Графични страници
PDF файл
ePub

85

90

Tarda feneftratis figens vestigia calceis.
Talis, uti fama est, vasta Franciscus eremo
'Tetra vagabatur solus per lustra ferarum,
Sylvestrique tulit genti pia verba salutis
Impius, atque lupos domuit, Libycosque leones.

Subdolus at tali Serpens velatus amictu
Solvit in has fallax ora execrantia voces ;
Dormis, nate? Etiamne tuos sopor opprimit artus?
Immemor O fidei, pecorumque oblite tuorum !
Dum cathedram venerande tuam, diademaque triplex
Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe, 95
Dumque pharetrati fpernunt tua jura Britanni :
Surge, age, surge piger, Latinus quem Cæfar adorat,
Cui reserata patet convexi janua cæli,
Turgentes animos, & faftus frange procaces,
Sacrilegique fciant, tua quid maledictio poffit,
Et quid Apoftolicæ possit custodia clavis-;
Et memor Hesperiæ disjectam ulciscere classem,
Mersaque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorumque cruci tot corpora fixa probofæ,
Thermodoontea nuper regnante puella.

105 At tu si tenero mavis torpcícere lecto, Crescentesque negas hofti contundere vires, Tyrrhenum implebit numerofo milite pontum, Signaque Aventino ponet fulgentia colle: Relliquias veterum franget, flammisque cremabit, 11e Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis, Cujus gaudebant soleis dare basia reges, Nec tamen hunc bellis & aperto Marte lacesses, Irritus ille labor, tu callidus utere fraude,

Quælibet

100

120

Quælibet hæreticis disponere retia fas est; IIS
Jamque ad confilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, & procerum de stirpe creatos,
Grandævofque patres trabeâ, canisque verendos;
Hos tu membratim poteris confpergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
Ædibus injecto, quà convenere, sub imis.
Protinus ipse igitur quoscunque habet Anglia fidos
Propositi, factique mone, quifquàmne tuorum
Audebit fummi non jussa facessere Papæ ?
Perculsofque metu subito, casúque ftupentes 125
Invadat vel Gallus atrox, vel fævus Iberus.
Sæcula fic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et nequid timeas, divos divasque fecundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina faftis.

130 Dixit & adlscitos ponens malefidus amictus Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen.

Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas Vestit inauratas redeunti lumine terras; Mæstaque adhuc nigri deplorans funera nati 135 Irrigat ambrofiis montana cacumina guttis; Cum fomnos pepulit ftellatæ janitor aulæ, Nocturnos visus, & fomnia grata * revolvens.

Eft locus æternâ septus caligine noctis, Vasta ruinosi quondam fundamina tecti,

140 Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque bilinguis, Effera quos uno peperit Discordia partu.

* forfan---resolvens,

155

Hic inter cæmenta jacent præruptaque faxa,
Offa inhumata virum, & trajecta cadavera ferro;
His Dolus intortis femper sedet ater ocellis, 145
Jurgiaque, & ftimulis armata Calumnia fauces,
Et Furor, atque viæ moriendi mille videntur,
Et Timor, exanguisque locum circumvolat Horror,
Perpetuoque leves per muta silentia Manes
Exululant, tellus & fanguine conscia ftagnat. 150
Ipfi etiam pavidi latitant penetralibus antri
Et Phonos, & Prodotes, nulloque sequente per antrum,
Antrum horrens, fcopulosum, atrum feralibus umbris
Diffugiunt fontes, & retrò lumina vortunt;
Hos pugiles Romæ per fæcula longa fideles
Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur.
Finibus occiduis circumfusum incolit æquor
Gens exofa mihi, prudens natura negavit
Indignam penitus noftro conjungere mundo:
Illuc, fic jubeo, celeri contendite greffu,

160
Tatareoque leves difflentur pulvere in auras
Et rex & pariter fatrapæ, fcelerata propago,
Et quotquot fidei caluere cupidine veræ
Consilii socios adhibete, operisque ministros.
Finierat, rigidi cupidè paruere gemelli.

165 Interea longo flectens curvamine celos Despicit æthereâ dominus qui fulgurat arce, Vanaque perverfæ ridet conamina turbæ, Atque sui caufam populi volet ipse tueri.

Esse ferunt spatium, quà distat ab Afide terra 170 Fertilis Europe, & fpectat Mareotidas undas; Hic turris pofita est Titanidos ardua Famæ

Ærea,

Ærea, lata, fonans, rutilis vicinior astris
Quàm fuperimpositum vel Athos vel Pelion Offæ.
Mille fores aditusque patent, totidemque feneftræ, 175
Amplaque per tenues translucent atria muros :
Excitat hic varios plebs agglomerata susurros;
Qualiter inftrepitant circum mul&tralia bombis
Agmina mufcarum, aut texto per ovilia junco,
Dum Canis æstivum cæli petit ardua culmen. 180
Ipsa quidem fummâ sedet ultrix matris in arce,
Auribus innumeris cinctum caput eminet olli,
Queis fonitum exiguum trahit, atque leviffima captat
Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis.
Nec tot, Ariftoride servator inique juvencæ 185
Isidos, immiti volvebas lumina vultu,
Lumina non unquam tacito nutantia fomno,
Lumina subjectas late fpectantia terras.
Iftis illa folet loca luce carentia fæpe
Perluftrare, etiam radianti impervia foli:

190
Millenisque loquax auditaque visaque linquis
Cuilibet effundit temeraria, veraque mendax
Nunc minuit, modo confictis sermonibus auget.
Sed tamen à nostro meruifti carmine laudes
Fama, bonum quo non aliud veracius ullum,

195 Nobis digna cani, nec te memorasie pigebit Carmine tam longo, fervati scilicet Angli Officiis vaga diva tuis, tibi reddimus æqua. Te Deus, æternos motu qui temperat ignes, Fulmine præmiffo alloquitur, terrâque tremente: Fama files ? an te latet impia Papiftarum Conjurata cohors in meque meosque Britannos,

200

Et

1

210

Et nova fceptigero cædes meditata Täcobo?
Nec plura, illa ftatim sensit mandata Tonantis,
Et satis ante fugax stridentes induit alas,

205
Induit & variis exilia corpora plumis;
Dextra tubam geftat Temefæo ex ære sonoram.
Nec mora jan pennis cedentes remigat auras,
Atque parum est cursu celeres prævertere nubes,
Jam ventos, jam solis equos post terga reliquit:
Et primo Angliacas folito de more per urbes
Ambiguas voces, incertaque murmura spargit,
Mox arguta dolos, & detestabile vulgat
Proditionis opus, nec non facta horrida dictu,
Authorefque addit sceleris, nec garrula cæcis 215
Infidiis loca structa filet; ftupuerè relatis,
Et pariter juvenes, pariter tremuere puellæ,
Effætique senes pariter tantæque ruinæ
Sensus ad ætatem subito penetraverat omnem.
Attamen interea populi miserescit ab alto
Æthereus pater, & crudelibus obftitit aufis
Papicolûm; capti panas raptantur ad acres ;
At pia thura Deo, & grati folyuntur honores;
Compita læta focis genialibus omnia fumant;
Turba choros juvenilis agit: Quintoque Novembris
Nulla dies toto occurrit celebratior anno.

ZZO

Anno

« ПредишнаНапред »