Subsidium nautis, qui iam statione relicta
Proinde petunt validis portus clausa ostia remis,
Si qua vi subita possint perrumpere in altum ;
Ast ubi vicerunt, quas hostes obiice in ipso
Disposuere rates, remis advecta repente
Undique congreditur de portu cetera contra
Ante Syracosium classis, quam fune soluto
Reclusere fugam in pontum reditumque in Athenas.
Tum vero incumbunt; urget praesentia nautas
In sicco peditis; iam non circum ostia solum
Pugna, sed hinc atque hinc validae confligere prorae ;
Deerat in angusto portus inhibere carinas
Remigio spatium, si quis versare perite
Navigium vellet, collectis viribus hosti
Rostrum illaturus lateri, et quaecunque solebant
Aequor Athenaei maris exercere per altum.
Non illic poterant solito de more ducentae
Decertare rates; sed proram illidere prorae
Saepius, ac veluti temere immiscerier omnes.
Nauticus it caelo fremitus clangorque tubarum;
Omnibus ergo animos pugnae tam dira cupido
Invadit, iussos saevo ferri impete in hostem,
Aggressosque haerere, et tela minantia telis
Congerere infestis; ceu quando grandine multa
Nubila concurrunt, necnon caelestibus aer
Densatur iaculis; armato milite pontes
Et complere foros, et strictis cominus hostem
Transgressi adgredier mucronibus; undique dirus
Certatim exoritur clamor :- Nunc ostia portus
Expugnate, viri, et patriae praebete salutem,'
Clamat Athenaeus: Siculaque ex parte resultat