Графични страници
PDF файл
ePub

JOANNI MILTONI

LONDINENSI :

Juveni patriá, virtutibus, eximio; Viro, qui multa peregrinatione, studio cuncta, orbis terrarum loca, perspexit; ut novus Ulysses omnia ubique ab omnibus apprehenderet :

Polyglotto, in cujus ore linguæ jam deperdita sic reviviscunt, ut idiomata omnia sint in ejus laudibus infacunda; et jure ea percallet, ut admirationes et plausus populorum ab proprià sapientiâ excitatos intelligat :

Illi, cujus animi dotes corporisque sensus ad admirationem commovent, et per ipsam motum cuique auferunt; cujus opera ad plausus hortantur, sed venustate vocem laudatoribus adimunt.

Cui in memoriâ totus orbis; in intellectu sapientia; in voluntate ardor gloriæ; in ore eloquentia; harmonicos coelestium sphærarum sonitus astronomià duce, audienti; characteres mirabilium naturæ per quos Dei magnitudo describitur, magistrâ philosophiâ, legenti; antiquitatum latebras, vetustatis excidia, eruditionis, ambages comite assiduâ autorum lectione,

Exquirenti, restauranti, percurrenti.
At cur nitor in arduum ?

Illi, in cujus virtutibus evulgandis ora Famæ non sufficiant, nec hominum stupor in laudandis satis est, reverentiæ et amoris ergo hoc ejus meritis debitum admirationis tributum offert CAROLUS Datus Patricius Florentinus,

[merged small][ocr errors]

ELEGIARUM LIBER.

ELEG. I. AD CAROLUM DEODATUM'.

TANDEM, chare, tuæ mihi pervenere tabellæ,

Pertulit et voces nuncia charta tuas; Pertulit, occiduâ Devæ Cestrensis ob orâ

Vergivium prono quà petit amne salum. Multùm, crede, juvat terras aluisse remotas Pectus amans nostrî, tamque

fidele

caput, Quodque mihi lepidum tellus longinqua sodalem

Debet, at unde brevi reddere jussa velit. Me tenet urbs refluâ quam Thamesis alluit undâ,

Meque nec invitum patria dulcis habet. Jam nec arundiferum mihi cura revisere Camum,

Nec dudum vetiti me laris angit amor. Nuda necarva placent,umbrasque negantia molles: Nec duri libet usque minas perferre magistri,

Quàm malè Phobicolis convenit ille locus !

i Charles Deodati, one of Milton's most intimate friends, was an excellent scholar, and practised physic in Cheshire. He was educated with our author at Saint Paul's School in London ; and from thence went to Trinity College, Oxford, where he was entered in the year 1621, at thirteen years of age. He was a fellow-collegian there with Alexander Gill, another of Milton's intimate friends, who became successively Usher and Master of Saint Paul's School. He died in 1638.

Cæteraque ingenio non subeunda meo. Si sit hoc exilium patrios adiisse penates,

Et vacuum curis otia grata sequi, Non

ego vel profugi nomen sortemve recuso,
Lætus et exilii conditione fruor.
0! utinam vates nunquam graviora tulisset

Ille Tomitano flebilis exul agro;
Non tunc Ionio quicquam cessisset Homero,

Neve foret victo laus tibi prima, Maro. Tempora nam licet hic placidis dare libera Musis,

Et totum rapiunt me, mea vita, libri. Excipit hinc fessum sinuosi pompa theatri,

Et vocat ad plausus garrula scena suos. Seu catus auditur senior, seu prodigus hæres,

Seu procus, aut positâ casside miles adest, Sive decennali fæcundus lite patronus

Detonat inculto barbara verba foro. Sæpe vafer gnato succurrit servus amanti,

Et nasum rigidi fallit ubique patris ; Sæpe novos illic virgo mirata calores :

Quid sit amor nescit, dum quoque nescit, amat. Sive cruentatum furiosa Tragedia sceptrum

Quassat, et effusis crinibus ora rotat: Et dolet, et specto, juvat et spectåsse dolendo,

Interdum et lacrimis dulcis amaror inest:
Seu puer infelix indelibata reliquit

Gaudia, et abrupto flendus amore cadit;
Seu ferus è tenebris iterat Styga criminis ultor,

Conscia funereo pectora torre movens :
Seu maret Pelopeia domus, seu nobilis Ili,

Aut luit incestos aula Creontis ayos. Sed neque sub tecto semper, nec in urbe, latemus;

Irrita nec nobis tempora veris eunt.

Nos quoque lucus habet vicinâ consitus ulmo,

Atque suburbani nobilis umbra loci. Sæpius hîc, blandas spirantia sidera flammas,

Virgineos videas præteriisse choros. Ah quoties dignæ stupui miracula formæ,

Quæ possit senium vel reparare Jovis ! Ah quoties vidi superantia lumina gemmas,

Atque faces, quotquot, volvit uterque polus ! Collaque bis vivi Pelopis quæ brachia vincant,

Quæque fluit puro nectare tincta via! Et decus eximium frontis, tremulosque capillos, Aurea

quæ

fallax retia tendit Amor! Pellacesque genas, ad quas hyacinthina sordet

Purpura, et ipse tui floris, Adoni, rubor! Cedite, laudatæ toties Heroïdes olim,

Et quæcunque vagum cepit amica Jovem. Cedite, Achæmeniæ turrità fronte puellæ,

Et quot Susa colunt, Memnoniamque Ninon; Vos etiam Danaæ fasces submittite Nymphæ !

Et vos Iliacæ, Romuleæque nurus !
Nec Pompeianas Tarpeïa Musa columnas

Jactet, et Ausoniis plena theatra stolis.
Gloria virginibus debetur prima Britannis ;

Extera, sat tibi sit, fæmina! posse sequi. Tuque urbs Dardaniis, Londinum ! structa colonis,

Turrigerum latè conspicienda caput, Tu nimium felix intra tua mænia claudis

Quicquid formosi pendulus orbis habet. Non tibi tot ceelo scintillant astra sereno,

Endymioneæ turba ministra deæ, Quot tibi, conspicuæ formaque auroque, puellæ

Per medias radiant, turba videnda, vias. Creditur huc geminis venisse invecta columbis

Alma pharetrigero milite cincta Venus;

« ПредишнаНапред »