Графични страници
PDF файл
ePub

Et vario madidos intexit flore capillos,

Floribus et visa est posse placere suis. Floribus effusos ut erat redimita capillos,

Tænario placuit diva Sicana deo. Aspice, Phoebe ! tibi faciles hortantur amores,

Mellitasque movent flamina verna preces : Cinnamed Zephyrus leve plaudit odorifer ala;

Blanditiasque tibi ferre videntur aves. Nec sine dote tuos temeraria quærit amores

Terra, nec optatos poscit egena toros ; Alma salutiferum medicos tibi gramen in usus

Præbet, et hinc titulos adjuvat ipsa tuos : Qudd, si te pretium, si te fulgentia tangunt

Munera, (muneribus sæpe coëmptus amor) Illa tibi ostentat quascunque

sub

æquore vasto, Et superinjectis montibus abdit opes. Ah! quoties, cùm tu clivoso fessus Olympo

In vespertinas præcipitaris aquas, diurno “ Cur te,” inquit, “ cursu languentem, Phoebe !

Hesperiis recipit cærula Mater aquis ? Quid tibi cum Tethy? Quid cum Tartesside lympha ?

Dia quid immundo perluis ora salo? Frigora, Phoebe ! meå meliùs captabis in umbra;

Huc ades, ardentes imbue rore comas. Mollior egelidâ veniet tibi somnus in herbâ ;

Huc ades, et gremio lumina pone meo.
Quaque jaces, circum mulcebit lene susurrans
Aura

per
humentes corpora

fusa rosas. Nec me (crede mihi) terrent Semeleïa fata,

Nec Phaetonteo fumidus axis equo,
Cùm tu, Phæbe! tuo sapientius uteris igni.

Huc ades, et gremio lumina
Sic Tellus lasciva suos suspirat amores :
Matris in exemplum cætera turba ruunt:

pone meo.”

Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido;

Languentesque fovet solis ab igne faces. Insonuere novis lethalia cornua nervis;

Triste micant ferro tela corusca novo; Jamque vel invictam tentat superâsse Dianam;

Quæque sedet sacro Vesta pudica foco. Ipsa senescentem reparat Venus annua formam;

Atque iterum tepido creditur orta mari. [bes, Marmoreas juvenes clamant"Hymenæe!" per ur

Litus, “Io Hymen !” et cava saxa sonant. Cultior ille venit, tunicâque decentior aptâ,

Puniceum redolet vestis odora crocum. Egrediturque, frequens, ad amoeni gaudia veris

Virgineos auro cincta puella sinus. [unum, Votum est cuique suum, votum est tamen omnibus

Ut sibi, quem cupiat, det Cytherea virum. Nunc quoque septená modulatur arundine pastor,

Et sua quæ jungat carmina Phyllis habet. Navita nocturno placat sua sidera cantu;

Delphinasque leves ad vada summa vocat. Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo;

Convocat et famulos ad sua festa deos. Nunc etiam Satyri, cùm sera crepuscula surgunt,

Pervolitant celeri florea rura choro; Silvanusque suâ cyparissi fronde revinctus,

Semicaperque deus, semideusque caper: Quæque sub arboribus Dryades latuere vetustis,

Per juga, per solos expatiantur agros.
Per sata luxuriat fruticetaque Mænalius Pan,

Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres :
Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,

Consulit in trepidos dum sibi Nympha pedes: Jamque latet, latitansque cupit malè tecta videri ;

Et fugit, et fugiens pervelit ipsa capi.

Dii quoque non dubitant cælo præponere silvas,

Et sua quisque sibi numina lucus habet:
Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto !

Nec vos arboreà, Dii! precor, ite domo.
Te referant miseris te, Jupiter! aurea terris

Sæcla; quid ad nimbos, aspera tela, redis ? Tu saltem lentè rapidos age, Phoebe ! jugales,

Quà potes, et sensim tempora veris eant: Brumaque productas tardè ferat hispida noctes;

Ingruat et nostro serior umbra polo.

ELEG. VI.

