Графични страници
PDF файл
ePub

ejus tradidit eum tortoribus quoadusque redderet universum debitum. Sic et Pater meus cœlestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.

7. CHRYSOSTOMUS, homil. LXI, Sup. homil. LXI, Sup. Matth. Ne anquis existimaret magnum quid et grave Dominum injunxisse, eum dicit dimittendum usque septuagies septies, adjecit parabolam. HIERONYMUS, hoc loco. Familiare enim est Syris, et maxime Palæstinis, ad omnem sermonem suum parabolam jungere : ut quod per simplex præceptum ab auditoribus teneri non potest, per similitudinem exemplaque teneatur: unde dicitur: Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis. ORIGENES, Matth. xvIII, tract. vi. Filius Dei, sicut est sapientia, justitia et veritas, ita ipse est regnum; non autem alicujus eorum quæ sunt deorsum, sed omnium quæ sunt sursum: in quorum sensibus justitia et ceteræ virtutes regnant; qui facti sunt cœli per hoc quod portant cœlestis imaginem. Hoc ergo regnum cœlorum, idest Filius Dei quando factus est in similitudinem carnis peccati, tunc similis factus est homini regi, uniens hominem sibi. REMIGIUS. Vel regnum cœlorum congrue sancta Ecclesia intelligitur, in qua Dominus operatur hoc quod in ista parabola loquitur. Nomine autem hominis aliquando designatur pater, sicut ibi, Simile est regnum cœlorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo; aliquando vero designatur Filius: hic autem utrumque intelligi potest et Pater et Filius qui sunt unus Deus. Deus autem rex dicitur, cuncta quæ creavit regendo et gubernando. ORIGENES, tract. vi. Servi autem hi soli sunt, quantum ad istas parabolas, qui dispensatores verbi habentur, et quibus hoc est commissum, ut negotientur et fænerent. REMIGIUS. Vel per servos hujus hominis regis, designantur omnes homines, quos ad laudandum se creavit, quibusque legem naturæ dedit; cum quibus rationem ponit, quando vitam et mores et actus singulorum discutit, ut unicuique secundum quod gessit tribuat; unde sequitur: Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus qui debebat decem millia talenta. ORIGENES, tract. vi in xvIII, cap. Matth. Omnis autem vitæ nostræ ratio ponenda est a rege, quando omnes nos præsentari oportuerit

[blocks in formation]

ante tribunal Christi. Nec hoc dicimus ut suspicio sit ne forte res ipsa necessarium habeat longum tempus. Volens enim Deus ventilare omnium mentes, cito omnia ab omnibus omni tempore gesta, singulis quibuscumque faciet in mentem venire, ineffabili quadam virtute. Dicit autem: Et cum coepisset rationem ponere, quia initium judicii est ut incipiat a domo Dei. In principio ergo ponendæ rationis oblatus est debitor talentorum multorum, qui scilicet multa fecerat damna, et magna ei erant injuncta, et nullum attulit lucrum : qui forsitan tot talenta perdidit quantos perdidit homines; et ideo talentorum multorum est factus debitor, quoniam secutus est mulierem super talentum plumbi sedentem, cujus nomen iniquitas. CHRYSOSTOMUS, super Oblatus est unus qui debebat. Scio quosdam istum qui debebat decem millia talenta, diabolum interpretari, cujus uxorem et filios venumdandos, perseverante illo in malitia, insipientiam et malas cogitationes intelligi volunt. Sicut enim uxor justi dicitur sapientia: sic uxor injusti et peccatoris appellatur stultitia. Sed quomodo ei dimittat Dominus decem millia talenta, et ille nobis conservis suis decem denarios non dimiserit, nec ecclesiastica interpretationis est, nec a prudentibus viris recipienda. AUGUSTINUS, De ver. Domini, serm. xv, a med. Ideo dicendum est quod, quia lex in decem præceptis commendatur, ille debebat decem millia talentorum: per quod omnia peccata significat, quæ secundum legem fiunt. REMIGIUS. Homo autem sua voluntate et sponte peccans, suo conatu nullo modo surgere valet: et non habet unde reddat, quia nihil in se invenit per quod se a peccatis solvat : unde sequitur: Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus venumdari, et uxorem ejus et filios et omnia quæ habebat, et reddi. Uxor quidem stulti est stultitia, et carnis voluptas seu cupiditas. AUGUSTINUS, De quæst. Evang. lib. I, cap. xxv. Per hoc ergo significatur, transgressorem decalogi pro cupiditate et pravis operibus tamquam uxore et filiis, pœnas solvere debuisse; quod est pretium ejus pretium : enim venditi est supplicium damnati. CHRYSOSTOMUS, hom. LXI, Sup. Matth. Hoc autem non ex crudelitate jussit, sed ex ineffabili affectione. Vult enim cum terrere per has minas, ut supplicet, et

rent. »

