Графични страници
PDF файл
ePub

Errores solitos quos nunc tua curia mittit

Corrige, ne feriat te gravis ira Dei.

Nam licet hic hodie sis rex, sors crastina forsan
Te cito subvertet et diadema tuum.

Ecce quod intrasti transis, patet exitus orbe,
Quo tria sunt ista, pus, labor, atque dolor.
Flebilis ingressus, progressus debilis inde,
Egressus timidus, hæc memorare precor.
O si lamenta populi, si gaudia scires,
Quæ tibi dat fleres egrediens, regrediens.
Nam tuus adventus cunctis tristis perhibetur,
Jocundus tuus est exitus a patria.

Cervicata cohors et avari quique ministri
Causant plura mala, dum bona vi rapiunt.
Quod fit eis placitum tenet hoc pro jure vigorem,
Ad libitum paret his homo, sic animal.

Hi nihil excipiunt, tamen hoc in tempore guerræ,
Illicitum fieret, liber ut esse solet.

Presbyter et monachus, mercator, cultor agrique,
His et jumenta libera jure manent.

Hi cum securi debent fore tempore guerræ,
Cur non securi tempore pacis erunt?

Si pax nulla locis datur in quibus ipse moraris,
Pacis ades fractor, inde caveto tibi.
Regis Ricardi crebro memorare secundi,
Cujus fortunæ sit cito versa rota.
Henrici regis patris ipse tui memor esto,
Nam sua fortuna carne supina ruit.
Illius in speculo res extitit hoc speculata,
Hæc mage quo fieret conspicienda tibi.
Hujus doctrina tibi stat vice cotis, acutum
Quæ ferrum reddit ipsa secando nihil.

Dogmatis ecce sui metra congrua condere conor,
Ut tibi proficiant hic tibi dixit ita.

Explicit epistola magistri Thomæ Elmham ad regem Henricum quintum.

Incipit epistola regis Henrici quarti ad filium suum Henricum quintum in extremis languentis pro sui et regni Angliæ gubernatione, una cum benedictione paternali cunctis suis filiis, ex composito prædicti magistri T. E.

Dilige mente Deum, fili, virtuteque tota,
Hoc tu si facias sit tibi vera salus.

Vera salus tibi sit, si corde Deum venereris,

Nec dubites sibi dans corpus, opes, cor, et os. Corpus, opus, cor, et os sibi dans, mala discute prisca, Si sit prosperitas, inde caveto mali.

Inde caveto mali, ne degener ad bona fias,

Et te sic habeas ut mala quæque luas,
Ut mala quæque luas crebro bene confitearis,
Tu confessores excipe proficuos.

Excipe proficuos, foveas quo te reprehendant,
Ut decet exculpa lætius arte feras.
Arcta feras læte servire Deo, vigil affer
Os, aures, oculos, corde precando Deum.
Corde precando Deum consortia pange piorum;
Det tibi colloquium religiosa cohors.
Religiosa cohors pellat decreta malorum,

Omne malum fugias, dilige quodque bonum.
Quodque bonum nutrias, coram te despice dici
Allectiva malis, cor pietatis habe.
Cor pietatis habe, labor assit, et otia sperne,
Exemplum præbens arma tuendo tuis.
Arma tuendo tuis memorans regni diadema,
Dic memorans tibimet ad quod, amice, venis.
Ad quod, amice, venis, ut præsis proficias nil,
Non ruis inde piger si nimis alta petas.
Si nimis alta petas, scripturæ cerne valorem,
Nec puteus Jacob est, sit sapor inde recens.
Sit sapor inde recens, hinc vana recentia pelle,
Teque decentia stent recta docentia te.

Recta docentia te dictant ut linea recta

Sit servanda tibi quo vacet illicitum.

Quo vacet illicitum non dextris nonque sinistris
Divertas, gratis prosperitate cavens.
Prosperitate cavens adversis tu patiens sis,

Esto memor finis, dic ego quis tibimet?
Dic ego quis tibimet, Henrice, tibi speculum do,
Fortis eram quondam, debilis ecce ruo.
Debilis ecce ruo, multis formosior olim

Vultus pictura pluribus alma fuit.

Pluribus alma fuit quæ nunc patet horrida cunctis,
Qui sapui plura, vix memor esto mei.

