Sidera vexabunt? an & infatiabile Tempus Efuriet Cœlum, rapietque in vifcera patrem ? Heu, potuitne fuas imprudens Jupiter arces Hoc contra munîffe nefas, & Temporis ifto Exemiffe malo, gyrofque dediffe perennes? Ergo erit ut quandoque sono dilapfa tremendo Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu Stridat uterque polus, fuperâque ut Olympius aulâ Decidat, horribilifque retectâ Gorgone Pallas; Qualis in geam proles Junonia Lemnon Deturbato facro cecidit de limine cœli?
Tu quoque Phoebe tui cafus imitabere nati
Præcipiti curru, fubitâque ferere ruinâ Pronus, & extinctâ fumabit lampade Nereus, Et dabit attonito feralia fibila ponto. Tunc etiam aërei divulfis fedibus Hæmi Diffultabit apex, imoque allifa barathro Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem, In fuperos quibus ufus erat, fraternaque bella. At pater omnipotens fundatis fortius aftris Confuluit rerum fummæ, certoque peregit Pondere fatorum lances, atque ordine fummo Singula perpetuum juffit fervare tenorem. Volvitur hinc lapfu mundi rota prima diurno; Raptat & ambitos fociâ vertigine cœlos. Tardior haud folito Saturnus, & acer ut olim Fulmineum rutilat cristatâ caffide Mavors. Floridus æternùm Phoebus juvenile corufcat, Nec fovet effoetas loca per declivia terras Devexo temone Deus; fed femper amicâ
Luce potens eadem currit per figna rotarum. Surgit odoratis pariter formofus ab Indis Æthereum pecus albenti qui cogit Olympo Manè vocans, & ferus agens in pafcua cœli, Temporis & gemino dispertit regna colore. Fulget, obitque vices alterno Delia cornu, Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis. Nec variant elementa fidem, folitoque fragore Lurida perculfas jaculantur fulmina rupes. Nec per inane furit leviori murmure Corus, Stringit & armiferos æquali horrore Gelonos Trux Aquilo, fpiratque hyemem, nimbofque volutat. Utque folet, Siculi diverberat ima Pelori Rex maris, & raucâ circumftrepit æquora concha Oceani Tubicen, nec vaftâ mole minorem Ægeona ferunt dorfo Balearica cete. Sed neque Terra tibi fæcli vigor ille vetufti Prifcus abeft, fervatque fuum Narciffus odorem, Et puer ille fuum tenet & puer ille decorem Phoebe tuufque & Cypri tuus, nec ditior olim Terra datum fceleri celavit montibus aurum
Confcia, vel fub aquis gemmas. Sic denique in ævum Ibit cunctarum feries juftiffima rerum,
Donec flamma orbem populabitur ultima, latè Circumplexa polos, & vafti culmina coli; Ingentique rogo flagrabit machina mundi,
De Idea Platonica quemadmodum. Ariftoteles
Icite facrorum præfides nemorum deæ, Tuque O noveni perbeata numinis Memoria mater, quæque in immenso procul Antro recumbis otiofa Eternitas, Monumenta fervans, & ratas leges Jovis, Colique faftos atque ephemeridas Deûm, Quis ille primus cujus ex imagine Natura folers finxit humanum genus,. Æternus, incorruptus, æquævus polo,, Unufque & univerfus, exemplar Dei? Haud ille Palladis gemellus innubæ Interna proles insidet menti Jovis ; Sed quamlibet natura fit communior, Tamen feorsùs extat ad morem unius, Et, mira, certo ftringitur fpatio loci; Seu fempiternus ille fiderum comes Coli pererrat ordines decemplicis, Citimúmve terris incolit lunæ globum : Sive inter animas corpus adituras fedens Obliviofas torpet ad Lethes aquas : Sive in remotâ forte terrarum plaga Incedit ingens hominis archetypus gigas, Et diis tremendus erigit celfum caput Atlante major portitore fiderum. Non cui profundum cæcitas lumen dedit Dircæus augur vidit hunc alto finu;
Non hunc filenti nocte Pleiones nepos
Vatum fagaci præpes oftendit choro; Non hunc facerdos novit Affyrius, licet. Longos vetufti commemoret atavos Nini, Prifcumque Belon, inclytumque Ofiridem. Non ille trino gloriofus nomine
Ter magnus Hermes (ut fit arcani fciens) Talem reliquit Ifidis cultoribus. At tu perenne ruris Academi decus
(Hæc monftra fi tu primus induxti fcholis); Jam jam poetas urbis exules tuæ Revocabis, ipfe fabulator maximus,. Aut inftitutor ipfe migrabis foras..
NUNC mea Pierios cupiam per pectora fontes
Irriguas torquere vias, totumque per ora Volvere laxatum gemino de vertice rivum ;, Ut tenues oblita fonos audacibus alis Surgat in officium venerandi Mufa parentis. Hoc utcunque tibi gratum pater optime carmen. Exiguum meditatur opus, nec novimus ipfi. Aptiùs à nobis quæ poffint munera donis Refpondere tuis, quamvis nec maxima poflint. Refpondere tuis, nedum ut par gratia donis Effe queat, vacuis quæ redditur arida verbis.. Sed tamen hæc noftros oftendit pagina cenfus, Et quod habemus opum chartâ numeravimus istâ, Quæ mihi funt nullæ, nifi quas dedit aurea Clio, Quas mihi femoto fomni peperere fub antro, Et nemoris laureta facri Parnaffides umbræ..
Nec tu vatis opus divinum defpice carmen,
Quo nihil æthereos ortus, & femina cœli, Nil magis humanam commendat origine mentem, San&ta Promethéæ retinens veftigia flammæ.
Carmen amant superi, tremebundaque Tartara carmen Ima ciere valet, divofque ligare profundos,
Et triplici duros Manes adamante coercet. Carmine fepofiti retegunt arcana futuri Phoebades, & tremulæ pallentes ora Sibyllæ ; Carmina facrificus follennes pangit ad aras, Aurea feu fternit motantem cornua taurum; Seu cùm fata fagax fumantibus abdita fibris Confulit, & tepidis Parcam fcrutatur in extis. Nos etiam patrium tunc eum repetemus Olympum, 30 Æternæque moræ ftabunt immobilis ævi, Ibimus auratis per cœli templa coronis, Dulcia fuaviloquo fociantes carmina plectro, Aftra quibus, geminique poli convexa fonabunt. Spiritus & rapidos qui circinat igneus orbes, Nunc quoque fidereis intercinit ipfe choreis Immortale melos, & inenarrabile carmen; Torrida dum rutilus compefcit fibila ferpens, Demiffoque ferox gladio manfuefcit Orion; Stellarum nec fentit onus Maurufius Atlas. Carmina regales epulas ornare folebant, Cum nondum luxus, vaftæque immenfa vorago Nota gulæ, & modico fpumabat cœna Lyxo. Tum de more fedens fefta ad convivia vates Æfculeâ intonfos redimitus ab arbore crines, Heroümque actus, imitandaque gesta canebat,
« ПредишнаНапред » |