Графични страници
PDF файл
ePub

Huic Cnidon, et riguas Simoëntis flumine valles,
Huic Paphon, et roseam posthabitura Cypron.
Ast ego, dum pueri sinit indulgentia cæci,
Monia quàm subitò linquere fausta paro;
Et vitare procul malefidæ infamia Circes
Atria, divini Molyos usus ope.

Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,
Atque iterum raucæ murmur adire scholæ.
Interea fidi parvum cape munus amici,
Paucaque in alternos verba coacta modos.

ELEG. II. ANNO ETATIS XVII.

In obitum Præconis Academici Cantabrigiensis2.

TE, qui, conspicuus baculo fulgente, solebas
Palladium toties ore ciere gregem;
Ultima præconum, præconem te quoque sæva
Mors rapit, officio nec favet ipsa suo.
Candidiora licèt fuerint tibi tempora plumis,
Sub quibus accipimus delituisse Jovem ;
O! dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,
Dignus in Æsonios vivere posse dies;
Dignus, quem Stygiis medicâ revocaret ab undis
Arte Coronides, sæpe rogante deâ.
Tu si jussus eras acies accire togatas,
Et celer à Phœbo nuntius ire tuo;
Talis in Iliacâ stabat Cyllenius aulâ

Alipes, ætheriâ missus ab arce Patris:

2 The person here commemorated is Richard Ridding, one of the University Beadles, and a Master of Arts of Saint John's College, Cambridge.

Talis et Eurybates ante ora furentis Achillei
Retulit Atridæ jussa severa ducis.
Magna sepulchrorum regina, satelles Averni,
Sæva nimis Musis, Palladi sæva nimis,
Quin illos rapias qui pondus inutile terræ ;
Turba quidem est telis ista petenda tuis.
Vestibus hunc igitur pullis, Academia! luge,
Et madeant lachrimis nigra feretra tuis.
Fundat et ipsa modos querebunda Elegeïa tristes,
Personet et totis nænia mosta scholis.

ELEG. III. ANNO ETATIS XVII.

In obitum Præsulis Wintoniensis3.

MESTUS eram, et tacitus, nullo comitante, sede-
Hærebantque animo tristia plura meo: [bam;
Protinus en! subiit funestæ cladis imago,
Fecit in Angliaco quam Libitina solo;
Dum procerum ingressa est splendentes marmore
Dira sepulchrali Mors metuenda face; [turres,
Pulsavitque auro gravidos et iäspide muros,
Nec metuit satrapum sternere falce greges.
Tunc memini clarique ducis, fratrisque verendi,
Intempestivis ossa cremata rogis:

Et memini heroum, quos vidit ad æthera raptos,
Flevit et amissos Belgia tota duces.
At te precipuè luxi, dignissime Præsul!
Wintoniæque olim gloria magna tuæ!

3 Lancelot Andrews, Bishop of Winchester, had been originally Master of Pembroke Hall in Cambridge; but long before Milton's time. He died at Winchester-House in Southwark, Sept. 21, 1626.

Delicui fletu, et tristi sic ore querebar:

"Mors fera, Tartareo diva secunda Jovi! Nonne satis quod silva tuas persentiat iras, Et quod in herbosos jus tibi detur agros? Quodque afflata tuo marcescant lilia tabo, Et crocus, et pulchræ Cypridi sacra rosa? Nec sinis, ut semper fluvio contermina quercus Miretur lapsus prætereuntis aquæ ? Et tibi succumbit liquido quæ plurima cœlo Evehitur pennis, quamlibet augur, avis.

Et

quæ mille nigris errant animalia silvis;
Et quot alunt mutum Proteos antra pecus.
Invida, tanta tibi cùm sit concessa potestas,
Quid juvat humanâ tingere cæde manus?
Nobileque in pectus certas acuisse sagittas,
Semideamque animam sede fugasse suâ ?"
Talia dum lacrimans alto sub pectore volvo,
Roscidus occiduis Hesperus exit aquis ;
Et Tartessiaco submerserat æquore currum
Phœbus, ab Eoo littore mensus iter:

Nec mora: membra cavo posui refovenda cubili,
Condiderant oculos noxque soporque meos:
Cùm mihi visus eram lato spatiarier agro;
Heu! nequit ingenium visa referre meum.
Illic punicea radiabant omnia luce,

Ut matutino cùm juga sole rubent.

Ac veluti cùm pandit opes Thaumantia proles,
Vestitu nituit multicolore solum.

Non dea tam variis ornavit floribus hortos
Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos,
Ditior Hesperio flavet arena Tago.

Serpit odoriferas per opes levis aura Favonî,
Aura sub innumeris humida nata rosis.

Talis in extremis terræ Gangetidis oris
Luciferi regis fingitur esse domus.
Ipse racemiferis dum densas vitibus umbras,
Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce! mihi subitò Præsul Wintonius astat,
Sidereum nitido fulsit in ore jubar;
Vestis ad auratos defluxit candida talos,
Infula divinum cinxerat alba caput.
Dumque senex tali incedit venerandus amictu,
Intremuit læto florea terra sono.

Agmina gemmatis plaudunt cœlestia pennis,
Pura triumphali personat æthra tubâ.
Quisque novum amplexu comitem cantuque sa-
lutat,

Hosque aliquis placido misit ab ore sonos;
"Nate! veni, et patrii felix cape gaudia regni!
Semper abhinc duro, Nate! labore vaca."
Dixit, et aligera tetigerunt nablia turmæ,
At mihi cum tenebris aurea pulsa quies.
Flebam turbatos Cephaleiâ pellice somnos:
Talia contingant somnia sæpe mihi!

ELEG. IV. ANNO ETATIS XVIII.

Ad THOMAM JUNIUM præceptorem suum, apud mercatores Anglicos Hamburga agentes, Pastoris munere fungentem*.

CURRE per immensum subitò, mea litera, pontum,
I, pete Teutonicos læve per æquor agros.
Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti,
Et festinantis nil remoretur iter.

Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos
Æolon, et virides sollicitabo deos;
Cæruleamque suis comitatam Dorida Nymphis ;
Ut tibi dent placidam per sua regna viam.
At tu, si poteris, celeres tibi sume jugales,
Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri:
Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras,
Gratus Eleusinâ missus ab urbe puer.
Atque ubi Germanas flavere videbis arenas,
Ditis ad Hamburgæ monia flecte gradum:
Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hamâ,
Cimbrica quem fertur clava dedisse neci.
Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore

Præsul, Christicolas pascere doctus oves.
Ille quidem est animæ plusquam pars altera nostræ ;
Dimidio vitæ vivere cogor ego.

Hei mihi! quot pelagi, quot montes interjecti
Me faciunt aliâ parte carere mei!

Charior ille mihi, quàm tu, doctissime Graiûm,
Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat:

4 Thomas Young, pastor of the church of English merchants at Hamburgh, was Milton's private preceptor, before he was sent to Saint Paul's School.

« ПредишнаНапред »