Графични страници
PDF файл
ePub

1

secuturus interrogat, quasi lege non contineretur hunc esse quem utiliter sequatur. Igitur infidelitatis affectum sub diffidentia interrogationis expressit: quia fidei assumptio non interroganda est, sed sequenda. CHRYSOSTOMUS in hom. XXVIII In Matth. circ. med. Respondet autem ei Christus, non ad interrogationem verborum, sed ad consilium obvians mentis ; unde sequitur: Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent et volucres cœli nidos; Filius autem hominus non habet ubi caput suum reclinet; ac si dicat. HIERONYMUS ubi supra. Quid me propter divitias et sæculi lucra cupis sequi, cum tantæ sim paupertatis, ut nec hospitiolum quidem habeam, et tecto utar non meo? CHRYSOSTOMUS in homil. XXVIII In Matth. Hoc autem non erat avertentis, sed arguentis quidem malum consilium, concedentis autem si vellet cum paupertatis expectatione sequi Christum. Et ut discas ejus malitiam, audiens hoc et correctus non dixit: Paratus sum sequi. AUGUSTINUS De ver. Dom. serm. vII Vel aliter. Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet, scilicet in fide tua, Vulpes enim habent foveas, in corde tuo, quia dolosus es: volatilia cœli habent nidos, in corde tuo, quia elatus es. Dolosus. et elatus non me sequeris: quomodo enim dolosus sequitur simplicitatem? GREGORIUS XIX Moral. cap. 1. Vel aliter. Vulpes valde fraudulenta sunt animalia, quæ in fossis vel specubus absconduntur; cumque apparuerint, nunquam rectis itineribus, sed tortuosis anfractibus currunt; volucres vero alto volatu se sublevant. Nomine ergo vulpium dolosa atque fraudulenta, nomine autem volucrum hæc eadem superba dæmonia designantur; ac si dicat: Fraudulenta et elata dæmonia in corde tuo inveniunt habitationem suam; humilitas autem mea requiem in superba mente non invenit. AUGUSTINUS De Quæst. Evang. In Matth. quæst. v. Intelligitur enim miraculis motus, propter inanem jactantiam eum sequi voluisse, quam significant aves; finxisse autem discipuli obsequium, quæ fictio vulpium nomine significata est. RABANUS super illud, Vulpes foveam habent. Hæretici autem in sua versutia confidentes significantur per vulpes, et maligni spiritus per volucres coeli, qui in corde

3

2

1 Al.: hunc esse Christum. » — 2 Al. : « anfractionibus. » — 8 Al.: « hæc autem. AL:

Judaici populi foveas et nidos, idest demicilia habebant. Sequitur: Alius autem de discipulis illius ait illi: Domine permitte me ire primum, et sepelire patrem meum. HIERONYMUS. Quid simile est inter scribam et discipulum? Ille Magistrum vocat, hic Dominum confitetur. HILARIUS cap. VII In Matth. Iste pietatis occasione ad sepeliendum patrem ire desiderat, ille secuturum se quolibet ierit, promittit, non magistrum quærens, sed ex magistro lucrum. Ille etiam discipulus non interrogat an sequatur: jam enim sequi se oportere credidit: sed permitti sibi orat sepelire patrem. AUGUSTINUS, De ver. Dom. ser. VII, super illud, Ibo prius sepelire. Dominus autem quando parat homines Evangelio, nullam excusationem vult interponi carnalis hujus temporalisque pietatis; et ideo sequitur: Jesus autem dixit ei: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. CHRYSOSTOMUS in hom. XXVIII In Matth. a med. Hoc autem dixit non jubens contemnere amorem qui est ad parentes, sed monstrans quoniam nihil cœlestibus negotiis nobis magis necessarium esse oportet; quoniam cum toto studio his jungi debemus, et neque parum tardare, etiam si valde incitantia fuerint quæ attrahunt. Quid enim magis necessarium erat quam sepelire patrem ? Quid etiam facilius? Neque enim tempus multum consumendum erat. Per hoc etiam eum Dominus a multis malis eripuit: puta luctibus et mororibus, et ab his quæ hic expectantur. Post sepulturam enim necesse jam erat et testamenta scrutari, et hereditatis divisionem, et alia hujusmodi: et ita fluctationes ex fluctuationibus ei succedentes, longe eum a veritatis abducere portu 3. Si autem adhuc tumultuaris, excogita quoniam multi infirmos non permittunt scire, nec ad momentum sequi; etiamsi pater aut mater aut filius sit qui defunctus est; nec ex hoc incusantur crudelitatis; sed contrarium, crudelitatis esset. Et multo majus malum est abducere hominem a spiritualibus sermonibus, et maxime cum fuerint qui hoc compleant: erant enim qui completuri erant hujus funeris sepulturam : unde dicit Dimitte mortuos sepelire mortuos suos. AUGUSTINUS De ver. Dom. ser. vii, super illud, Sine mortuos. Quasi di

