Philosophus ad regem quendam, qui eum ignotum et insontem inter reos fortè captum inscius damnaverat, τὴν ἐπὶ θανάτῳ πορευόμενος, hæc subito misit.
Ω ἄνα, ει ὀλέσης με τὸν ἔννομον, ἐδέ τιν' ἀνδρῶν Δεινὸν ὅλως δράσαντα, σοφώτατον ἴσθι κάρηνον Ρηϊδίως ἀφέλαο, τὸ δ ̓ ἕτερον αὖθι νοήσεις, Μαψιδίως δ' ἀρ' ἔπειτα τεὸν πρὸς θυμὸν ὀδύρη, Τοιὸν δ ̓ ἐκ πόλιος περιώνυμον ἀλκαρ ὀλέσσας.
IN EFFIGIEI EJUS SCULPTOREM.
̓Αμαθεῖ γεγράφθαι χειρὶ τήνδε μὲν εἰκόνα Φαίης τάχ ̓ ἂν, πρὸς εἶδος αὐτοφνὲς βλέπων. Τὸν δ ̓ ἐκτυπωτὸν ἐκ ἐπιγνόντες, φίλοι, Γελάτε φαύλε δυσμίμημα ζωγράφει.
IN OBITUM PROCANCELLARI, MEDICI
PARERE Fati discite legibus, Manusque Parcæ jam date supplices, Qui pendulum telluris orbem Iäpeti colitis nepotes.
Vos si relicto mors vaga Tænaro Semel vocârit flebilis, heu! moræ
1 This Ode is on the death of Doctor John Goslyn, master of Caius College, and king's professor of medicine at Cambridge; who died while a second time vice-chancellor of that university, in October, 1626.
Tentantur incassùm, dolique;
Per tenebras Stygis ire certum est. Si destinatam pellere dextera Mortem valeret, non ferus Hercules, Nessi venenatus cruore,
Emathia jacuisset Oetà:
Nec fraude turpi Palladis invidæ Vidisset occisum Ilion Hectora, aut Quem larva Pelidis peremit
Ense Locro, Jove lacrimante. Si triste fatum verba Hecatëia Fugare possint, Telegoni parens Vixisset infamis, potentique Ægiali soror usa virgâ. Numenque trinum fallere si queant Artes medentům, ignotaque gramina, Non gnarus herbarum Machaon Eurypyli cecidisset hastà:
Læsisset et nec te, Philyreïe, Sagitta Echidnæ perlita sanguine'; Nec tela te fulmenque avitum, Cæse puer genitricis alvo. Tuque, O alumno major Apolline, Gentis togatæ cui regimen datum, Frondosa quem nunc Cirrha luget, Et mediis Helicon in undis, Jam præfuisses Palladio gregi Lætus, superstes; nec sine gloria; Nec puppe lustrâsses Charontis Horribiles barathri recessus. At fila rupit Persephone tua, Irata, cùm te viderit artibus, Succoque pollenti, tot atris Faucibus eripuisse mortis.
Colende Præses! membra, precor, tua Molli quiescant cespite, et ex tuo Crescant rosæ calthæque busto,
Purpureoque hyacinthus ore.
Sit mite de te judicium
Subrideatque Ætnæa Proserpina; Interque felices perennis Elysio spatiere campo.
IN QUINTUM NOVEMBRIS. ANNO ETATIS XVII.
JAM pius extremâ veniens Iäcobus ab arcto Teucrigenas populos, lateque patentia regna Albionum, tenuit; jamque inviolabile fœdus Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis: Pacificusque novo, felix divesque sedebat In solio, occultique doli securus et hostis: Cùm ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus, Eumenidum pater, ætherio vagus exul Olympo, Fortè per immensum terrarum erraverat orbem, Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles, Participes regni post funera mosta futuros: Hic tempestates medio ciet aëre diras, Illic unanimes odium struit inter amicos, Armat et invictas in mutua viscera gentes ; Regnaque oliviferâ vertit florentia Et quoscunque videt puræ virtutis amantes, Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus; Insidiasque locat tacitas, cassesque latentes Tendit, ut incautos rapiat; ceu Caspia tigris Insequitur trepidam deserta per avia prædam Nocte sub illuni, et somno nictantibus astris : Talibus infestat populos Summanus et urbes,
Cinctus cæruleæ fumanti turbine flammæ. Jamque fluentisonis albentia rupibus arva Apparent, et terra Deo dilecta marino, Cui nomen dederat quondam Neptunia proles; Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem, Æquore tranato, furiali poscere bello, Ante expugnatæ crudelia sæcula Troja.
At simul hanc, opibusque et festa pace beatam, Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros, Quodque magis doluit, venerantem numina veri Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit Tartareos ignes et luridum olentia sulphur; Qualia Trinacriâ trux ab Jové clausus in Ætnâ Efflat tabifico monstrosus ob ore Typhoeus. Ignescunt oculi, stridetque adamantinus ordo Dentis, ut armorum fragor, ictaque cuspide cuspis. Atque pererrato solum hoc lacrimabile mundo Inveni," dixit; " gens hæc mihi sola rebellis, Contemtrixque jugi, nostrâque potentior arte. Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt, Non feret hoc impunè diu, non ibit inulta.” Hactenus; et piceis liquido natat aëre pennis: Quà volat, adversi præcursant agmine venti, Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.
Jamque pruinosas velox superaverat Alpes, Et tenet Ausoniæ fines: à parte sinistrâ Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini, Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non Te furtiva, Tibris! Thetidi videt oscula dantem; Hinc Mavortigenæ consistit in arce Quirini. Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem, Cùm circumgreditur totam Tricoronifer urbem, Panificosque deos portat, scapulisque virorum Evehitur præeunt submisso poplite reges,
Et mendicantum series longissima fratrum; Cereaque in manibus gestant funalia cæci, Cimmeriis nati in tenebris, vitamque trahentes: Templa dein multis subeunt lucentia tædis, (Vespererat sacer iste Petro) fremitusque canentûm Sæpe tholos implet vacuos et inane locorum. Qualitèr exululat Bromius, Bromiique caterva, Orgia cantantes in Echionio Aracyntho, Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis, Et procul ipse cavà responsat rupe Citharon. His igitur tandem solenni more peractis, Nox senis amplexûs Erebi taciturna reliquit, Præcipitesque impellit equos stimulante flagello, Captum oculis Typhlonta, Melanchætemque fero-
Atque Acherontæo prognatam patre Siopen Torpidam, et hirsutis horrentem Phrica capillis. Interea regum domitor, Phlegetontius hæres, Ingreditur thalamos, neque enim secretus adulter Producit steriles molli sine pellice noctes: At vix compositos somnus claudebat ocellos, Cùm niger umbrarum dominus, rectorque silentûm Prædatorque hominum, falsâ sub imagine tectus Astitit; assumptis micuerunt tempora canis, Barba sinus promissa tegit, cineracea longo Syrmate verrit humum vestis, pendetque cucullus Vertice de raso; et, ne quicquam desit ad artes, Cannabeo lumbos constrinxit fune salaces, Tarda fenestratis figens vestigia calceis. Talis, utì fama est, vastâ Franciscus eremo Tetra vagabatur solus per lustra ferarum, Silvestrique tulit genti pia verba salutis Impius, atque lupos domuit, Libycosque leones. Subdolus at tali Serpens velatus amictu
« ПредишнаНапред » |