Графични страници
PDF файл
ePub

Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat, Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon, Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus! Et quæ tum facili sperabam mente futura Arripui voto levis, et præsentia finxi:

"Heus bone! numquid agis? nisi te quid fortè retardat,

Imus? et argutâ paulùm recubamus in umbrâ,
Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni,
Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos,
Helleborumque, humilesque crocos, foliumque
hyacinthi,
[dentum."
Quasque habet ista palus herbas, artesque me-
Ah pereant herbæ, pereant artesque medentûm,
Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro!
Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat
Fistula, ab undecimâ jam lux est altera nocte,
Et tum fortè novis admôram labra cicutis,
Dissiluere tamen ruptâ compage, nec ultra
Ferre graves potuere sonos: dubito quoque ne sim
Turgidulus, tamen et referam ; vos, cedite, silvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ, Brennumque Arviragumque duces, priscumque Belinum,

Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos;
Tum gravidam Arturo, fatali fraude, Iögernen,
Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma,
Merlini dolus. O! mihi tum si vita supersit,
Tu procul annosâ pendebis, fistula, pinu,
Multùm oblita mihi: aut patriis mutata Camœnis
Brittonicum strides : quid enim? omnia non licet

uni,

Non sperâsse uni licet omnia. Mî satis ampla
Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum
Tum licèt, externo penitusque inglorius orbi),
Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni,
Vorticibusque frequens Abra, et nemus

[merged small][ocr errors]

omne

Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis
Tamara, et extremis me discant Orcades undis.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri;
Hæc, et plura simul: tum quæ mihi pocula Mansus,
Mansus, Chalcidicæ non ultima gloria ripæ,
Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse.
Et circum gemino cælaverat argumento.
In medio rubri maris unda, et odoriferum ver,
Littora longa Arabum, et sudantes balsama silvæ,
Has inter Phoenix, divina avis, unica terris,
Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis,
Auroram vitreis surgentem respicit undis;
Parte aliâ polus omnipatens, et magnus Olympus:
Quis putet? hic quoque Amor, pictæque in nube

pharetræ,

Arma corusca faces, et spicula tincta
ругоро:
Nec tenues animas, pectusque ignobile vulgi
Hinc ferit; at, circum flammantia lumina torquens,
Semper in erectum spargit sua tela per orbes
Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus:
Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.
Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica,
Damon!

Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret
Sanctaque simplicitas, nam quò tua candida virtus?
Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco,

Nec tibi conveniunt lacrimæ, nec flebimus ultra.

Ite procul, lacrima! purum colit æthera Damon: Æthera purus habet; pluvium pede reppulit arcum ; Heroumque animas inter, divosque perennes, Ætherios haurit latices, et gaudia potat

Ore sacro.

Quin tu, cœli post jura recepta, Dexter ades! placidusque fave quicunque vocaris, Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis Diodatus, quo te divino nomine cuncti

Cœliocolæ nôrint, silvisque vocabere Damon.
Quòd tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores!
Ipse caput nitidum cinctus rutilante coronâ,
Lætaque frondentis gestans umbracula palmæ,
Æternùm perages immortales hymenæos ;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionæo bacchantur et Orgia thyrso.

Jan. 23, 1646.

AD JOANNEM ROUSIUM.

OXONIENSIS ACADEMIE BIBLIOTHECARIUM1.

De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuò mitti postulabat, ut cum aliis nostris in Bibliothecà publicâ reponet, Ode. Ode tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis, unâ demum Epodo clausis; quas tametsi omnes nec versuum numero, nec certis ubique colis exactè respondeant, ità tamen secuimus, commodè legendi potius, quàm ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectiùs fortassè dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt καλὰ σχέσιν, partim ἀπολελυμένα. Phalencia quæ sunt, Spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit.

STROPHE 1.

GEMELLE cultu simplici gaudens liber,
Fronte licèt geminâ,

Munditieque nitens non operosâ;

Quem manus attulit

Juvenilis olim,

Sedula tamen haud nimii poetæ ;

Dum vagus Ausonias nunc per umbras,
Nunc Britannica per vireta lusit,

Insons populi, barbitoque devius

Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos

Vicinis, et humum vix tetigit pede:

1 John Rouse, or Russe, Master of Arts, fellow of Oriel college, Oxford, was elected chief librarian of the Bodleian, May 9, 1620. He died in April, 1652, and was buried in the chapel of this college.

ANTISTROPHE.

Quis te, parve liber! quis te fratribus

Subduxit reliquis dolo?

Cùm tu missus ab urbe,

Docto jugitèr obsecrante amico,

Illustre tendebas iter

Thamesis ad incunabula
Cærulei patris,

Fontes ubi limpidi

Aonidum, thyasusque sacer,
Orbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte cœlo,
Celeberque futurus in ævum?

STROPHE II.

Modò quis deus, aut editus deo,
Pristinam gentis miseratus indolem,
(Si satis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium),
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet studia sanctus,
Et relegatas sine sede Musas
Jam penè totis finibus Angligenûm ;
Immundasque volucres,

Unguibus imminentes,

Figat Apollineâ pharetra,

Phineamque abigat pestem procul amne Pegasëo?

ANTISTROPHE.

Quin tu, libelle! nuntii licèt malâ

Fide, vel oscitantiâ,

Semel erraveris agmine fratrum,

« ПредишнаНапред »