[blocks in formation]
[ocr errors]

2

cat:Patertuus mortuus est.Sunt autem alii mortui qui sepeliant mortuos suos, quia infideles sunt. CHRYSOSTOMUS in hom. XXVIII,In Matth. In quo monstrat quoniam hic mortuus non erat ejus : etenim qui defunctus erat, sicut æstimo, de numero infidelium erat. Si autem admiraris juvenem, quoniam pro negotio ita necessario interrogavit Jesum, et non spontanee abiit ; multo magis admirare quoniam et prohibitus permansit: quod non erat ingratitudinis ; cum non propter desidiam fecerit, sed ut non intercideret negotium magis necessarium. HILARIUS cap. VII In Matth. parum ante finem. Item quia accepimus in dominicæ orationis exordio ita primnm precandum supra vi: Pater noster, qui es in cælis, et in discipulo credentis populi persona est, admonetur quod pater sibi vivus in cælis est; deinde inter fidelem filium patremque infidelem jus paterni nominis non relinqui. Admonuit etiam non admisceri memoriis sanctorum mortuos infideles, et etiam eos esse mortuos qui extra Deum vivu nt; et idcirco mortui sepeliantur a mortuis: quia per Dei fidem vivos vivo oporteat adhærere. HIERONYMUS. Si autem mortuum sepelit mortuus, non debemus curam habere mortuorum, sed viventium; ne dum solliciti sumus de mortuis, nos quoque mortui appellemur. GREGORIUS IV Moral. super illud Job. III: Quare lactatus uberibus? Mortui etiam mortuum sepeliunt, cum peccatores peccatoribus favent. Qui enim peccantem laudibus prosequuntur, extinctum sub verborum suorum aggere abscondunt. RABANUS. Notandum est etiam * in hac sententia, quia aliquando minora bona prætermittenda suut pro utilitate majorum. AUGUSTINUS De cons. Evang. lib. II, cap. xvIII, circ. med. Quod autem Matthæus dicit, tunc istud gestum esse quando jussit ut irent trans fretum, Lucas vero ambulantibus illis in via, non est contrarium; quia viam utique ambulabant, ut venirent ad fretum.

4

3

[blocks in formation]

magna. Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti, et mare obediunt ei?

