Графични страници
PDF файл
ePub

NOTICE.

ONLY those copies have been inserted

which were good enough to be printed as they

were first sent in, with a few verbal corrections,

which have been made, as far as possible,

by the Authors.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

PUGNA NAVALIS APUD SYRACUSAS.

!

Talia ductores exhortabantur utrimque,
Quisque suos nautas ; Siculaque ex parte Gylippus
Stans celsa in puppi, confestim ascendere naves
Signa dedit, sociosque iubet committere pugnam:
Haud secus interea, ratus in discrimine tanto
Non satis aut dictum iam perfectumve fuisse,
Ad se Niciades primos ex ordine nautas
Nomine quemque suo vocat, et sic farier infit;

Iam memores estote, viri; quae quisque tulistis
Nomina virtutis toties ? quae gloria gentis
Ornat imaginibus patrias illustribus aulas?
Has ut dedecoret natorum ignavia laudes,
Famae oblitorum patriaeque et Palladis urbis,
Unica Musarum quae vos liberrima nutrix
Erudiit, qua cuique suas licet eligere artes
Vivendique modos ! Ut pugnae classica signum
Ediderint, memores horum in certamine Martis
Fortes propugnate, viri pro parte virili :
Sic tandem uxores exoptatosque penates,
Oscula et amplexus natorum dulcia rursus
Visere contingat vobis victoribus olim ;
Sin contra, servile iugum.'

Sic fatus, utrimque
Agmina produxit peditum trans litora longe,

B 2

Subsidium nautis, qui iam statione relicta
Proinde petunt validis portus clausa ostia remis,
Si qua vi subita possint perrumpere in altum ;
Ast ubi vicerunt, quas hostes obiice in ipso
Disposuere rates, remis advecta repente
Undique congreditur de portu cetera contra
Ante Syracosium classis, quam fune soluto
Reclusere fugam in pontum reditumque in Athenas.
Tum vero incumbunt; urget praesentia nautas
In sicco peditis; iam non circum ostia solum
Pugna, sed hinc atque hinc validae confligere prorae ;
Deerat in angusto portus inhibere carinas
Remigio spatium, si quis versare perite
Navigium vellet, collectis viribus hosti
Rostrum illaturus lateri, et quaecunque solebant
Aequor Athenaei maris exercere per altum.
Non illic poterant solito de more ducentae
Decertare rates; sed proram illidere prorae
Saepius, ac veluti temere immiscerier omnes.
Nauticus it caelo fremitus clangorque tubarum;
Omnibus ergo animos pugnae tam dira cupido
Invadit, iussos saevo ferri impete in hostem,
Aggressosque haerere, et tela minantia telis
Congerere infestis; ceu quando grandine multa
Nubila concurrunt, necnon caelestibus aer
Densatur iaculis ; armato milite pontes
Et complere foros, et strictis cominus hostem
Transgressi adgredier mucronibus; undique dirus
Certatim exoritur clamor :- Nunc ostia portus
Expugnate, viri, et patriae praebete salutem,'
Clamat Athenaeus : Siculaque ex parte resultat

« ПредишнаНапред »