Графични страници
PDF файл
ePub

Polyglotto, in cujus ore linguæ jam deperditæ lic reviviscunt, ut idiomata omnia sint in ejus laudibus infacunda; Et jure ea percallet, ut admirationes et plausus populorum ab propria sapientia excitatos intelligat:

Illi, cujus animi dotes corporisque fensus ad admirationem commovent, et per ipsam motum cuique auferunt; cujus opera ad plausus hortantur, sed venustate vocem laudatoribus adimunt.

Cui in memoria totus orbis; in intellectu sapientia; in voluntate ardor gloriæ; in ore eloquentia; harmonicos cæleftium fphærarum fonitus astronomia duce audienti; characteres mirabilium naturæ per quos Dei magnitudo describitur magistra philosophia legenti; antiquitatum latebras, vetustatis excidia, eruditionis ambages, comite affidua autorum lectione,

Exquirenti, restauranti, percurrenti.

At cur nitor in arduum ? Illi in cujus virtutibus evulgandis ora Famæ non fufficiant, nec hominum ftupor in laudandis fatis eft, reverentiæ et amoris ergo hoc ejus meritis debitum admirationis tributum offert Carolus Datus Patricius Florentinus,

Tanto homini fervus, tantæ virtutis amator.

Vastitate. Edit. 1645.

ELE

ELEGIARUM

LIBER PRIMUS,

Elegia prima ad CAROLUM DEODATUM.

TANDEM, ch

10

ANDEM, chare, tuæ mihi pervenere tabellæ,

Pertulit et voces nuncia charta tuas; Pertulit occiduâ Devæ Ceftrenfis ab orâ

Vergivium prono quà petit amne salum. Multùm crede juvat terras aluisse remotas 5

Pectus amans noftri, tamque fidele caput, Quòdque mihi lepidum tellus longinqua sodalem

Debet, at unde brevi reddere jussa velit. Me tenet urbs refluâ quam Thamesis alluit undâ,

Meque nec invitum patria dulcis habet. Jam nec arundiferum mihi cura revisere Camum,

Nec dudum vetiti me laris angit amor. Nuda nec arva placent, umbrasque negantia les,

Quàm male Phæbicolis convenit ille locus! Nec duri libet usque minas perferre magistri 15

Cæteraque ingenio non subeunda meo. Si sit hoc exilium patrios adiisse penates,

Et vacuum curis otia grata sequi,
Non

ego vel profugi nomen, sortemve recuso,
Lætus et exilii conditione fruor.
S [ 2

0

20

O utinam vates nunquam graviora tulisset

Ille Tomitano flebilis exul agro;
Non tunc Ionio quicquam ceslisset Homero,

Neve foret victo laus tibi prima Maro. Tempora nam licet hic placidis dare libera Musis, 25

Et totum rapiunt me mea vita libri.
Excipit hinc fessum sinuosi pompa theatri,

Et vocat ad plausus garrula scena suos.
Seu catus auditur senior, seu prodigus hæres,
Seu procus, aut pofitâ casside miles adeft,

30 Sive decennali fæcundus lite patronus

Detonat inculto barbara verba foro; Sæpe vafer gnato succurrit servus amanti,

Et nasum rigidi fallit ubique patris ; Sæpe novos illic virgo mirata calores

35 Quid fit amor nescit, dum quoque nescit, amat. Sive cruentatum furiosa Tragedia sceptrum

Quassat, et effufis crinibus ora rotat,
Et dolet, et specto, juvat et spectasse dolendo,

Interdum et lacrymis dulcis amaror inest: 40 Seu puer infelix indelibata reliquit

Gaudia, et abrupto flendus amore cadit, Seu ferus è tenebris iterat Styga criminis ultor

Conscia funereo pectora torre movens, Seu mæret Pelopeia domus, seu nobilis Ili, 45

Aut luit inceltos aula Creontis avos. Sed neque fub tecto semper nec in urbe latemus, Irrita nec nobis tempora veris eunt.

Nos

Atque faces

Nos quoque

lucus habet vicinâ confitus ulmo, Atque suburbani nobilis umbra loci.

50 Sæpius hic blandas fpirantia sidera flammas

Virgineos videas præteriisse choros.
Ah quoties dignæ stupui miracula formæ

Quæ poflit senium vel reparare Jovis !
Ah quoties vidi superantia lumina gemmas, 55

quotquot

volvit

uterque polus; Collaque bis vivi Pelopis quæ brachia vincant,

Quæque fluit puro nectare tincta via,
Et decus eximium frontis, tremulosque capillos,
Aurea

quæ
fallax retia tendit Amor;

60 Pellacesque genas, ad quos hyacinthina sordet

Purpura, et ipse tui floris, Adoni, rubor! Cedite laudatæ toties Heroides olim,

Et quæcunque vagum cepit amica Jovem. Cedite Achæmeniæ turritâ fronte puellæ,

Et quot Susa colunt, Memnoniamque Ninon. Vos etiam Danaæ fasces submittite Nymphæ,

Et vos Iliacæ, Romuleæque nurus.
Nec Pompeianas Terpëia Musa columnas
Jactet, et Ausoniis plena theatra stolis.

70 Gloria Virginibus debetur prima Britannis,

Extera fat tibi sit fæmina posse sequi. Tuque urbs Dardaniis Londinum structa colonis

Turrigerum latè conspicienda caput, Tu nimium felix intra tua mænia claudis

75 Quicquid formosi pendulus orbis habet.

Non

65 Non tibi tot cælo scintillant aftra sereno

Endymioneæ turba ministra deæ,
Quot tibi conspicuæ formáque auróque puellæ

Per medias radiant turba videnda vias. 80 Creditur huc geminis venisse invecta columbis

Alma pharetrigero milite cincta Venus, Huic Cnidon, et riguas Simoentis flumine valles, Huic Paphon, et roseam poft habitura Cypron.

dum pueri sinit idulgentia cæci, Mænia quàm subitò linquere fausta paro; Et vitare procul malefidæ infamia Circes

Atria, divini Molyos usus ope.
Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,

Atque iterum raucæ murmur adire Scholæ. go Interea fidi parvum cape munus amici,

Paucaque in alternos verba coacta modos.

Alt ego,

85

ELEGIA SECUNDA, Anno Ætatis 17.

In obitum Præconis Academici Cantabrigiensis.

E, qui conspicuus baculo fulgente solebas

Palladium toties ore ciere gregem, Ultima præconum præconem te quoque sæva

Mors rapit, officio nec favet ipsa suo.
Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis

Sub quibus accipimus delituise Jovem,
O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,
Dignus in AEfonios vivere posse dies,

Dig

5

« ПредишнаНапред »