5

7. ORIGENES, hom. VI, in diversos loc. Cum multa magna et miranda ostendisset Christus in terra, transit ad mare, ut ibidem excellentia opera demonstraret, quatenus terræ marisque Dominum se esse cunetis ostenderet: unde dicitur: Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus: non imbecilles, sed firmi et stabiles in fide. Hi ergo secuti sunt eum, non tantum gressus ejus sequentes, sed magis sanctitatem comitantes CHRYSOSTOMUS in hom. XXVIII, In Matth. Accepit autem discipulos secum et in navi, ut ad utraque eos erigeret : et ad hoc quod in periculis non stupescerent, et ad hoc quod in honoribus moderata de se autumarent. Ut enim non magna de se saperent, propter hoc quod aliis dimissis eos retinuerat, permittit eos fluctuari. Ubi enim miraculorum ostensio erat, plebem permittit adesse; ubi autem tentationum et timorum arreptio, athletas orbis terrarum, quos exercitaturus erat, hos solos assumit. ORIGENES, hom. VI, ex diver. locis. Ingressus ergo naviculam fecit turbari mare: unde sequitur: Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus. Hæc tempestas non ex se orta est, sed potestati paruit imperantis, qui educit ventos de thesauris suis. Facta est autem tempestas magna, ut magnum opus ostenderetur: quia quanto magis fluctus naviculæ irruebant, tanto magis discipulos timor conturbabat, ut plus desiderarent se liberari per mirabilia Salvatoris. CHRYSOSTOMUS in hom. XXXIX, Sup. Matth. Quia enim viderant, alios Christi beneficia accepisse; non autem similiter aliquis æstimat quæ in alienis corporibus fiunt et quæ in seipso; oportuit per familiarem sensum eos potiri beneficiis Christi. Et ideo voluit hanc fieri tempestatem, ut per liberationem manifestiorem accipiant beneficii sensum. Erat autem hæc turbatio typus futurarum tentationum, de quibus Paulus dicit II Corinth. I: « Nolo vos ignorare, fratres, quoniam gravati sumus supra virtutem. » Ut ergo daret tempus formidini, sequitur. Ipse vero dormiebat. Si enim vigilante eo facta fuisset tempestas; vel non rogassent, vel neque posse ipsum

[blocks in formation]

tale aliquid facere crederent. ORIGENES, homil. VI, in diversos loc. Est autem res mirabilis et stupenda: is qui nunquam dormit neque dormitat, dormire dicitur. Dormiebat quidem corpore, sed vigilabat deitate; demonstrans quia verum humanum portabat corpus, quod corruptibile induerat. Corpore itaque dormiebat, ut Apostolos faceret vigilare, et ne omnes nos unquam animo dormiamus. Tanto autem metu discipuli fuerant conterriti, et pene animo alienati, ut irruerent in eum; et non modeste ac leviter suggererent, sed turbulenter suscitarent eum: unde sequitur: Et accesserunt ad eum discipuli ejus, suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus. Hieronymus. Hujus signi typum in Jona legimus, quanto ceteris periclitantibus ipse securus est, et dormit et suscitatur . ORIGENES, hom. VI, in diversos loc. O veraces discipuli, Salvatorem vobiscum habetis, et periculum timetis? Vita vobiscum est, et de morte solliciti estis? Sed respondeant: Parvuli sumus, et adhuc infirmi, ideoque timemus: unde sequitur: Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? quasi diceret: Si potentem me super terram cognovistis, quare non creditis quia et in mari potens sim? Et si mors irrueret, nonne debuistis eam constantissime sustinere? Qui modicum credit arguatur; qui nihil credit, contemnetur. CHRYSOSTOMUS in hom. XXIX, in Matth. Si autem aliquis dixerit, quoniam non fuit modicæ fidei accedentes excitare Jesum; hoc signum fuit quod non decentem de ipso opinionem habebant. Noverant enim quod excitatus poterat mare increpare; nondum autem quod dormiens. Propter hoc etiam neque præsentibus turbis hoc signum fecit, ut non accusentur modicæ fidei; sed discipulos solum accipiens corrigit; et prius solvit turbationem aquarum: unde sequitur: Tunc surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. HIERONYMUS, super illud; Tunc imperavit ventis. Ex hoc autem loco intelligimus quod omnes creaturæ sentiant creatorem: quibus enim imperatur, sentiunt imperantem: non errore hæreticorum, qui omnia putant animantia sensibilia esse; sed majestate conditoris, quæ apud nos insensibilia sunt, illi sensibilia sunt. ORIGENES. Imperavit (ergo ventis et mari; et de magno vento facta est tranquilAl. suscitavit. »>