Vix memor esto mei quis me de corpore mortis
Hujus nunc leniet, mors, mihi cara, veni.
Mors, mihi cara, veni, cum sis mihi janua vitæ,
Foetor, gleba, lutum, stat reputanda caro.
Stat reputanda caro nil, quamvis sint tibi vires,
Si non mente vires, non bonus ipse vires.
Non bonus ipse vires, horum si non memor assis,
Qui cari mihi sunt, his bona ferre velis.
His bona ferre velis, cunctis ingrata refutes,
Quo gratus maneas, hoc tibi gratia det.
Hoc tibi gratia det, Acheron non grata resumet;
Terram terra teget, spiritus alta petet.

Spiritus alta petet, benedictio te sacra Christi
Servet, quo solvas debita quæque mea.
Debita quæque mea solvas et eris benedictus,
Te fratres quoque rex beat ipse poli.

Rex beet ipse poli pietate Thomamque, Johannem,
Necnon Humfredum, sit quibus alma fides.
Alma fides vireat qua crescant prospera regni,
Ut te contingat hac prece posse frui.

Gratiarum actiones regis Henrici 4 in fine vitæ suæ.

Gloria, Christe, tibi, miserorum rex miseratur,

Pro pietate tua tu miserere mei.

Nomen regis.

Nomen versificatoris.

Tu miserere mei nosco conceptus in alvo,

Ingressus mundum mox bona grata tuli.
Grata tuli, tribues tibi nil miles, comes, et dux,
Nunc rex grata tuli gloria tota tibi.
Tota tibi laus sit, in te nunc omnia possum,

Hæc me confortant spes, amor, atque fides.

Spes, amor, atque fides, sensusque, memorque voluntas
Patri tum nato spirituique sacro.

Sacro spiritui sit laus in honore perenni,
Infirmus cum sim fortior atque potens.

Fortior atque potens respirans exprimo Xpistum,'
Hinc ego nune rogito justa crucis via sit.
Hæc est nobilitas regnantibus inclita cunctis
Virtutum series, relevans examine Xpus.
Hostes ecce nocent rapiendo jocalia cara,
Virtus servetur respirans excipe Xpum.
Traditur hostis opus, meditetur amore sophia,
Excipiens lumen mortis amara monens.

Mortem regis Henrici 4ți.

Annis millenis quadringentis duodenis
Rex meat Henricus ad loca digna sibi.
Cuthberti luce vitæ spiramen ab imis
Suscipit altitonans rex miserando piis.
Ficta prophetia sonuit quam vivus habebat,
Quod sibi sancta fuit terra lucranda cruce.
Improvisa sibi sacra terra datur nescius hospes
In Bethlem camera Westque monasterio.
O fallax fortuna, suis vergenda repente,

Quos sua dextra levat, hos sua læva premat.
Fingit, ovat, recipit, tradit, variat, negat, aufert,
Quot rara promittit, fine perire solent.
Claruit Henricus rex, regum germine natus,
Anglus, Normannus, cum sit uterque parens.

1It is necessary to retain the abbreviation of the word in this

case, or we should lose the x, which is necessary to the acrostic.

Anglia, Francia, Neustria, parte patris referuntur,
Nobilius reliquis, stirps sua clara viret.
Henrico regi terno sextus reperitur,

Tam patre quam matre pura propago patet.
Audax, intrepidus, micuit miles, comes, et dux,
Hinc rex magnificus robore, mente, statu.
Hic moriens monuit successurum sibi natum
Henricum quintum, nobilitate parem.

Finitur finis regis Henrici 4ti.

Rex es, apicolis ale ne grave lædat, id effer;
Hic es, nil rapias, jus conservans vice summi;
Quo virtus jubilans, noxam terit, undique suffer.
Chrismatis arma tenens, en regni jus notat ara.
Res est gratifica jam nobilitas animosa,
Angelicum nomen genti locus imprimit ecce.

ON THE BATTLE OF AZINCOURT.1

And ther lay owre kynge til the fyrste day of Octobre, the which day owre kynge remevyd and toke his way thorow Normandy and thorow Pykardy towarde Calys. And these bethe the townes that owre kynge rood by thorow Frawnce. First is Harflew; the secunde is Houndeffe; the thirde is Barflete; the ferthe is Mousterevelers; the fift is Fescoonpe, with the abbey; the sixt is Arkes; the seventhe is Depe; the eyghte is Depe; the ixe is the ceté of

1 From MS. Cotton. Cleop. C. iv. fol. 24, ro. This song, evidently a contemporary effusion, is preserved in a partly imperfect form in an early chronicle of London, the writer of which was taking his narrative from the account given in the popular

ballad, until, tired of paraphrazing it, he went on copying the song itself. The lines of the earlier part of it, with their rhymes, are easily traced in the introductory prose, which is printed here as it stands in the MS.

« ПредишнаНапред »