TITHONUS. Marcescunt nemorum, nemorum labuntur honores, roriferae deflent nubes, oriuntur et arvis incumbunt subterque hominum defuncta recumbunt secla, nec aestates non deciduntur oloris. solus ego immortale trahens aegerrimus aevom carpor inaresco, te complectente, quietum limen ad hoc mundi, dum cana remetior umbra secretas orientis imagine vanior aulas, multiplices nebulas, sublustria templa diei. Alas! for this gray shadow, once a man- Then didst thou grant mine asking with a smile, Immortal age beside immortal youth, And all I was, in ashes. Can thy love, Thy beauty, make amends, though even now, Close over us, the silver star, thy guide, Shines in those tremulous eyes that fill with tears Why should a man desire in any way heu senis hanc umbram, prius e terrestribus unum quom specie florens et te dignante cubili, dignabaris enim, quicquid sublime minatus. quin darer in superos adeo nil rebar abesse! concilies, dixi, caelum mihi. blanda roganti annuis haud aliter terrae quoque plenior heres largirique solet nec habere quod imputet illud. sed rabiem explerunt ultrices acriter Horae et stravere graves et mutavere terendo, quodque necem citra poterant, deformis adessem aeternae voluere iuventutique senectus divinae divina, meae facis ipse superstes. num vel amor tanti, pulcerrima? sidere quanquam dum loquor impendente, tuae duce lampadis albo, suave coruscantes oculi miserantis obortis stant lacrimis? absolve, precor, retro exime donum. cur velit humani generis transcendere quoquam foedus homo aut sanctos ultra procedere fines? Where all should pause, as is most meet for all? A soft air fans the cloud apart; there comes Thy cheek begins to redden through the gloom, Why wilt thou ever scare me with thy tears, Ay me! ay me! with what another heart, hic cunctis claudenda, hic clausa probabitur aetas. intremuit zephyro nubes: hiemale meorum nosco exul litus, senis incunabula nosco. ecce tuo miror de vertice lumen oriri. miror ab ambrosio non enarrabile collo, miror rite novam sumentia pectora vitam. astra hebetant plenis, necdum exultantia fervent quo lacrimis me usque exanimas? quo me usque timentem ne sit verum, angis, quod egeno lucis in aevo nocte laborantum memini portendere famam, ipsos, quae dederint, non posse resumere divos ? hei mihi, quam non his oculis Tithonus inhaerens, |