Графични страници
PDF файл
ePub

adeoque intra biennii spatium tum continuam expositionem in Matthæum, quam solam Urbano Papæ dicavit, complere; tum alias expositiones in Marcum, Lucam, et Joannem, parare potuit Aquinas. Has Annibaldo cardinali, ex ordine F. Prædicatorum assumpto, nuncupavit. Obiit Annibaldus anno MCCLXXII. Totum igitur opus intra spatium decem annorum confectum est.

Fatetur S. Thomas se in ipsis sanctorum testimoniis plerumque de medio aliqua consulto rescidisse, ac etiam sententiarum verborumque ordinem commutasse, sive ad prolixitatem vitandam, sive ad manifestiorem sensum assequendum. Interdum vero mentem auctoris solummodo, verbis dimissis, retinuit, idque præcipue in Homiliario Chrysostomi, « propter hoc, ait Thomas, quod est translatio vitiosa.

>>

Cæterum pro Marci, Lucæ et Joannis expositione, quosdam textus doctorum græcorum in latinum fecit transferri, eorumque plures latinorum doctorum glossis inseruit, ut esset opus traditio non mutila universalis Ecclesiæ.

Perrus de Alva, qui et multa alia ausus est, non dubitavit Catenam du→ ream Pontio Carbonello Ordinis Minorum alumno primus adjudicare. His non immorandum.

Operi suo titulus ab ipso Thoma inditus est : Expositio continua in Matthæum, in Marcum, in Lucam, in Joannem. In antiquis editionibus vocatur Glossa continua, sed frequentius continuum S. Thomæ;appellatur etiam Glossulæ continuæ, continua Explanatio, Opus aureum, Cathena Thomæ de Aquino.

Albertus Castellanus Venetus, Ordinis F. Prædicatorum, errat cum asserit,in calce suæ editionis anno MDXXI,titulum Catenæ aureæ nuperrime fuisse inditum. Nam in Testamentariis Tabulis Nicolai de Freauville, S.R.E.cardinalis,anno nativitatis Domini,MCCCXXI die XVI mensis octobris, confectis, legimus : « Conventui Ordinis Prædicatorum Rothomagensium legamus Summam, quæ dicitur Catena aurea, pro communi studio; » quo in loco,nomine Catena aureæ, tametsi divi Thomæ nomen non addatur,non aliud intelligi opus debet (animadvertente Echardo) nisi ejus expositio in Evangelio ex sanctorum patrum auctoritatibus contexta.

Pro collatione textus usi sumus codicibus quæ sequuntur : 15270,

615, 616, 620 in Matthæum et Marcum, 639, 615, 616, 15760 in Lucam

[blocks in formation]

Codex 15270, Sorbonensis, 313 fol. absolvitur. Duabus picturis miniatis

ornalur.

Iste est liber pauperum magistrorum de Sorbona ex legato magistri Jacobi de Marli cantoris Ecclesiæ cameracensis, in quo continentur Matthæus et Marcus cum Glossa Thomæ. Pretium XVI lib.

Inter Evangelia glossata 41, XIII S.

Codex 626, regius, 240 f. absolvitur. Picturis miniatis ornatur.

Incipit expositio continua edita a venerabili fratre Thoma Ordinis Prædicatorum super IIII Evangelia.

:

Et in fine Venerabilis vir Dominus Hugo Banoti præcentor istius Ecclesiæ qui obiit anno Domini MCCCLXII, XXVI die Marcii, legavit me in præsenti choro hic incathenandum et perpetuo permansurum, XIII S. Codex 639, Jacobi Augusti Thuani, 354 f. absolvitur.

Qui scripsit carmen sit benedictus. Amen.

Explicit, expliceat, scriptor ludere eat. Amen.

Codex 15760, 352 f. absolvitur.

Iste liber est pauperum magistrorum de Sorbona Parisius. Pretium XX lib. XIII S.

Codex 615 picturis miniatis ornatur. Incipit Expositio continua edita a venerabili fratre Thoma super IV Evangelia.

Nil dicendum de codice 616.

Omnes in bibliotheca regia parisiensi nunc asservantur!

Lege et perlege cum humilitate et devotione, et hauries aquas de fontipus Salvatoris.

Parisiis, in festo S. Marci, anno Domini MDCCCLXXVI.

S. E. FRETTÉ.

Asyli N. D. Septem Dolorum Eleemosynarius.

:

SANCTI

THOME AQUINATIS

CATENA

SUPER MATTHÆI EVANGELIUM

AD URBANUM IV. PONT. MAX.

