Графични страници
PDF файл
ePub

colit;

Vagitumque Dei, et stabulantem paupere tecto, Qui suprema suo cum Patre

regna Stelliparumque polum, modulantesque æthere tur

Et subito elisos ad sua fana deos. [mas, Dona quidem dedimus Christi natalibus illa,

Illa sub auroram lux mihi prima tulit. Te quoque pres

essa manent patriis meditata cicutis, Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris.

ELEG. VII. ANNO ÆTATIS XIX.

NONDUM, blanda, tuas leges, Amathusia! nôram,

Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit. Sæpe cupidineas, puerilia tela, sagittas,

Atque tuum sprevi, maxime, numen, Amor! • Tu, Puer, imbelles,” dixi, “ transfige columbas!

Conveniunt tenero mollia bella duci :
Aut de passeribus timidos age, parve! triumphos;

Hæc sunt militiæ digna trophæa tuæ.
In genus humanum quid inania dirigis arma?

Non valet in fortes ista pharetra viros.”
Non tulit hoc Cyprius, neque enim deus ullus adiras

Promptior, et duplici jam ferus igne calet. Ver erat, et summæ radians per culmina villæ

Attulerat primam lux tibi, Maie ! diem:
At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem,

Nec matutinum sustinuere jubar.
Astat Amor lecto, pictis Amor impiger alis;

Prodidit astantem mota pharetra deum:
Prodidit et facies, et dulce minantis ocelli,

Et quicquid puero dignum et Amore fuit. Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo

Miscet amatori pocula plena Jovi ;

Aut, qui formosas pellexit ad oscula nymphas,

Thiodamantæus Naiade raptus Hylas. Addideratque iras, sed et has decuisse putares,

Addideratque truces, nec sine felle, minas. “ Et miser, exemplo sapuisses tutius," inquit,

“ Nunc, mea quid possit dextera, testis eris. Inter et expertos vires numerabere nostras,

Et faciam vero per tua damna fidem.
Ipse ego, si nescis, strato Pythone superbum

Edomui Phæbum, cessit et ille mihi;
Et, quoties meminit Peneïdos, ipse fatetur

Certius et gravius tela nocere mea.
Me nequit adductum curvare peritius arcum,

Qui post terga solet vincere, Parthus eques: Cydoniusque mihi cedit venator, et ille

Inscius uxori qui necis auctor erat.
Est etiam nobis ingens quoque victus Orion;

Herculeæque manus, Herculeusque comes.
Jupiter ipse licèt sua fulmina torqueat in me,

Hærebunt lateri spicula nostra Jovis. Cætera, quæ dubitas, melius mea tela docebunt,

Et tua non leviter corda petenda mihi. Nec te, stulte! tuæ poterunt defendere Musæ,

Nec tibi Phæbæus porriget anguis opem.” Dixit; et, aurato quatiens mucrone sagittam,

Evolat in tepidos Cypridos ille sinus. At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,

Et mihi de puero non metus ullus erat. Et modò qua nostri spatiantur in urbe Quirites,

Et modô villarum proxima rura placent. Turba frequens, facieque simillima turba dearum,

Splendida per medias itque reditque vias : Auctaque luce dies gemino fulgore coruscat ;

Fallor? an et radios hinc quoque Phoebus habet

Hæc ego non fugi spectacula grata severus ;

Impetus et quo me fert juvenilis, agor; Lumina luminibus malè providus obvia misi;

Neve oculos potui continuisse meos.
Unam fortè aliis supereminuisse notabam;

Principium nostri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri ;

Sic regina dellm conspicienda fuit.
Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido;

Solus et hos nobis texuit ante dolos.
Nec procul ipse vafer latuit, multæque sagittæ,

Et facis à tergo grande pependit dnus:
Nec mora ; nunc ciliis hæsit, nunc virginis ori;

Insilit hinc labiis, insidet inde genis :
Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,

Hei mihi! mille locis pectus inerme ferit.
Protinus insoliti subierunt corda furores;

Uror amans intus, flammaque totus eram. Interea, misero quæ jam mihi sola placebat,

Ablata est oculis, non reditura, meis. Ast ego progredior tacitè querebundus et excors,

Et dubius volui sæpe referre pedem. Findor, et hæc remanet: sequitur pars altera votum,

Raptaque tam subitò gaudia flere juvat.
Sic dolet amissum proles Junonia cælum,

Inter Lemniacos præcipitata focos :
Talis et abreptum solem respexit, ad Orcum

Vectus ab attonitis Amphiaräus equis.
Quid faciam infelix, et luctu victus ? amores

Nec licet inceptos ponere, neve sequi. 0! utinam, spectare semel mihi detur amatos

Vultus, et coram tristia verba loqui ! Forsitan et duro non est adamante creata,

Fortè nec ad nostras surdeat illa preces !

Crede mihi, nullus sic infeliciter arsit:

Ponar in exemplo primus et unus ego. Parce, precor, teneri cùm sis deus ales amoris,

Pugnent officio nec tua facta tuo. Jam tuus 0 ! certè est mihi formidabilis arcus,

Nate dea, jaculis, nec minùs igne, potens: Et tua fumabunt nostris altaria donis,

Solus et in superis tu mihi summus eris. Deme meos tandem, verùm nec deme, furores;

Nescio cur, miser est suaviter omnis amans: Tu modò da facilis, posthæc mea siqua futura est,

Cuspis amaturos figat ut una duos.

Hæc ego mente olim lævà, studioque supino,

Nequitiæ posui vana trophæa meæ. Scilicet abreptum sic me malus impulit error,

Indocilisque ætas prava magistra fuit: Donec Socraticos umbrosa Academia rivos

Præbuit, admissum dedocuitque jugum. Protinus, extinctis ex illo tempore flammis,

Cincta rigent multo pectora nostra gelu. Unde suis frigus metuit puer ipse sagittis,

Et Diomedeam vim timet ipsa Venus.

VOL. 111.

T

EPIGRAMMATUM LIBER.

I.

IN PRODITIONEM BOMBARDICAM.

Cum simul in regem nuper satrapasque Britannos

Ausus es infandum, perfide Fauxe! nefas, Fallor? an et mitis voluisti ex parte videri,

Et pensare malâ cum pietate scelus? Scilicet hos alti missurus ad atria coli,

Sulphureo curru, flammivolisque rotis : Qualiter ille, feris caput inviolabile Parcis,

Liquit lördanios turbine raptus agros.

II.

IN EANDEM.

SICCINE tentàsti coelo donâsse läcobum,

Quæ septemgemino, Bellua ! monte lates?
Ni meliora tuum poterit dare munera numen,

Parce, precor, donis insidiosa tuis.
Ille quidem sine te consortia serus adivit

Astra, nec inferni pulveris usus ope.
Sic potius fædos in cælum pelle cucullos,

Et quot habet brutos Roma profana deos; Namque hac aut alia nisi quemque adjuveris arte,

Crede mihi, coeli vix bene scandet iter.

« ПредишнаНапред »