Графични страници
PDF файл
ePub

Cydoniufque mihi cedit venator, & ille
Infcius uxori qui necis author erat.
Eft etiam nobis ingens quoque victus Orion,
Herculeæque manus, Herculeufque comes.
Jupiter ipfe licet fua fulmina torqueat in me,
Hærebunt lateri fpicula noftra Jovis.
Cætera quæ dubitas meliùs mea tela docebunt,
Et tua non leviter corda petenda mihi.
Nec te ftulte tuæ poterunt defendere Mufæ,
Nec tibi Phœbæus porriget anguis opem.
Dixit, & aurato quatiens mucrone fagittam,
Evolat in tepidos Cypridos ille finus.
At mihi rifuro tonuit ferus ore minaci,
Et mihi de puero non metus ullus erat.
Et modò quà noftri fpatiantur in urbe Quirites,
Et modò villarum proxima rura placent.
Turba frequens, facièque fimillima turba dearum
Splendida per medias itque reditque vias.
Auctaque luce dies gemino fulgore corufcat,
Fallor? an & radios hinc quoque Phoebus habet.
Hæc ego non fugi fpectacula grata severus,
Impetus & quò me fert juvenilis, agor.

Lumina luminibus malè providus obvia mifi,
Neve oculos potui continuiffe meos.
Unam fortè aliis fupereminuifle notabam,
Principium noftri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipfa videri,
Sic regina Deûm confpicienda fuit.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido,
Solus & hos nobis texuit antè dolos.

65

Nec

Nec procul ipfe vafer latuit, multæque fagittæ,
Et facis à tergo grande pependit onus.
Nec mora, nunc ciliis hæfit, nunc virginis ori,
Infilit hinc labiis, infidet inde genis:
Et quafcunque agilis partes jaculator oberrat,
Hei mihi, mille locis pectus inerme ferit.
Protinus infoliti fubierunt corda furores,
Uror amans intùs flammaque totus eram.
Interea mifero quæ jam mihi fola placebat,
Ablata eft oculis non reditura meis.

Aft ego progredior tacitè querebundus, & excors,
Et dubius volui fæpe referre pedem.

Findor, & hæc remanet, fequitur pars altera votum,

Raptaque tam fubitò gaudia flere juvat.

Sic dolet amiffum proles Junonia cælum,
Inter Lemniacos præcipitata focos.
Talis & abreptum folem refpexit, ad Orcum
Vectus ab attonitis Amphiaräus equis.
Quid faciam infelix, & luctu victus ? amores
Nec licet inceptos ponere, neve fequi.
O utinam spectare femel mihi detur amatos
Vultus, & coràm triftia verba loqui;
Forfitan & duro non eft adamante creata,
Forte nec ad noftras furdeat illa preces.

Crede mihi nullus fic infeliciter arfit,

Ponar in exemplo primus & unus ego.
Parce precor teneri cum fis Deus ales amoris,
Pugnent officio nec tua facta tuo.
Jam tuus O certè eft mihi formidabilis arcus,
Nate deâ, jaculis nec minus igne potens :

70

75

80

85

90

95

Et

Et tua fumabunt noftris altaria donis,

Solus & in fuperis tu mihi fummus eris.
Deme meos tandem, verùm nec deme furores,
Nefcio cur, mifer eft fuaviter omnis amans :
Tu modo da facilis, pofthæc mea fiqua futura eft,
Cufpis amaturos figat ut una duos.

HÆC ego mente olim lævâ, ftudioque fupino
Nequitiæ pofui vana trophæa meæ.
Scilicet abreptum fic me malus impulit error,
Indocilifque ætas prava magiftra fuit.
Donec Socraticos umbrofa Academia rivos
Præbuit, admiffum dedocuitque jugum. 1
Protinus extinctis ex illo tempore flammis,
Cincta rigent multo pectora noftra gelu.
Unde fuis frigus metuit puer ipfe fagittis,
Et Diomedeam vim timet ipfa Venus.

CUM

In Proditionem Bombardicam.

100

105

110

UM fimul in regem nuper fatrapafque Britannos
Aufus es infandum perfide Fauxe nefas,

Falloran & mitis voluifti ex parte videri,

Et penfare malâ cum pietate fcelus ? Scilicet hos alti miffurus ad atria cœli,.

Sulphureo curru flammivolifque rotis. Qualiter ille feris caput inviolabile Parcis

Liquit lördanios turbine raptus agros.

5

In eandem.

Iccine tentafti cœlo donâffe Iacobum

Quæ feptemgemino Bellua monte lates?
Ni meliora tuum poterit dare munera numen,
Parce precor donis infidiofa tuis.

Ille quidem fine te confortia ferus adivit
Aftra, nec inferni pulveris ufus ope.
Sic potiùs fœdos in cœlum pelle cucullos,
Et quot habet brutos Roma profana Deos,
Namque hac aut aliâ nifi quemque adjuveris arte,
Crede mihi coeli vix bene fcandet iter.

[ocr errors][merged small]

In eandem.

Purgatorem animæ derifit Täcobus ignem,

Et fine quo fuperûm non adeunda domus.
Frenduit hoc trinâ monftrum Latiale coronâ,

Movit & horrificum cornua dena minax.
Et nec inultus ait temnes mea facra Britanne,
Supplicium fpreta relligione dabis.
Et fi ftelligeras unquam penetraveris arces,
Non nifi per flammas trifte patebit iter.
O quàm funefto cecinifti proxima veró,
Verbaque ponderibus vix caritura fuis!
Nam prope Tartareó fublime rotatus ab igni
Ibat ad æthereas umbra perusta plagas.

[merged small][ocr errors]

In eandem.

In eandem.

UEM modò Roma fuis devoverat impia diris, Et Styge damnârat Tænarioque finu, Hunc vice mutatâ jam tollere gestit ad aftra, Et cupit ad fuperos evehere ufque Deos.

In inventorem bombardæ.

Apetionidem laudavit cæca vetuftas,"
Qui tulit ætheream folis ab axe facem ;
At mihi major erit, qui lurida creditur arma,
Et trifidum fulmen furripuiffe Jovi.

Ad Leonoram Romæ canentem.

Angelus unicuique fuus (fic credite gentes)

ab ordinibus.

Quid mirum? Leonora tibi fi gloria major,
Nam tua præfentem vox fonat ipfa Deum.
Aut Deus, aut vacui certè mens tertia cœli

Per tua fecretò guttura ferpit agens;
Serpit agens, facilifque docet mortalia corda
Senfim immortali affuefcere poffe fono.

Quòd fi cuncta quidem Deus eft, per cunctaque fufus, In te unâ loquitur, cætera mutus habet.

5

10

Ad

« ПредишнаНапред »