Al. deest : « mare. »

litas magna: decet enim magnum magna facere: et ideo qui prius magnifice conturbavit profundum maris, nunc iterum tranquillitatem magnam fieri jussit, ut discipuli nimium conturbati magnifice lætarentur. CHRYSOSTOMUS in homil. XXIX, In Matth. In hoc etiam ostenditur quia omnis confestim soluta est tempestas et neque semita turbationis remansit: quod quidem extraneum erat: cum enim naturaliter fluctuatio terminatur, usque ad multum tempus aquæ concutiuntur, sed hic simul omnia solvebantur: unde quod de Patre dictum est, Psal. cvi: << Dixit, et stetit spiritus procellæ, » hoc Christus opere implevit: solo enim verbo et præcepto mare 2 sedavit et refrenavit. A visu autem et a somno, et ex utendo navigio3, qui aderant, eum hominem æstimabant: propter hoc in admirationem ceciderunt: unde sequitur: Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic quia venti et mare obediunt ei? GLOSSA, Chrysostomus ponit hanc litteram, Qualis est hic homo? somnus enim, et quod apparebat, hominem demonstrabat; sed mare et tranquillitas Deum ostendebat. ORIGENES, hom. VI, ex collectis in diver. loc. Sed qui homines mirati sunt? Non putes hic Apostolos significatos: nusquam enim invenimus præter honorem cognominari Domini discipulos; sed semper aut Apostoli aut Discipuli nominantur. Mirabantur ergo hi homines qui cum eo navigabant, quorum erat navicula. HIERONYMUS super illud, Homines mirati sunt, dicentes. Si autem quis contentiose voluerit eos qui mirabantur fuisse discipulos, respondebimus, recte homines appellatos, quia necdum noverant potentiam Salvatoris. ORIGENES, homil. VI, inter evang. sunt ex diver. locis collectæ. Non autem interrogantes dicunt, Qualis est iste? sed asserentes, quia iste talis est, cui venti et mare obediunt. Qualis ergo est iste? idest, quantus, quam fortis, quam magnus. Jubet omni creaturæ, etnon supergreditur jussionem ejus; soli homines resistunt, et ideo in judicio damnabuntur. Mystice autem omnes in sanctæ Ecclesia navicula cum Domino per hunc undosum supernatamus mundum. Ipse autem Dominus pio obdormit somno, patientiam nostram et impiorum pœnitentiam expectans. HILARIUS, cap. VII, In Matth. Vel dormit, eo quod somno nostro consopiatur in P. Nicolai « et ex usu navigii. »

10

1

nobis. Maxime autem id accidit ut a Deo auxilium in periculi metu speremus: atque utinam vel spes sera confidat se periculum posse evadere, Christi intra se vigilante virtute. ORIGENES, hom. VI, ex collectis. Alacriter ergo accedamus ad eum, cum Propheta dicentes Psal. XLIII, « Exurge quare obdormis, Domine? » Et ipse imperabit ventis, idest dæmonibus, qui concitant fluctus, idest principes hujus mundi, ad persecutiones sanctis immittendas,facietque tranquillitatem magnam circa corpus et spiritum, pacem Ecclesiæ, et serenitatem mundo. RABANUS super illud, Ascendente illo in naviculam. Vel aliter. Mare est æstus sæculi: navicula quam Christus ascendit, intelligitur arbor crucis cujus auxilio fideles, transactis mundi fluctibus, perveniunt ad cœlestem patriam, quasi ad littus securum, in qua Christus una cum suis ascendit: unde post ait infra xvI: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Cum ergo Christus in cruce positus fuisset, motus magnus factus est: quia commotæ sunt mentes discipulorum de ejus passione, et navicula operta est fluctibus: quia tota vis persecutionis circa crucem Christi fuit, ubi scilicet morte occubuit: unde dictum est: ipse vero dormiebat. Suum dormire, mori est. Excitant autem discipuli Dominum, dum turbati morte, maximis votis resurrectionem quærunt dicentes: Salva, resurgendo, quia perimus, turbatione tuæ mortis. Ipse vero resurgens increpat duritiam cordis eorum, ut alibi legitur. Imperavit autem ventis, quia diaboli superbiam stravit; imperavit mari, quia vesaniam Judæorum disjecit, et facta est tranquillitas magna, quia sedatæ sunt mentes discipulorum visa resurrectione. GLOSSA. Vel navicula est Ecelesia præsens, in qua Christus cum suis mare sæculi transit, aquas persecutorum compescit. Unde miremur et gratias agamus.