EPISTOLA DEDICATORIA

Sanctissimo ac Reverendissimo Patri Domino Urbano, divina providentia Papæ Quarto, Frater Thomas de Aquino, Ordinis Fratrum Prædicatorum, cum devota reverentia, pedum oscula beatorum. Fons sapientiæ unigenitum Dei Verbum præsidens in excelsis, per quod Pater sapienter fecerat et suaviter disposuerat universa, in fine temporum carnem sumere voluit, ut sub tegumento naturæ corporeæ, splendorem ejus humanus intuitus posset inspicere, quem in celsitudine majestatis divinæ attingere non valebat. Diffuderat siquidem radios suos, sapientiæ videlicet suæ indicia, super omnia opera quæ creavit; quodam vero ampliori privilegio imaginem propriam hominum animabus impresserat; quam tamen diligentius expresserat in cordibus ipsum amantium secundum sui muneris largitatem. Sed quid est hominis anima in tam immensa creatura, ut divinæ sapientiæ vestigia possit comprehendere ad perfectionem? Quinimmo et sapientiæ lux infusa hominibus per peccati tenebras et occupationum temporalium caligines fuerat obumbrata; et in

[ocr errors]

Al.: quantum diligentius. » — *Sic cod. Parm., barbaro vocabulo ac opposito sensu :

2

tantum est quorumdam cor insipiens obscuratum, ut Dei gloriam in idola vana converterent, et quæ non conveniunt facerent, in sensum reprobum incidentes. Divina vero sapientia, quæ ad sui fruitionem hominem fecerat, eum sui expertem esse non sinens, totum se in humanam naturam contulit, eam sibi mirabili modo assumendo ut errantem hominem ad se totaliter revocaret. Hujus igitur sapientiæ claritatem nube mortalitatis velatam, primus Apostolorum Princeps fide conspicere meruit, et eam constanter absque errore et plenarie confiteri, dicens Matth. XVI, 16: Tu es Christus Filius Dei vivi. O beata confessio, quam non caro et sanguis, sed Pater cœlestis revelat! Hæc in terris fundat Ecclesiam, aditum præbet in cœlum, peccata meretur solvere, et contra eam portæ non prævalent inferorum. Hujus igitur fidei ac confessionis heres legitime, Sanctissime Pater, pio studio mens vestra invigilat, ut tantæ sapientiæ lux fidelium corda perfundat, et hæreticorum, confutet insanias, quæ portæ inferorum merito designantur. Sane si, secundum << inexpertem. >> Al.: « ut ante. »

3

Platonis sententiam (a), beata censetur Respublica cujus rectores operam sapientiæ dare contigerit, illi siquidem sapientiæ quam imbecillitas intellectus humani erroribus plerumque commaculat; quanto magis sub vestro regimine beatus censeri potest populus christianus, ubi tanta diligentia excellentissimæ illi sapientiæ curam impenditis quam Dei Sapientia carnalibus membris induta et verbis docuit, et operibus demonstravit? Et hujus siquidem diligentiæ studio, Vestræ Sanctitati complacuit mihi committere Matthæi Evangelium exponendum; quod juxta propriam facultatem executus, sollicite ex diversis Doctorum libris prædicti Evangelii expositionem continuam compilavi; pauca quidem certorum Auctorum verbis, ut plurimum ex Glossis adjiciens, quæ, ut ab eorum dictis possent discerni, sub Glossæ titulo prænotavi. Sed et in sanctorum Doctorum dictis hoc adhibui studium, ut singulorum Auctorum nomina, nec non in quibus habeantur libris assumpta testimonia describantur hoc excepto, quod libros et expositionem supra loca quæ exponebantur, non oportebat specialiter designari puta, sicubi nomen inveniatur Hieronymi, de libro mentione non facta, datur intelligi quod hoc dicat Super Matthæum et in aliis ratio similis observetur nisi in his quæ de Commentario

[ocr errors]
[blocks in formation]

2

Chrysostomi super Matthæum sumuntur, oportuit inscribi in titulo: Super Matthæum, ut per hoc ab aliis quæ sumuntur de ipsius Homiliario distinguantur. In assumendis autem Sanctorum testimoniis, plerumque oportuit aliqua rescindi de medio ad prolixitatem vitandam, nec non ad manifestiorem sensum; vel secundum congruentiam expositionis, litteræ ordinem commutari; interdum etiam sensum posui, verba dimisi, præcipue in Homiliario Chrysostomi, propter hoc quod est translatio vitiosa. Fuit autem mea intentio in hoc opere non solum sensum prosequi litteralem, sed etiam mysticum ponere; interdum etiam errores destruere, nec non et confirmare catholicam veritatem. Quod quidem necessarium fuisse videtur, quia in Evangelio præcipue forma fidei catholicæ traditur, et totius vitæ regula christianæ. Prolixum igitur præsens opus non videatur alicui fieri enim non potuit ut hæc omnia sine diminutione prosequerer, et tot Sanctorum sententias explicarem, omnimoda brevitate servata. Suscipiat itaque Vestra Sanctitas præsens opus, vestro discutiendum corrigendumque judicio, vestræ sollicitudinis et obedientiæ meæ fructum; ut dum a vobis emanavit præceptum et vobis reservatur finale judicium, ad locum unde exeunt flumina revertantur.

(a) Lib. V De republica, vers. fin

[graphic]
« ПредишнаНапред »