Графични страници
PDF файл
ePub

EPITAPHIUM DAMONIS.

Argumentum.

Thyrsis et Damon ejusdem viciniæ pastores, eadem studia sequuti, à pueritiâ amici erant, ut qui plurimùm. Thyrsis animi causâ profectus peregrè de obitu Damonis nuncium accepit. Demùm posteà reversus, et rem ità esse comperto, se, suamque solitudinem, hoc carmine deplorat. Damonis autem sub personâ hîc intelligitur Carolus Deodatus ex urbe Hetruriæ Lucâ paterno genere oriundus, cætera Anglas; ingenio, doctrinà, clarissimisque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius 1.

HIMERIDES Nymphæ! (nam vos et Daphnin, et
Et plorata diu meministis fata Bionis), [Hylan,
Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen:
Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis,
Et quibus assiduis exercuit antra querelis, [sus;
Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque reces-
Dum sibi præreptum queritur Damona, neque altam
Luctibus exemit noctem, loca sola pererrans.
Et jam bis viridi surgebat culmus aristâ,
Et totidem flavas numerabant horrea messes,
Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras,
Nec dum aderat Thyrsis; pastorem scilicèt illum

1 Charles Deodati's father, Theodore, was born at Geneva, of an Italian family, in 1574. He came young into England, where he married an English lady of good birth and fortune. He was a doctor in physic; and, in 1609, appears to have been physician to prince Henry, and the princess Elizabeth, afterwards queen of Bohemia.

Dulcis amor Musæ Thuscâ retinebat in urbe : Ast ubi mens expleta domum, pecorisque relicti Cura vocat, simul assuetà seditque sub ulmo, Tum verò amissum tum denique sentit amicum, Cœpit et immensum sic exonerare dolorem.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cœlo, Postquam te immiti rapuerunt funere, Damon! Siccine nos linquis, tua sic sine nomine virtus Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris? At non ille, animas virgâ qui dividit aureâ, Ista velit, dignumque tui te ducat in agmen, Ignavumque procul pecus arceat omne silentum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Quicquid erit, certè nisi me lupus ante videbit, Indeplorato non comminuere sepulchro, Constabitque tuus tibi honos, longumque vigebit Inter pastores: illi tibi vota secundo

Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes, Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus, amabit: Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piumque, Palladiasque artes, sociumque habuisse canorum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia, Damon!

At mihi quid tandem fiet modò? quis mihi fidus
Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas
Frigoribus duris, et per loca fœta pruinis,
Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis?
Sive opus in magnos
fuit eminùs ire leones,
Aut avidos terrere lupos præsepibus altis ;
Quis fando sopire diem, cantuque solebit?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Pectora cui credam? quis me lenire docebit

Mordaces curas, quis longam fallere noctem Dulcibus alloquiis, grato cùm sibilat igni [Auster Molle pyrum, et nucibus strepitat focus et malus Miscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Aut æstate, dies medio dum vertitur axe, Cùm Pan æsculeâ somnum capit abditus umbrâ, Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia nymphæ, Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus; Quis mihi blanditiasque tuas, quis tum mihi risus, Cecropiosque sales referet, cultosque lepores?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. At jam solus agros, jam pascua solus oberro, Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ ; Hic serum expecto; supra caput imber et Eurus Triste sonant, fractæque agitata crepuscula silvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Heu, quam culta mihi priùs arva procacibus herbis Involvuntur, et ipsa situ seges alta fatiscit! Innuba neglecto marcescit et uva racemo, Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, et illæ Morent, inque suum convertunt ora magistrum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Tityrus ad corylos vocat, Alphesibœus ad ornos, Ad salices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas; "Hic gelidi fontes, hic illita gramina musco, Hic Zephyri, hîc placidas interstrepit arbutus undas :"

Ista canunt surdo, frutices ego nactus, abibam.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mopsus ad hæc, nam me redeuntem forte notârat, (Et callebat avium linguas, et sidera Mopsus), Thyrsi, quid hoc?" dixit, quæ te coquit improba bilis?

[ocr errors]

Aut te perdit amor, aut te malè fascinat astrum : Saturni grave sæpe fuit pastoribus astrum, Intimaque obliquo figit præcordi a plumbo."

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mirantur nymphæ, et "quid te,Thyrsi! futurum est? Quid tibi vis?" aiunt; "non hæc solet esse juventæ Nubila frons, oculique truces, vultusque severi; Illa choros, lususque leves, et semper amorem Jure petit; bis ille miser qui serus amavit.”

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Venit Hyas, Dryopeque, et filia Baucidis Aegle, Docta modos, citharæque sciens, sed perdita fastu: Venit Idumanii Chloris vicina fluenti: Nil me, blanditiæ, nil me solantia verba, Nil me si quid adest, movet, aut spes ulla futuri. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi! quam similes ludunt per prata juvenci, Omnes unanimi secum sibi lege sodales! Nec magis hunc alio quisquam secernit amicum De grege; sic densi veniunt ad pabula thoes, Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri. Lex eadem pelagi: deserto in littore Proteus Agmina phocarum numerat; vilisque volucrum Passer habet semper quicum sit et omnia circum Farra libens volitet, serò sua tecta revisens ; Quem si sors letho objecit, seu milvus adunco Fata tulit rostro, seu stravit arundine fossor, Protinùs ille alium socio petit inde volatu. Nos, durum genus, et diris exercita fatis Gens homines, aliena animis, et pectore discors, Vix sibi quisque parem de millibus invenit unum: Aut si sors dederit tandèm non aspera votis, Illum inopina dies, quâ non speraveris horâ, Surripit æternum linquens in sæcula damnum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras Ire per aëreas rupes, Alpemque nivosam! Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultam, (Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim, Tityrus ipse suas et oves et rura reliquit,) Ut te tam dulci possem caruisse sodale! Possem tot maria alta, tot interponere montes, Tot silvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes! Ah certè extremùm licuisset tangere dextram, Et benè compositos placidè morientis ocellos, Et dixisse, Vale, nostrî memor ibis ad astra.” Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pigePastores Thusci! Musis operata juventus! [bit, Hic Charis, atque Lepos! et Thuscus tu quoque Damon!

[ocr errors]

Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe.
O! ego quantus eram, gelidi cùm stratus ad Arni
Murmura, populeumque nemus, quà mollior herba,
Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos,
Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam!
Ipse etiam tentare ausus sum; nec, puto, multùm
Displicui; nam sunt et apud me, munera vestra,
Fiscellæ, calathique, et cerea vincla cicutæ :
Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis, et Francinus 3: erant et vocibus ambo
Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna,
Dum solus teneros claudebam cratibus hædos.

2 Carlo Dati of Florence, with whom Milton corresponded after his return to England.

3 Anti. Francini. Vide Testimon.

VOL. III.

Y

« ПредишнаНапред »