locos, Ecce mihi subito Præsul Wintonius astat,

Sidereum nitido fulsit in ore jubar; Veslis ad auratos defluxit candida talos,

55 Infula divinum cinxerat alba caput. Dumque senex tali incedit venerandus amictu,

Intremuit lato florea terra sono.
Agmina gemmatis plaudunt cælestia pennis,

Pura triumphali personat æthra tubâ. 60 Quisque novum amplexu comitem cantuquesalutat,

Hosque aliquis placido misit ab ore sonos; Nate veni, et patrii felix cape gaudia regni, Semper ab hinc duro, nate, labore vaca. Tt

Dixit,

Urre per

CUM

5

Dixit, et aligeræ tetigerunt nablia turmæ,

65 At mihi cum tenebris aurea pulsa quies. Flebam turbatos Cephaleiâ pellice somnos,

Talia contingant fomnia fæpe mihi.

ELEGIA QUARTA, Anno Ætatis 18. Ad Thomam Junium præceptorem fuum, apud mercatores Anglicos Hamburga agentes, Pastoris munere fungentem.

immensum subitò mea littera pontum, I, pete Teutonicos læve per æquor agros; Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti,

Et feftinantis nil remoretur iter.
Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos

AEolon, et virides sollicitabo Deos,
Cæruleamque suis comitatam Dorida Nymphis,
Ut tibi dent placidam per

fua
regna

viam. At tu, si poteris, celeres tibi sume jugales,

Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri; Aut quies Triptolemus Scythicas devenit in oras

Gratus Eleusinâ missus ab urbe puer. Atque ubi Germanas flavere videbis arenas

Ditis ad Hamburgæ mænia flecte gradum, Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hamâ, 15

Cimbrica quem fertur clava dedisse neci. . Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore

Præsul Christicolas pascere doctus oves ; Ille quidem est animæ plusquam pars altera noftræ, Dimidio vitæ vivere cogor ego.

Hei

[ocr errors]

20

[ocr errors]

Hei mihi quot pelagi, quot montes interjecti

Me faciunt aliâ parte carere mei!
Charior ille mihi quàm tu doctissime Graium

Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat; Quàmque Stagirites genoroso magnus aluṁno, 25

Quem peperit Lybico Chaonis alma Jovi. Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius Heros

Myrmidonum regi, talis et ille mihi. Primus ego Aonios illo

præeunte recessus Lustrabam, et bifidi sacra vireta jugi, 30 Pieriosque hausi latices, Clioque favente,

Castalio sparsi læta ter ora mero.
Flammeus at signum ter viderat arietis AEthon,

Induxitque auro lanea terga novo,
Bisque novo terram fparsisti Chlori senilem
Gramine, bisque tuas abstulit Auster

opes: Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,

Aut linguæ dulces aure bibisse sonos.
Vade igitur, cursuque Eurum præverte sonorum,

Quàm fit opus monitis res docet, ipsa vides. 40 Invenies dulci cum conjuge fortè fedentem,

Mulcentem gremio pignora chara suo, Forsitan aut veterum prælarga volumina patrum

Versantem, aut veri biblia sacra Dei, Cælestive animas saturantem rore tenellas,

Grande falutiferæ religionis opus. Utque folet, multam sit dicere cura salutem, Dicere quam decuit, si modo adellet, herum. Tt2

Hæc

33

45

« ПредишнаНапред »