8. Et cum venisset Jesus trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. Et ecce clamaverunt dicentes : Quid nobis et tibi Jesu Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos. Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens. Dæmones autem rogabant eum, dicentes: Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum. Et ait illis, Ite. At illi

[blocks in formation]

exeuntes abierunt in porcos. Et ecce magno impetu abiit totus grex per præceps in mare, et mortui sunt in aquis. Pastores autem fugerunt, et venientes in civitatem nuntiaverunt hæc omnia, et de his qui dæmonia habuerant. Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu, et viso eo rogabant eum ut transiret a finibus eorum.

2

3

8. CHRYSOSTOMUS in hom. XXVIII, Sup. Matth. a med. Quoniam homines Christum hominem esse dicebant: venerunt dæmones divinitatem ejus divulgantes, ut qui mare procellosum et rursus quietum non audierunt, dæmones audirent clamantes: unde dicitur: Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo homines habentes damonia. RABANUS. Gerasa urbs est Arabia trans Jordanem, juncta monti Galaad, quam tenuit tribus Manasse, non longe a stagno Tiberiadis, in quo porci præcipitati sunt. AUGUSTINUS. De cons. Evang. lib. II, cap. XXIV. Quod autem Matthæus duos dicit fuisse qui dæmonia patiebantur, Marcus autem et Lucas autem unum commemorant; intelligas unum eorum fuisse personæ alicujus clarioris et famosioris, quem regio illa maxime dolebat, et pro cujus salute plurimum satagebat, de quo facti hujus fama præclarius fragravit. CHRYSOSTOMUS in homil. XXVIII, In Matth. ante med. Vel Lucas et Marcus unum eorum sæviorem elegerunt : unde et ejus calamitatem exprimunt. Lucas enim dicit, quod ruptis vinculis agebatur in deserto; Marcus autem quia et lapidibus seipsum intercidebat; nec tamen dicunt quoniam unus solus erat, ne Matthæo contraria dicere viderentur. Per hoc autem quod subditur, De monumentis exeuntes, perniciosum dogma imponere volebant, scilicet quod animæ morientium dæmones fiant; unde multi aruspicum occidunt pueros, ut animam eorum cooperantem habeant propter quod et dæmoniaci clamant, quorum anima illius ego sum. Non est autem anima defuncti quæ clamat; sed dæmon hoc fingit, ut decipiat audientes. Si enim in alterius corpus animam mortui possibile esset intrare, multo magis in corpus suum. Sed neque habet rationem, iniqua passam animam cooperari iniqua sibi facienti, vel hominem posse virtutem incorpoream in aliam transmutare substantiam, scilicet animam in substantiam dæmonis. Neque enim in corporibus hoc machinari

[blocks in formation]