2

non vendatur; quod et factum ostenditur' cum subditur: Procidens autem servus ille rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. REMIGIUS. His autem verbis humiliatio et satisfactio peccatoris demonstratur dum dicitur, Procidens. In hoc vero quod dicit, Patientiam habe in me, vox exprimitur peccatoris poscentis tempus vivendi, et spatium corrigendi. Est autem larga Dei benignitas et clementia erga peccatores conversos: quoniam ipse semper paratus est per baptismum aut pœnitentiam peccata dimittere unde sequitur: Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei idest a peccatis eum absolvit. CHRYSOSTOMUS, homil. LXI, In Matthæum. Vide autem divini amoris superabundantiam petit servus solius temporis dilationem; ipse autem majus eo quod petiit dedit: dimissionem et concessionem totius mutui. Volebat autem et a principio dare; sed nolebat solum suum esse donum, sed et supplicationis illius, ut non incoronatus abscedat. Ideo autem antequam rationem poneret, debitum non dimisit, quia docere voluit a quantis debitis eum liberat, ut saltem ita ad conservos mansuetior fieret. Et quidem usque ad quæ præmissa sunt acceptabilis fuit : etenim confessus est, et promissit se reddere debitum, et procidens rogavit, et debiti magnitudinem cognovit. Sed quæ. postea fecit, indigna fuere prioribus : sequitur enim : Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios. AUGUSTINUS, De ver. Domini, serm. xv. Quod autem dicitur quod debebat ei centum denarios, ab eodem numero, scilicet decem, sumitur, qui est numerus legis: nam et centum centies fiunt decem millia; et decies deni sunt centum; et illa decem millia talentorum et illi decies deni a legitimo numero non recedunt: in quo utroque invenies peccata. Uterque est ergo debitor, uterque veniæ deprecator: omnis enim homo et debitor est Dei, et debitorem habet fratrem suum. CHRYSOSTOMUS, hom. LXI, Sup. Matth. Tanta autem differentia est peccatorum quæ committuntur in hominem et quæ committuntur in Deum, quanta est differentia decem millium talentorum et centum denario

3

[blocks in formation]

5

[ocr errors]

rum : magis autem et multo plus; quod patet ex differentia personarum, et a paucitate peccantium. Homine enim vi. dente, et desistimus, et pigritamus peccare; Deo autem vidente secundum unumquemque diem non absistimus; sed agimus informidabiliter omnia et loquimur. Non hinc autem solum graviora apparent peccata in Deum, sed etiam et beneficio quo sumus potiti ab ipso fecit enim nos esse, et omnia propter nos operatus est animam rationalem nobis inspiravit, Filium suum misit, cœlum nobis aperuit, et nos filios, suos fecit. Numquid ergo si unaquaque die moreremur pro illo, retribueremus ei aliquid dignum? Nequaquam ; sed hoc rursus ad utilitatem nostram pertineret . Nos autem e contrario in legibus ejus offendimus. REMIGIUS. Si ergo per debitorem decem millium talentorum designantur illi qui majora crimina committuntur; per debitorem autem centum denariorum qui minora committit. HIERONYMUS, super Oblatus est ei unus. Quod ut manifestius fiat, dicamus sub exemplo. Si quis vestrum commiserit adulterium, homicidium, sacrilegium, majora crimina decem millium talentorum roganti dimittuntur, si et ipse dimittat minora peccantibus. AUGUSTINUS, De ver. Domini, ser. xv. Sed ille servus ingratus, iniquus, noluit præstare quod illi indigno præstitum fuit: sequitur enim : Et tenens suffocabat eum, dicens: Redde quod debes. REMIGIUS. Idest, acriter insistebat, ut vindictam ab eo exigeret. ORIGENES, in cap. xvi Matth., tract. vi. Ideo, ut arbitror, suffocabat, quoniam a rege exierat: non enim suffocaret conservum suum, si non exisset a rege. CHRYSOSTOMUS, hom. LXI, Sup. Matth. Per hoc etiam quod dicitur Egressus, ostenditur quod non post multum tempus, sed confestim ; adhuc quasi in auribus habens beneficium, in malitiam abusus est liberatione a proprio domino sibi data. Quid igitur ille fecerit, subditur: Et procidens conservus ejus rogabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. ORIGENES, ubi supra. Considera subtilitatem Scripturæ quoniam servus multorum debitor talentorum procidens adoravit regem: qui autem centum debebat denarios, procidens non adorabat, sed rogabat conser

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

vum, dicens Patientiam habe. CHRYSOSTOMUS, hom. LXI, Sup. Matth. Sed neque. hæc verba ingratus servus reveritus est, quibus salvatus est: sequitur enim, Ille autem noluit. AUGUSTINUS, De quæst. Evang. lib. I, cap. xxv. Idest, tenuit 'contra eum hunc animum, ut supplicia 2 illi vellet.

