Графични страници
PDF файл
ePub

10

20

Quàm bene solemnes epulas, hilaremque Decembrim,

Festaque ccelifugam quæ coluere Deum, Deliciasque refers, hyberni gaudia ruris,

Haustaque per lepidos Gallica musta focos ! Quid quereris refugam vino dapibusque poëfin?

Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat, Nec puduit Phoebum virides geftasse corymbos, 15

Atque hederam lauro præposuisse suæ.
Sæpius Aoniis clamavit collibus Euce

Mista Thyoneo turba novena choro.
Nafo Corallæis mala carmina mifit ab agris :

Non illic epulæ, non fata vitis erat :
Quid nisi vina, rofafque racemiferumque Lyæum

Cantavit brevibus Tëia Musa modis ?
Pindaricosque inflat numeros Teumesius Euan,

Et redolet sumptum pagina quæque merum; Dum gravis everso currus crepat axe supinus, 25

Et volat Eleo pulvere fuscus eques. Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho

Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen. Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu

Mentis alit vires, ingeniumque fovet.
Massica foecundam despumant pocula venam,

Fundis & ex ipfo condita metra cado,
Addimus his artes, fusumque per intima Phæbum

Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Ceres.
Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te 35

Numine composito tres peperife Deos.
Nunc quoque Threffa tibi cælato barbitos auro
Infonat argutâ molliter icta manu;

Auditurque

30

Auditurque chelys suspensa tapetia circum,
Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes.

40 Illa tuas faltem teneant spectacula Musas,

Et revocent, quantum crapula pellit iners.
Crede mihi dum psallit ebur, comitataque plectrum

Implet odoratos fefta chorea tholos,
Percipies tacitum per pectora ferpere Phæbum,

45 Quale repentinus permeat offa calor, Perque puellares oculos digitumque fonantem

Irruet in totos lapsa Thalia sinus.
Namque Ęlegia levis multorum cura Deorum est,

Et vocat ad numeros quemlibet illa suos; 50 Liber adeft elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,

Et cum purpureâ matre tenellus Amor. Talibus inde licent convivia larga poetis,

Sæpius & veteri commaduiffe mero.
At qui bella refert, & adulto fub Jove coelum, 55

Heroasque pios, semideofque duces,
Et nunc sancta canit fuperûm consulta deorum,

Nunc latrata fero regna profunda cane,
Ille quidem parcè Samii pro more magistri
Vivat, & innocuos præbeat herba cibos;

60 Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,

Sobriaque è puro pocula fonte bibat.
Additur huic scelerisque vacans, & cafta juventus,

Et rigidi mores, & sine labe manus.
Qualis veste nitens facrâ, & lustralibus undis

65
Surgis ad infenfos augur iture Deos.
Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem
Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon,

Et

Et lare devoto profugum Calchanta, fenemque

Orpheon edomitis fola per antra feris;
Sic dapis exiguus, fic rivi potor Homerus

Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monstrificam Perseize Phæbados aulam,

Et vada fæemineis infidiofa fonis,
Perque tuas rex ime domos, ubi fanguine nigro

75 Dicitur umbrarum detinuisse greges. Diis etenim facer est vates, divûmque facerdos,

Spirat & occultum pectus, & ora Jovem. At tu fiquid agam fcitabere (si modò faltem Esse putas tanti nofcere fiquid agam)

80 Paciferum canimus cælefti femine regem,

Faustaque facratis fæcula pacta libris, Vagitumque Dei, & ftabulantem paupere

tecto Qui suprema suo cum patre regna colit, Stelliparumque polum, modulantefque æthere turmas,

Et fubitò elisos ad sua fana Deos.
Dona quidem dedimus Chrifti natalibus illa,

Illa sub auroram lux mihi prima tulit.
Te

quoque pressa manent patriis meditata cicutis, Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris.

90

ELEGIA SEPTIMA, Anno Ætatis 19.

NONDUM blanda tuas leges Amathufia nôram,

Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit. Sæpe cupidineas, puerilia tela, sagittas,

Atque tuum fprevi maxime numen Amor. Tu puer imbelles dixi transfige columbas,

Conveniunt tenero mollia bella duci.

[ocr errors][merged small]

1ο

[ocr errors]

Aut de pafferibus tumidos age, parve, triumphos,

Hæc sunt militiæ digna trophæa tuæ.
In genus humanum quid inania dirigis arma ?

Non valet in fortes ifta pharetra viros.
Non tulit hoc Cyprius, (neque enim Deus ullus ad iras

Promptior) & duplici jam ferus igne calet. Ver erat, & fummæ radians per culmina villæ

Attulerat primam lux tibi, Maie, diem:
At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem, 15

Nec matutinum sustinuere jubar.
Aftat Amor lecto, pictis Amor impiger alis,

Prodidit aftantem mota pharetra Deum :
Prodidit & facies, & dulce minantis ocelli,

Et quicquid puero dignum & Amore fuit.
Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo

Mifcet amatori pocula plena Jovi;,
Aut qui formosas pellexit ad ofcula nymphas

Thiodamantæus Naiade raptus Hylas.
Addideratque iras, fed & has decuiffe putares,

Addideratque truces, nec fine felle minas. Et miser exemplo fapuisses tutiùs, inquit,

Nunc mea quid poffit dextera testis eris. Inter & expertos vires numerabere noftras, Et faciam vero per tua damna fidem.

30 Ipfe ego fi nefcis strato Pythone superbum

Edomui Phæbum, cessit & ille mihi; Et quoties meminit Peneidos, ipfe fatetur

Certiùs & graviùs tela nocere mea. Me nequit adductúm curvare peritiùs arcum, 35 Qui post terga folet vincere Parthus eques :

Cydoniusque

40

5

50

Cydoniusque mihi cedit venator, & ille

Infcius uxori qui necis author erat.
Eft etiam nobis ingens quoque victus Orion,

Herculeæque manus, Herculeusque comes.
Jupiter ipfe licet sua fulmina torqueat in me,

Hærebunt lateri spicula nostra Jovis. Cæiera quæ

dubitas meliùs mea tela docebunt, Et tua non leviter corda petenda mihi. Nec te ftulte tuæ poterunt defendere Mufæ,

45 Nec tibi Phæbæus porriget anguis opem. Dixit, & aurato quatiens mucrone fagittam,

Evolat in tepidos Cypridos ille sinus.
At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,

Et mihi de puero non metus ullus erat.
Et modò quà noftri spatiantur in urbe Quirites,

Et modò villarum proxima rura placent.
Turba frequens, facièque fimillima turba dearum

Splendida per medias itque reditque vias.
Auctaque luce dies gemino fulgore coruscat,

55 Fallor?. an & radios hinc quoque Phæbus habet. Hæc ego non fugi spectacula grata severus,

Impetus & quò me fert juvenilis, agor. Lumina luminibus malè providus obvia misi, Neve oculos potui continuisse meos.

60 Unam fortè aliis fupereminuifle notabam,

Principium nostri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri,

Sic regina Deum confpicienda fuit.
Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido,

65 Solus & hos nobis texuit antè dolos.

Nec

« ПредишнаНапред »