quis potest, ut in hominis corpus transmutet asini corpus : neque enim rationabile est animam a corpore separatam hic jam oberrare. « Justorum enim animæ in manu Dei sunt. Sap. ; unde et quæ puerorum; neque enim malæ sunt. Sed et quæ peccatorum sunt, confestim hinc abducuntur: et hoc manifestum est ex Lazaro et divite. Quia vero nullus eos afferre audebat ad Christum propter sævitiam hos dæmoniacos 2, Christus ad eos vadit. Quæ quidem eorum sævitia designatur, cum subditur: Sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. Sed quia alios prohibebant pertransire, obstruentem sibi 3 viam invenerunt. Etenim fiagellabantur invisibiliter, intolerabilia patientes ex Christi præsentia: unde sequitur: Et ecce clamaverunt dicentes : Quid nobis et tibi Jesu fili Dei? HIERONYMUS super illud, Quid nobis et tibi Jesu? Non est autem voluntatis ista confessio, quam præmium 5 sequitur confitentium: sed necessitatis extorsio, quæ cogit invitos. Velut si servi fugitivi post multum temporis dominum suum videant, nihil aliud nisi de verberibus deprecantur; sic et dæmones cernentes Dominum in terris repente versari, ad eos judicandos se venisse credebant. Ridiculum autem putant quidam dæmonia scire Filium Dei, et diabolum ignorare, eo quod minoris malitiæ sint isti quam ille cujus satellites sunt; cum omnis scientia discipulorum ad magistrum referenda sit. AUGUSTINUS, IX De civitate Dei, cap. xxi, parum a princ. Tantum autem innotuit eis Deus, quantum voluit: tantum autem voluit, quantum oportuit. Innotuit ergo eis non per id quod vita æterna est, et lumen quod illuminat pios; sed per quædam temporalia suæ virtutis effecta, et occultissimæ præsentiæ signa, quæ angelicis spiritibus etiam malignis potius quam infirmitati hominum possunt esse perspicua. HIERONYMUS, Ibid. Sed tamen tam dæmones quam diabolus suspicari magis Filium Dei quam nosse intelligendi sunt. AUGUSTINUS in libro De quæstionibus novi et veteris testamenti, quæst. LXVI. Quod autem dæmones clamant: Quid nobis et tibi Jesu, Fili Dei? magis ex suspicione quam ex cognitione dixisse credendi sunt. « Si enim cognovissent, nunquam

[blocks in formation]

6

Dominum gloriæ crucifigi permisissent : » I Corinth. IX. REMIGIUS. Sed quotiescumque ejus virtute torquebantur, et signa et miracula facientem videbant, æstimabant eum esse Filium Dei : postquam videbant eum esurire, sitire et his similia pati, dubitabant, et credebant hominem purum. Considerandum est, quod etiam Judæi increduli dicentes Christum in Beelzebub ejecisse dæmonia, et Ariani dicentes eum esse creaturam, non solum judicio Dei sed etiam dæmonum confessione damnari merentur, qui Christum Filium Dei dicunt. Recte autem dicunt : Quid nobis et tibi Jesu, Fili Dei? hoc est, nihil commune est nostræ malitiæ et tuæ gratiæ: quia, secundum Apostolum II Corinth. vi, nulla societas est lucis ad tenebras. CHRYSOSTOMUS in hom. XXVIII, Sup. Matth. inter princ. et med. Ut autem non videretur adulationis hoc esse, ab experientia clamabant, dicentes: Venisti ante tempus torquere nos. AUGUSTINUS, VIII De civit Dei, cap. XXIII. Sive quia subitum illis fuit quod futurum quidem, sed tardius opinabantur; sive quia perditionem suam hanc ipsam dicebant, quia fiebat ut eorum cognitio sperneretur; et hoc erat ante tempus judicii, quo æterna damnatione puniendi sunt. HIERONYMUs. Præsentia etiam Salvatoris tormenta sunt dæmonum. CHRYSOSTOMUS in hom. XXVIII, Sup. Matth. ante med. Non autem poterant dicere se non peccasse, quia eos Christus invenerat mala operantes, et facturam Dei punientes; unde æstimabant propter superabundantiam malorum quæ fecerant, quod non expectaretur in eis tempus extremæ punitionis, quæ erit in die judicii. AUGUSTINUS, De cons. Evang. lib. If, cap. xxiv. Quod autem verba dæmonum diversimode ab Evangelistis sunt dicta, non habet aliquid scrupuli: cum vel in unam redigi sententiam, vel omnia dicta possint intelligi: nec quia pluraliter apud Matthæum, apud alios autem singulariter loquitur; cum et ipsi narrent, quod interrogatus quid vocaretur, legionem se esse respondit, eo quod multa essent dæmonia.

Sequitur: Erat autem non longe ab eis grex porcorum multorum pascens. Dæmones autem rogabant eum, dicentes: Si ejicis nos hinc, mitte nos in porcos.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« ПредишнаНапред »