3

Sed abiit. REMIGIUS. Idest, magis ira exarsit, ut ab eo vindictam exigeret, Et misit eum in carcerem donec redderet debitum; idest, apprehenso fratre, vindictam ab eo exegit. CHRYSOSTOMUS, ubi supra. Vide Domini caritatem, et servi crudelitatem hic pro decem millibus talentis, hic autem pro centum denariis : hic conservum, hic autem dominum rogabat; et hic quidem totalem absolutionem accepit, ille autem solam dilationem petebat; nec tamen hoc dedit. Condoluerunt qui non debebant; unde sequitur: Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde. AUGUSTINUS, De quæst. Evang. lib. I, cap. xxv. Per conservos intelligitur Ecclesia, quæ illum solvit, et illum ligat. REMIGIUS. Vel conservi forte Angeli sunt intelligendi, aut prædicatores sanctæ Ecclesiæ sive qui cumque fideles, qui videntes aliquem fratrem remissionem peccatorum adeptum, non velle misereri conservi sui, contristantur de ejus perditione. Sequitur: Et venerunt et narraverunt Domino quæ facta fuerant. Veniunt quidem non corpore, sed corde. Domino autem narrare, est dolores, et contristationes cordis in suo affectu demonstrare. Sequitur: Tunc vocavit eum dominus suus. Vocavit quidem per sententiam mortis, et ab hoc sæculo migrare jussit et dixit ei: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me. CHRYSOSTOMUs, hom. LXI, Sup. Matth. Et quando quidem millia talenta debebat, non vocavit eum nequam, neque est conviciatus, sed misertus; quando autem contra conservum ingratus est effectus, tunc dicitur, Serve nequam : et hoc est quod dicitur Nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui? REMIGIUS. Et sciendum, quia servus ille nullum responsum legitur domino dedisse: in quo demonstratur quod in die judicii et statim post hanc vitam, omne argumentum excusationis cessabit. CHRYSOSTOMUS, hom. LXI, Sup. Matth. Quia vero beneficio non est factus melior, relinquitur ut pœna corri

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

gatur unde sequitur: Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. Non autem simpliciter dixit, Tradidit eum, sed iratus: quod non posuit quando jussit eum vendi: non enim hoc erat iræ, sed magis amoris ad correptionem; nunc autem hæc sententia est supplicii et pœnæ. REMIGIUS. Tunc enim dicitur Deus irasci quando adversus peccatores vindicat. Tortores autem dicuntur dæmones, quia semper ad hoc parati sunt ut perditas animas suscipiant, et in pœna æternæ damnationis eas torqueant. Numquid autem postquam aliquis demersus fuerit in æternam damnationem, poterit invenire spatium corrigendi aut aditum exeundi? Non; sed quousque ponitur pro infinito; et est sensus: Semper solvet, sed nunquam persolvet, et semper pœnam luet. CHRYSOSTOMUS, hom. LXI, Sup. Matth. Per hoc ergo ostenditur quod continue, idest æternaliter, punietur, neque reddet aliquando. Quamvis autem irrevocabilia sint charismata et Dei vocationes, tamen tantum valuit malitia ut et hanc legem solvere videatur. AUGUSTINUS, De ver. Dom. serm. xv, a med. Dicit enim Deus Luc. vi: «Dimittite, et dimittetur vobis: » sed ego prior dimisi, dimitte vel postea: nam si non dimiseris, revocabo te, et quicquid tibi dimiseram, replicabo tibi : non enim fallit aut fallitur Christus, qui subjecit, dicens: Sic et Pater meus cœles tis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. Melius est enim ut clames ore, et dimittas in corde, quam sis blandus ore et crudelis in corde. Ideo enim Dominus subdit, De cordibus vestris, ut si per caritatem imponitis disciplinam, de corde lenitas non recedat. Quid enim tam pium, quam medicus ferens ferramentum? Sævit in vulnus, ut homo curetur: quia si vulnus palpatur, homo perditur. HIERONYMUS in fine Comment. in cap. xvIII Matth. Ideo et Dominus addidit, De cordibus vestris, ut omnem simulationem fictæ pacis averteret. Præcipit ergo Dominus Petro, sub comparatione regis, domini, et servi qui debitor decem millium talentorum a domino rogans veniam impetraverat, ut ipse quoque dimittat et conservis suis minora peccantibus. ORIGENES, ubi supra. Vult etiam docere faciles nos esse ad in

