Графични страници
PDF файл
ePub

ELEGIA QUARTA, Anno ætatis 18.

Ad Thomam Junium præceptorem fuum, apud mercatores Anglicos Hamburgæ agentes, Paftoris munere fungentem.

C

URRE per immenfum fubitò mea littera pontum,
I, pete Teutonicos læve per æquor agros ;

Segnes rumpe moras, & nil, precor, obftet eunti,
Et feftinantis nil remoretur iter.

Ipfe ego Sicanio frænantem carcere ventos

olon, & virides follicitabo Deos,

Coeruleamque fuis comitatam Dorida Nymphis,
Ut tibi dent placidam per fua regna viam.
At tu, fi poteris, celeres tibi fume jugales,
Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri;
Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras
Gratus Eleufinâ miffus ab urbe puer.
Atque ubi Germanas flavere videbis arenas,

Ditis ad Hamburgæ moenia flecte gradum,
Dicitur occifo quæ ducere nomen ab Hamâ,

Cimbrica quem fertur clava dediffe neci.
Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore

Præful Chrifticolas pafcere doctus oves:
Ille quidem eft animæ plufquam pars altera noftræ,

Dimidio vitæ vivere cogor ego.

Hei mihi, quot pelagi, quot montes interjecti

Me faciunt aliâ parte carere mei !

5

[ocr errors]
[ocr errors]

20

Charior

Charior ille mihi quàm tu doctiffime Graium
Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat ;
Quàmque Stagirites generofo magnus alumno,
Quem peperit Libyco Chaonis alma Jovi.
Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius Heros
Myrmidonum regi, talis & ille mihi.
Primus ego Aonios illo præeunte receffus
Luftrabam, & bifidi facra vireta jugi,
Pieriofque haufi latices, Clioque favente,
Caftalio fparfi læta ter ora mero.

Flammeus at fignum ter viderat arietis Æthon,
Induxitque auro lanea terga novo,

Bifque novo terram sparsisti Chlori fenilem

Gramine, bifque tuas abftulit Auster opes :
Necdum ejus licuit mihi lumina pafcere vultu,
Aut linguæ dulces aure bibiffe fonos.
Vade igitur, curfuque Eurum præverte sonorum,
Quàm fit opus monitis res docet, ipfa vides.
Invenies dulci cum conjuge fortè fedentem,
Mulcentem gremio pignora charo fuo,
Forfitan aut veterum prælarga volumina patrum
Verfantem, aut veri biblia facra Dei,
Cœleftive animas faturantem rore tenellas,

Grande falutiferæ religionis opus.

Utque folet, multam fit dicere cura falutem,

Dicere quam decuit, fi modo adesset, herum.

25

30

35

4.0

45

Hæc quoque paulum oculos in humum defixa modestos Verba verecundo fis memor ore loqui:

Hæc tibi, fi teneris vacat inter prælia Mufis,

Mittit ab Angliaco littore fida manus.

50

Accipe finceram, quamvis fit fera, falutem;

Fiat & hoc ipfo gratior illa tibi.

Sera quidem, fed vera fuit, quam casta recepit
Icaris à lento Penelopeïa viro.

55

Aft ego quid volui manifeftum tollere crimen,
Ipfe quod ex omni parte levare nequit ?
Arguitur tardus meritò, noxamque fatetur,

Et pudet officium deferuiffe fuum.

Tu modò da veniam faffo, veniamque roganti,
Crimina diminui, quæ patuere, folent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes
Vulnifico pronos nec rapit ungue leo.
Sæpe fariffiferi crudelia pectora Thracis
Supplicis ad moeftas delicuere preces.
Extenfæque manus avertunt fulminis ictus,
Placat & iratos hoftia parva Deos.
Jamque diu fcripfiffe tibi fuit impetus illi,

Neve moras ultra ducere paffus Amor.

Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum !
In tibi finitimis bella tumere locis,

Teque tuamque urbem truculento milite cingi,
Et jam Saxonicos arma paraffe duces.

Te circum latè campos populatur Enyo,

Et fata carne virûm jam cruor arva rigat; Germanifque fuum conceffit Thracia Martem, Illuc Odryfios Mars pater egit equos; Perpetuòque comans jam deflorefcit oliva,

R

Fugit & ærifonam Diva perosa tubam, Fugit io terris, & jam non ultima virgo

Creditur ad fuperas justa volasse domos.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Te

Te tamen intereà belli circumfonat horror,
Vivis & ignoto folus inopfque folo ;
Et, tibi quam patrii non exhibuere penates,
Sede peregrinâ quæris egenus opem.
Patria dura parens, & faxis fævior albis
Spumea quæ pulfat littoris unda tui,
Siccine te decet innocuos exponere fœtus,
Siccine in externam ferrea cogis humum,
Et finis ut terris quærant alimenta remotis
Quos tibi profpiciens miferat ipfe Deus,
Et qui læta ferunt de cœlo nuntia, quique

Quæ via poft cineres ducat ad astra, docent?
Digna quidem Stygiis quæ vivas claufa tenebris,
Æternâque animæ digna perire fame!

Haud aliter vates terræ Thefbitidis olim
Preffit inaffueto devia tefqua pede,

Defertafque Arabum falebras, dum regis Achabi
Effugit atque tuas, Sidoni dira, manus.
Talis & horrifono laceratus membra flagello,
Paulus ab Æmathiâ pellitur urbe Cilix.

95

100

Pifcofæque ipfum Gergeffæ civis Iëfum

Finibus ingratus juffit abire fuis.

At tu fume animos, nec fpes cadat anxia curis,
Nec tua concutiat decolor offa metus.

105

Sis etenim quamvis fulgentibus obfitus armis,
Intententque tibi millia tela necem,

At nullis vel inerme latus violabitur armis,
Deque tuo cufpis nulla cruore bibet.

Namque eris ipfe Dei radiante fub ægide tutus,
Ille tibi cuftos, & pugil ille tibi;

[blocks in formation]

110

Ille

[ocr errors]

Ille Sionææ qui tot fub moenibus arcis

Affyrios fudit nocte filente viros;
Inque fugam vertit quos in Samaritidas oras

Mifit ab antiquis prisca Damascus agris,
Terruit & denfas pavido cum rege cohortes,
Aëre dum vacuo buccina clara fonat,
Cornea pulvereum dum verberat ungula campum,
Currus arenofam dum quatit actus humum,
Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentûm,
Et ftrepitus ferri, murmuraque alta virûm.
Et tu (quod fuperest miseris) sperare memento,
Et tua magnanimo pectore vince mala;
Nec dubites quandoque frui melioribus annis,
Atque iterum patrios poffe videre lares.

IN

ELEGIA QUINTA, Anno Ætatis 20.

In adventum veris.

N fe perpetuo Tempus revolubile gyro
Jam revocat Zephyros vere tepente novos ;
Induiturque brevem Tellus reparata juventam,
Jamque foluta gelu dulce virefcit humus.
Falloran & nobis redeunt in carmina vires,
Ingeniumque mihi munere veris adeft ?

Munere veris adeft, iterumque vigefcit ab illo
(Quis putet) atque aliquod jam fibi pofcit opus.
Caftalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat,
Et mihi Pyrenen fomnia nocte ferunt ;

115

120

125

[ocr errors]

Concitaque

« ПредишнаНапред »