Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat, retardat, Imus ? et argutà paulum recubamus in umbra, Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni, Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos, Helleborumque, humilesque crocos, foliumque hyacinthi, [dentum.” Quasque habet ista palus herbas, artesque meAh pereant herbæ, pereant artesque medentûm, Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro ! Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat Fistula, ab undecimâ jam lux est altera nocte, Et tum fortè novis admôram labra cicutis, Dissiluere tamen ruptâ compage, nec ultra Ferre graves potuere sonos: dubito quoque ne sim Turgidulus, tamen et referam ; vos, cedite, silvæ. Ite domum impasti, dominojam non vacat, agni. Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ, Brennumque Arviragumque duces, priscumque Belinum, Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos; Tum gravidam Arturo, fatali fraude, lögernen, Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma, Merlini dolus. O! mihi tum si vita supersit, Tu procul annosâ pendebis, fistula, pinu, Multum oblita mihi: aut patriis mutata Camonis Brittonicum strides : quid enim ? omnia non licet uni, Non sperâsse uni licet omnia. Mî satis ampla Treantæ, , Ite domum impasti, dominojam non vacat, agni. Hæc tibi servabam lentà sub cortice lauri; Hæc, et plura simul: tum quæ mihi pocula Mansus, Mansus, Chalcidicæ non ultima gloria ripæ, Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse. Et circum gemino cælaverat argumento. In medio rubri maris unda, et odoriferum ver, Littora longa Arabum, et sudantes balsama silvæ, Has inter Phoenix, divina avis, unica terris, Cæruleum fulgens diversicoloribus alis, Auroram vitreis surgentem respicit undis ; Parte alià polus omnipatens, et magnus Olympus: Quis putet? hîc quoque Amor, pictæque in nube pharetræ, Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo: Nec tenues animas, pectusque ignobile vulgi Hincferit; at, circum flammantia lumina torquens, Semper in erectum spargit sua tela per orbes Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus : Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum. Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica, Damon! Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret Sanctaque simplicitas, nam quò tua candida virtus? Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco, Nec tibi conveniunt lacrimæ, nec flebimus ultra. Ite procul, lacrimæ ! purum colit æthera Damon : Jan. 23, 1646. STROPHE I. 1 John Rouse, or Russe, Master of Arts, fellow of Oriel college, Oxford, was elected chief librarian of the Bodleian, May 9, 1620. He died in April, 1652, and was buried in the chapel of this college. ANTISTROPHE. STROPHE II. Modò quis deus, aut editus deo, Pristinam gentis miseratus indolem, (Si satis noxas luimus priores, Mollique luxu degener otium), Tollat nefandos civium tumultus, Almaque revocet studia sanctus, Et relegatas sine sede Musas Jam penè totis finibus Angligenûm; Immundasque volucres, Unguibus imminentes, Figat Apollineâ pharetra, Phineamque abigat pestem procul amne Pegasëo? ANTISTROPHE. |