4

omittitur: « tamen. » "Al. : « dimittite. » — Al.: « sanetur. >>

[merged small][merged small][graphic][subsumed]

CAPUT DECIMUMNONUM

1. Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilæa, et venit in fines Judææ trans Jordanem, et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi. Et accesserunt ad eum Pharisæi tentantes eum, et dicentes : Si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? Qui respondens ait eis: Non legistis quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit: Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii, et dimittere? Ait illis Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras; ab initio autem non fuit sic.

1. CHRYSOSTOMUS in hom. LXII Sup. Matth. Dominus prius Judæam relinquens propter illorum æmulationem, nunc ibidem jam immoratur : quia passio in proximo futura erat. Non tamen ad Judæam interim ascendit, sed in terminos Judææ : unde dicitur: Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilæa. RABANUS, hoc loco. Hic ergo incipit narrare quæ in Judæa fecit, docuit, sive passus est: et primo quidem trans Jordanem ad orientem; deinde etiam trans Jordanem, quando venit Hierico et Bethphage etHierusalem: unde sequitur: Et venit in fines Judææ trans Jordanem. CHRYSOSTOMUS, hom. XXXII, In opere imperf. Quia justus dominus omnium, qui sic diligit alios servos, ut alios non contemnat. REMIGIUS. Sciendum est autem, quod omnis illa Israelitarum provincia, generaliter Judæa dicebatur, ad comparationem aliarum gentium. Verumtamen meridiana ejus plaga in qua habitabat tribus Juda, et tribus Benjamin, specialiter dicebatur Judæa, ad distinctionem aliarum regionum, quæ in ipsa provincia continebantur, idest Samaria, Galilæa, Decapolis, et reliquæ aliæ.

Sequitur: Et secutæ sunt eum turbæ mullæ CHRYSOSTOMUS, Ibidem. Perducebant eum quasi parvuli filii patrem peregre longe proficiscentem. Ipse autem tam

1 Al. « vineam. »

quam pater proficiscens, pignora caritatis filiis reliquit remedia sanitatum : unde dicitur, Et curavit eos. CHRYSOSTOMUS in homil. LXII Sup. Matth. Considerandum etiam, quod neque doctrinæ verborum continue Dominus insistit, nec signorum operationi; sed nunc quidem hoc, nunc. autem illud facit: ut a signis credibilis appareret in his quæ dicebat; ex sermonum autem doctrina utilitas quæ erat in signis ostenderetur. ORIGENES, tract. VII. Sanabat autem Dominus turbas trans Jordanem, ubi baptismus dabatur. Vere enim omnes a spiritualibus infirmitatibus salvantur etiam in baptismo; et quidem multi sequuntur Christum sicut turbæ, tamen non surgentes, ut Matthæus, qui surgens secutus est Dominum. RABANUS. Curat etiam Galilæos in Judææ finibus, ut peccata Gentium in eam veniam' quæ Judææ parabatur, admitteret. CHRYSOSTOMUS in hom. LXII Sup. Matth. Curabat siquidem Christus homines, et illis benefaciens, et per eos multis aliis. Horum enim sanatio aliis erat occasio divinæ cognitionis sed non Pharisæis, qui ex signis duriores fiebant: unde sequitur: Et accesserunt ad eum Pharisæi tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? HIERONYMUS in princ. Comm. in xIx cap. Matth. Ut quasi cornuto eum teneant syllogismo, et quodcumque respondeat, pateat captioni. Si dixerit dimittendam uxorem qualibet ex causa, et ducendam aliam pudicitiæ prædicator sibi videtur dicere contraria. Si autem responderit non omnem ob causam debere dimitti, quasi sacrilegii reus tenebitur, et adversus doctrinam Moysi et Dei facere. CHRYSYOSTOMUS in hom. LXII Sup. Matth. Intuere autem ex modo etiam interrogationis malitiam. Dominus enim supra de lege hac disputaverat; ipsi autem quasi jam nullo dicto interrogant, scilicet opinantes quod oblitus esset eorum quæ

« ПредишнаНапред »