Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat, Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon, Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus! Et quæ tum facili sperabam mente futura Arripui voto levis, et præsentia finxi: "Heus bone! numquid agis? nisi te quid fortè retardat, Imus? et argutâ paulùm recubamus in umbrâ, Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ, Brennumque Arviragumque duces, priscumque Belinum, Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos; uni, Non sperâsse uni licet omnia. Mî satis ampla omne Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis pharetræ, Arma corusca faces, et spicula tincta Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret Nec tibi conveniunt lacrimæ, nec flebimus ultra. Ite procul, lacrima! purum colit æthera Damon: Æthera purus habet; pluvium pede reppulit arcum ; Heroumque animas inter, divosque perennes, Ætherios haurit latices, et gaudia potat Ore sacro. Quin tu, cœli post jura recepta, Dexter ades! placidusque fave quicunque vocaris, Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis Diodatus, quo te divino nomine cuncti Cœliocolæ nôrint, silvisque vocabere Damon. Jan. 23, 1646. AD JOANNEM ROUSIUM. OXONIENSIS ACADEMIE BIBLIOTHECARIUM1. De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuò mitti postulabat, ut cum aliis nostris in Bibliothecà publicâ reponet, Ode. Ode tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis, unâ demum Epodo clausis; quas tametsi omnes nec versuum numero, nec certis ubique colis exactè respondeant, ità tamen secuimus, commodè legendi potius, quàm ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectiùs fortassè dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt καλὰ σχέσιν, partim ἀπολελυμένα. Phalencia quæ sunt, Spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit. STROPHE 1. GEMELLE cultu simplici gaudens liber, Munditieque nitens non operosâ; Quem manus attulit Juvenilis olim, Sedula tamen haud nimii poetæ ; Dum vagus Ausonias nunc per umbras, Insons populi, barbitoque devius Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio Vicinis, et humum vix tetigit pede: 1 John Rouse, or Russe, Master of Arts, fellow of Oriel college, Oxford, was elected chief librarian of the Bodleian, May 9, 1620. He died in April, 1652, and was buried in the chapel of this college. ANTISTROPHE. Quis te, parve liber! quis te fratribus Subduxit reliquis dolo? Cùm tu missus ab urbe, Docto jugitèr obsecrante amico, Illustre tendebas iter Thamesis ad incunabula Fontes ubi limpidi Aonidum, thyasusque sacer, STROPHE II. Modò quis deus, aut editus deo, Unguibus imminentes, Figat Apollineâ pharetra, Phineamque abigat pestem procul amne Pegasëo? ANTISTROPHE. Quin tu, libelle! nuntii licèt malâ Fide, vel oscitantiâ, Semel erraveris agmine fratrum, |