Ad CAROLUM DEODATUM ruri commorantem, Qui, cum Idibus Decemb. scripsisset, et sua carmina

excusari postulässet si solito minus essent bona, quòd inter lautitias, quibus erat ab amicis exceptus, haud satis felicem operam Musis dare se

posse affirmabat, hoc habuit responsum. Mitto tibi sanam non pleno ventre salutem,

Qua tu, distento, fortè carere potes. At tua quid nostram prolectat Musa camoenam,

Nec sinit optatas posse sequi tenebras ? Carmine scire velis quàm te redamemque colamque;

Crede mihi, vix hoc carmine scire queas. Nam

neque noster amor modulis includitur arctis; Nec venit ad claudos integer ipse pedes. Quàm benè solennes epulas, hilaremque Decem

Festaque ccelifugam quæ coluere deum, [brem, Deliciasque refers, hiberni gaudia ruris,

Haustaque per lepidos Gallica mụsta focos ! Quid quereris refugam vino dapibusque poesin?

Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat.

Nec puduit Phæbum virides gestasse corymbos,

Atque hederam lauro præposuisse suæ.
Sæpiùs Aoniis clamavit collibus, “ Euce!"

Mista Thyonëo turba novena choro.
Naso Corallæis mala carmina misit ab agris :

Non illic epulæ, non sata vitis erat.
Quid nisi vina, rosasque, racemiferumque Lyæum,

Cantavit brevibus Teïa Musa modis ? Pindaricosque inflat numeros Teumesius Euan,

Et redolet sumptum pagina quæque merum; Dum gravis everso currus crepat axe supinus,

Et volat Eléo pulvere fuscus eques. Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho,

Dulcè canit Glyceran, flavicomamque Chloen. Jam quoque lauta tibi

generoso mensa paratu Mentis alit vires, ingeniumque fovet. Massica foecundam despumant pocula venam,

Fundis et ex ipso condita metra cado. Addimus his artes, fusumque per intima Phæbum

Corda: favent uni Bacchus, Apollo, Ceres. Scilicet haud mirum, tam dulcia carmina per te,

Numine composito, tres peperisse deos. Nunc quoque

Thressa tibi cælato barbitos auro Insonat, arguta molliter icta manu ; Auditurque chelys suspensa tapetia circum,

Virgineos tremula quæ regat arte pedes. Illa tuas saltem teneant spectacula Musas,

Et revocent, quantum crapula pellit iners. Crede mihi, dum psallit ebur, comitataque plectrum

Implet odoratos festa chorea tholos, Percipies tacitum per pectora serpere Phæbum,

Quale repentinus permeat ossa calor; Perque puellares oculos, digitumque sonantem,

Irruet in totos lapsa Thalia sinus.

Namque Elegia levis multorum cura deorum est,

Et vocat ad numeros quemlibet illa suos: Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,

Et cum purpurea Matre tenellus Amor.
Talibus indè licent convivia larga poetis,

Sæpiùs et veteri commaduisse mero.
At qui bella refert, et adulto sub Jove cælum,

Heroasque pios, semideosque duces;
Et nunc sancta canit superùm consulta deorum,

Nunc latrata fero regna profunda cane, Ille quidem parcè, Samii pro more magistri,

Vivat, et innocuos præbeat herba cibos: Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,

Sobriaque è puro pocula fonte bibat. Additur huic scelerisque vacans, et casta juventus,

Et rigidi mores, et sine labe manus, Qualis, veste nitens sacrâ, et lustralibus undis,

Surgis ad infensos, Augur! iture deos. Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem

Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon, Et lare devoto profugum Calchanta, senemque

Orpheon, edomitis sola per antra feris. Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus Dulichium vexit

per

freta longa virum ; Et per

monstrificam Perseiæ Phæbados aulam, Et vada foemineis insidiosa sonis; Perque tuas, Rex ime! domos, ubi sanguine nigro

Dicitur umbrarum detinuisse greges. Diis etenim sacer est vates, divûmque sacerdos;

Spirat et occultum pectus, et ora, Jovem. At tu, siquid agam, scitabere (si modd saltem

Esse putas tanti noscere siquid agam,) Paciferum canimus coelesti semine regem,

Faustaque sacratis sæcula pacta libris;

« ПредишнаНапред »