Графични страници
PDF файл
ePub

55

Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem,
Panificofque Deos portat, fcapulifque virorum
Evehitur, præeunt fubmiffo poplite reges,
Et mendicantum feries longiffima fratrum;
Cereaque in manibus geftant funalia cæci,
Cimmeriis nati in tenebris, vitamque trahentes.
Templa dein multis fubeunt lucentia tædis
(Vesper erat facer iste Petro) fremitusque canentum
Sæpe tholos implet vacuos, & inane locorum.
Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva,
Orgia cantantes in Echionio Aracyntho,
Dum tremit attonitus vitreis Afopus in undis,
Et procul ipfe cavâ refponfat rupe Cithæron.

60

65

70

75

His igitur tandem folenni more peractis, Nox fenis amplexus Erebi taciturna reliquit, Præcipitefque impellit equos ftimulante flagello, Captum oculis Typhlonta, Melanchetemque ferocem, Atque Acherontæo prognatam patre Siopen Torpidam, & hirfutis horrentem Phrica capillis. Interea regum domitor, Phlegetontius hæres Ingreditur thalamos (neque enim fecretus adulter Producit fteriles molli fine pellice noctes) At vix compofitos fomnus claudebat ocellos, Cum niger umbrarum dominus, rectorque filentum, Prædatorque hominum falsâ fub imagine tectus Aftitit, affumptis micuerunt tempora canis, Barba finus promiffa tegit, cineracea longo Syrmate verrit humum veftis, pendetque cucullus Vertice de rafo, & ne quicquam defit ad artes, Cannabeo lumbos conftrixit fune falaces,

$ 4

80

Tarda

Tarda feneftratis figens veftigia calceis.

Talis, uti fama est, vaftâ Francifcus eremo 'Tetra vagabatur folus per luftra ferarum, Sylveftrique tulit genti pia verba falutis

85

[ocr errors]

Impius, atque lupos domuit, Libycofque leones.
Subdolus at tali Serpens velatus amictu
Solvit in has fallax ora execrantia voces ;
Dormis, nate? Etiamne tuos fopor opprimit artus?
Immemor O fidei, pecorumque oblite tuorum!
Dum cathedram venerande tuam, diademaque triplex
Ridet Hyperboreo gens barbara nata fub axe,
Dumque pharetrati spernunt tua jura Britanni :
Surge, age, furge piger, Latinus quem Cæfar adorat,
Cui referata patet convexi janua cœli,

Turgentes animos, & faftus frange procaces,
Sacrilegique fciant, tua quid maledictio poffit,
Et quid Apoftolicæ poffit cuftodia clavis;
Et memor Hefperiæ disjecam ulcifcere claffem,
Merfaque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorumque cruci tot corpora fixa probofæ,
Thermodoontea nuper regnante puella.
At tu fi tenero mavis torpefcere lecto,
Crefcentefque negas hofti contundere vires,
Tyrrhenum implebit numerofo milite pontum,
Signaque Aventino ponet fulgentia colle :

95

100

105

Relliquias veterum franget, flammifque cremabit, 110
Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant foleis dare basia reges,
Nec tamen hunc bellis & aperto Marte laceffes,
Irritus ille labor, tu callidus utere fraude,

Quælibet

115

Quælibet hæreticis difponere retia fas eft;
Jamque ad confilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, & procerum de ftirpe creatos,
Grandævofque patres trabeâ, canifque verendos ;
Hos tu membratim poteris confpergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
Adibus injecto, quà convenere, fub imis.
Protinus ipfe igitur quofcunque habet Anglia fidos
Propofiti, factique mone, quifquàmne tuorum
Audebit fummi non juffa faceffere Papæ ?
Perculfofque metu fubito, cafúque ftupentes
Invadat vel Gallus atrox, vel fævus Iberus.
Sæcula fic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et nequid timeas, divos divafque fecundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina faftis.
Dixit & adfcitos ponens malefidus amictus
Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen.

Jam rofea Eoas pandens Tithonia portas
Veftit inauratas redeunti lumine terras;
Moeftaque adhuc nigri deplorans funera nati
Irrigat ambrofiis montana cacumina guttis;
Cum fomnos pepulit ftellatæ janitor aulæ,
Nocturnos vifus, & fomnia grata * revolvens.

120

125

130

135

[blocks in formation]

Non tunc Ionio quicquam ceffiffet Homero,
Neve foret victo laus tibi prima Maro.

Tempora nam licet hic placidis dare libera Mufis, 25
Et totum rapiunt me mea vita libri.
Excipit hinc feffum finuofi pompa theatri,

Et vocat ad plaufus garrula scena fuos.
Seu catus auditur fenior, feu prodigus hæres,
Seu procus, aut pofitâ caffide miles aďest,
Sive decennali fœcundus lite patronus
Detonat inculto barbara verba foro;
Sæpe vafer gnato fuccurrit fervus amanti,
Et nafum rigidi fallit ubique patris;

30

Sæpe novos illic virgo mirata calores

35

Quid fit amor nefcit, dum quoque nescit, amat.

Sive cruentatum furiofa Tragoedia fceptrum

Quaffat, & effufis crinibus ora rotat,

Et dolet, & fpecto, juvat & fpectaffe dolendo, * Interdum & lacrymis dulcis amator ineft :

Seu puer

infelix indelibata reliquit

Gaudia, & abrupto flendus amore cadit,
Seu ferus è tenebris iterat Styga criminis ultor

Confcia funereo pectora torre movens,

40

Seu moret Pelopeia domus, feu nobilis Ili,

45

Aut luit inceftos aula Creontis avos.

Sed neque fub tecto femper nec in urbe latemus,

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Ah quoties digneæ ftupui miracula formæ
Quæ poffit fenium vel reparare Jovis !
Ah quoties vidi fuperantia lumina gemmas,

Atque faces quotquot volvit uterque polus ;
Collaque bis vivi Pelopis quæ brachia vincant,
Quæque fluit puro nectare tincta via,
Et decus eximium frontis, tremulofque capillos,
Aurea quæ fallax retia tendit Amor;
Pellacesque genas, ad quos hyacinthina fordet
Purpura, & ipfe tui floris, Adoni, rubor!
Cedite laudatæ toties Heroïdes olim,
Et quæcunque vagum cepit amica Jovem.
Cedite Achæmeniæ turrità fronte puellæ,

Et quot Sufa colunt, Memnoniamque Ninon.
Vos etiam Danaæ fafces fubmittite Nymphæ,
Et vos Iliacæ, Romuleæque nurus.

Nec Pompeianas Tarpeïa Mufa columnas
Jacket, & Aufoniis plena theatra ftolis.

Gloria Virginibus debetur prima Britannis,
Extera fat tibi fit fœmina poffe fequi.
Tuque urbs Dardaniis Londinum ftructa colonis
Turrigerum latè confpicienda caput,
Tu nimium felix intra tua moenia claudis
Quicquid formofi pendulus orbis habet.

Non tibi tot cælo feintillant aftra fereno
Endymioneæ turba ministra deæ,

Quot tibi confpicuæ formáque auróque puellæ
Per medias radiant turba videnda vias.
Creditur huc geminis veniffe invecta columbis

Alma pharetrigero milite cincta Venus,

233

55

60

65

70

75

« ПредишнаНапред »