Графични страници
PDF файл
ePub
[ocr errors]

Aut avidos terrere lupos præsepibus altis ;
Quis fando sopire diem, cantuque folebit ?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Pectora cui credam? quis me lenire docebit 45
Mordaces curas, quis longam fallere noctem
Dulcibus alloquiis, grato cùm fibilat igni
Molle pyrum, & nucibus strepitat focus, at malus auster
Miscet cuncta foris, & defuper intonat ulmo?

Ite domum-impasti, domino jam non vacat, agni.
Aut æstate, dies medio dum vertitur axe,
Cum Pan æfculeâ fomnum capit abditus umbrâ,
Et repetunt sub aquis fibi nota sedilia nymphæ,
Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus,
Quis mihi blanditiásque tuas, quis tum mihi risus, 55
Cecropiosque sales referet, cultofque lepores ?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
At jam folus agros, jam pascua folus oberro,
Sicubi ramofa densantur vallibus umbră,
Hic serum expecto, supra caput imber & Eurus 60
Triste fonant, fractæque agitata crepuscula fylva.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quam culta mihi priùs arva procacibus herbis
Involvuntur, & ipfa fitu seges alta fatifcit!
Innuba neglecto marcescit & uva racemo,
Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illa
Mærent, inque suum convertunt ora magistrum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Tityrus ad corylos vocat, Alphisibæus ad ornos,
Ad falices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas, 70
Hîc gelidi fontes, hîc illita gramina musco,
VOL. ILL.

Hic

6'5

1

1

80

85

Hîc Zephyri, hîc placidas interstrepit arbutus undas; Ilta canunt furdo, frutices ego nactus abibam.

Ite domuni impasti, domino jam non vacat, agni. Mopsus ad hæc, nam me redeuntem forte notârat, 75 (Et callebat avium linguas, & fidera Mopsus) Thyrfi quid hoc? dixit, quæ te coquit improba bilis ? Aut te perdit amor, aat te malè fascinat aftrum, Saturni grave fæpe fuit paftoribus aftrum, Intimaque obliquo figit præcordia plumbo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mirantur nymphæ, & quid te Thyrfi futurum eft? Quid tibi vis ? aiunt, non hæc folet effe juventæ Nubila frons, oculique truces, vultusque feveri, Hla choros, lususque leves, & femper amorem Jure petit, bis ille miser qui ferus amavit.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Venit Hyas, Dryopéque, & filia Baucidis Ægle Docta modos, citharæque fciens, fed perdita faftu, Venit Idumanii Chloris vicina fluenti;

go Nil me blanditiæ, nil me solantia verba, Nil me, fi quid adest, movet, aut fpes ulla futuri.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi quam fimiles ludunt per prata juvenci, Omnes unanimi fecum fibi lege fodales,

95 Nec magis hunc alio quisquam fecernit amicum De grege, si densi veniunt ad pabula thoes, Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri : Lex eadem pelagi, deserto in littore Proteus Agmina phocarum numerat, vilisque volucrum Passer habet semper quicum fit, & omnia circum

Farra

100

110

[ocr errors]

Farra libens volitet, serò sua tecta revisens,
Quem fi sors letho objecit, fua milvus adunco
Fata tulit roftro, feu stravit arundine fosfor,
Protinus ille alium focio petit inde volatu. 105
Nos durum genus, & diris exercita fatis
Gens homines aliena animis, & pectore discors,
Vix sibi quisque parem de millibus invenit unum,
Aut si sors dederit tandem non afpera votis,
Illum inopina dies quâ non fperaveris horâ
Surripit, æternum linquens in faecula damnum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quis nie ignotas traxit vagus error in oras
Ire
per

aëreas rupes, Alpemque nivofam !
Ecquid crat tanti Romam vidisse sepultam, 115
(Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim,
Tityrus ipse suas & oves & rura reliquit;)
Ut te tam dulci possem caruisle fodale,
Possem tot maria alta, tot interponere montes,
Tot sylvas, tot saxa tibi, fluviofque fonantes !
Ah certè extremùm licuiffet tangere dextram,
Et bene compositos placidè morientis ocellos,
Et dixiffe vale, nostri memor ibis ad astra.

Ite domum impasi, domino jam non vacat, agni.
Quamquam etiam veftri nunquam meminiffe pigebit,
Pastores Thusci, Mufis operata juventus,
Hic Charis, atque Lepos ; & Thuscus tu quoque Damon,
Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe.
O ego quantus eram, gelidi cum ftratus ad Arni
Murmura, populeumque nemus, quà mollior herba,
Carpere nunc violas, nunc summas carpere inyrtus,

120

Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam.
Ipfe etiam tentare ausus sum, nec puto multùm
Displicui, nam sunt & apud me munera vestra
Fiscellæ, calathique, & cerea vincla cicutæ,

135
Quin & nostra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis, & Francinus, crant & vocibus ambo
Et studiis noti, Lydoruin sanguinis ambo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna,

140 Dum folus teneros claudebam Cratibus hædos. Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat, Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon, Vimina nunc texit, varios sibi quod fit in usus ! Et quæ tum facili fperabam mente futura

145 Arripui voto levis, & præsentia finxi, Heus bone numquid agis ? nisi te quid forte retardat, Imus ? & argutâ paulùm recubamus in umbrâ, Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni ? Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos, 150 Helleborúmque, humiléfque crocos, foliúmque hya

cinthi, Quasque habet ista palus herbas, artesque medentûm Ah pereant herbæ, pereant artesque medentům, Gramina, poftquam ipfi nil profecere magiftro. Ipfe etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat 15$ Fistula, ab undecimâ jain lux est altera nocte, Et tum forte novis admôram labra cicutis, Diffiluere tamen ruptâ compage, nec ultra Ferre graves potuere fonos, dubito quoque ne fim Turgidulus, tamen & referam, vos cedite fylvæ. 160

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ipfe ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, & Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ, Brennúmque Arvigarúmque duces, priscúmque Belie

num, Et tandem Armoricos Britonum fub lege colonos; 169 Tum gravidam Arturo fatali fraude lögernen, Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma, Merlini dolus. O mihi tum fi vita supersit, Tu procul annofa pendebis fistula pinu Multùm oblita mihi, aut patriis mutata Camænis 170 Brittonicum strides, quid enim ? omnia non licet uni Non sperâsse uni licet omnia, mi satis ampla Merces, & mihi grande decus (fim ignotus in ævum Tum licet, externo penitusque inglorius orbi) Si me flava comas legat Usa, & potor Alauni,

175 Vorticibusque frequens Abra, & nenius omne Treantä, Et Thamesis meus ante omnes, & fusca metallis Tamara, & extremis me discant Orcades undis.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi fervabam lentâ sub cortice lauri,

180 Hæc, & plura fimul, tum quæ mihi pocula Mansus, Mansus Chalcidicæ non ultima gloria ripæ, Bina dedit, mirum artis opus, mirandus & ipse, Et circum gemino cælaverat argumento : In medio rubri maris unda, & odoriferum ver,

185 Littora longa Arabum, & fudantes balsama fylvæ, Has inter Phænix divina avis, unica terris Coeruleûm fulgens diversicoloribus alis Auroram vitreis furgentem refpicit undis.

Parte

U 3

« ПредишнаНапред »