Графични страници
PDF файл
ePub

"Doctrina sed vim promovet insitam."

CONSIDERANTI mihi diversas erudiendi pueros rationes, illud in mentem occurrit, e veteribus aliquem, si de caelo post tot saecula delabi in has terras posset, miraturum esse suas litteras iam in tanto honore haberi ut cum puerilis disciplinae elementa sint, tum maturae nonnunquam aetati mentis prope solum pabulum suppeditent. Quanquam enim Theognis ille Cyrnum suum versibus appellans ita loquitur:—

μελήσεις

ἄφθιτον ἀνθρώποις αἰὲν ἔχων ὄνομα

et ille alter de se eodem modo vaticinatur:

Non omnis moriar, multaque pars mei

Vitabit Libitinam

vix, opinor, re vera finxissent extremis in Britannis olim fore ut carmina Graeca et Latina a pueris decantarentur. Igitur non est mirandum quod sunt hodie qui pueros ita instituentibus succenseant, quia meliorem ex recentioribus artibus studiisque erudiendae iuventutis rationem quam quae tam longe exquisitae sint inveniri posse arbitrantur. Hi enim affirmant totum hoc lumen antiquorum doctrinae quum in Anglia primum emicuisset, oculos novo et antea incognito fulgore ita strinxisse, ut nostri modo omni omisso servitium alienae linguae libenter acceperint, nec senserint si nimia vetustatis admiratione caperentur, periculum fore ne artes a recentibus magis expolitas et perfectas negligerent: quod commune est omnibus vitium a Tacito memoratum, ut dum

vetera extollamus, recentium incuriosi simus. Nunc igitur purgatis oculis perspicere licet hanc aetatem, quam sit molestum et supervacuum onus nostris impositum, quod quam primum libero animo abiicere expediat. Quam autem substituere optimum sit disciplinam, discrepant hi, qui in veteres litteras invehuntur: itaque suam quoque rationem solam laudante, toti rei inhaeret nescio quid dubii atque incerti, unde exoritur metus ne temere sine ulla praescriptione praesentia mutentur. Etenim omnes, a quibus quaestiones illae de mentis erudiendae ratione tractantur, certis argumentis exemplisque, quae quasi e tenebris rem expediant, carere videntur. Tentemus igitur in utramque partem disserendo explicare quae optima sit sententia, et rem quasi in subselliis potius iudicemus, quam ipsi in campum descendamus. Placet vela orationis nostrae statim solvere, et imprimis quaerere cur omnino pueri litteris instituantur. Nam nisi id quod erudiendo consequi contendimus, semper oculis propositum videmus, cavendum est ne imaginibus falsis decepti aut rationi probabili temere assentientes e recta via eliciamur. Pauci vero sunt qui his temporibus disserere audeant erudiendo animo opus non esse: utantur, credo, hoc praecepto, naturam optimam magistram esse, quam ne molesto imposito onere violares esse periculum, si pueros invitos doceres. Sed omnibus est perspicuum illam recte appellatam disciplinam animi naturam non violare, sed ita promovere et informare, ut latius floreat, plenius luxurietur. Nam si ipsi aйтáρкeis essemus, barbari illi sine ullo cultu nos optima disciplina institutos ingenio aequarent: cum autem ab externis rebus omnium ingenia figuram quandam coloremque accipiant, idcirco nos inter culta et expolita a barbaris inter fera et rudia natis abhorremus. Fetus igitur ille animi ut semper sese expandat propagetque, opus est exteriori aliquo auxilio, quod miti lumine et geniali calore foveat, perfectosque fructus paullatim educat. Sunt etiam ut in arboribus sic in

animis prava quaedam quae reprimenda aut amputanda sint: itaque iustae disciplinae hoc est munus, ut partes animi alias alendo alias cohibendo aequabiliter temperet. Unde apparet veram disciplinam esse eam quae facultatibus ingenii bene uti doceat, nec tanti id referre, quae discamus, si in his discendis exercitatione quadam mentem assuescamus ut ipsa per se agat, ut scientia imbuatur non sterili, sed quae suis viribus semper augeatur, semper usum afferat delectetque.

Quoniam igitur disserui qualia optimae fundamenta disciplinae esse debeant, reliquum est ut varias optatam metam consequendi rationes paullulum inspiciam. Sunt qui omnia sola utilitate metiuntur, ut iis tantum rebus velint instituere pueros, quae ad ea spectent studia, in quibus olim versaturi sint iidem cum ad aetatem virilem pervenerint. Itaque ut alii alias artes condicionesque vitae attingunt, sic suam cuiusque condicioni hi accommodant doctrinam. Sed multa huic rationi obstant, ne ad effectum adducatur. Unius enim artis studium qui solum attigerit etiamque elaboraverit, quotam verae doctrinae portionem, quam parvam attenuatamque rerum prudentiam didicerit! Quis autem curriculum ita descriptum certumque ante se prospicit, quis fortunae suae ita securo animo confidit, ut cum casu aliquo facile a finibus praescriptis averti possit, iis armis solis, quae extra tam angustos limites nihil fere valeant, praeparari malit? Venio ad id quod gravissimum est, universam aliquam omnibus exquirendam esse doctrinam, quae, ad quamcunque vitae sortem accesserint, utilis maneat. Conquirendum est id quod neque tam angustum arctumque sit, ut animi facultates plerasque crudas intentatasque relinquat, neque tam multiplex et immoderatum, ut maius humano ingenio esse declaretur: conquirendum est id quod lato sublimique amplexu super omnes vitae condiciones extendatur. Hoc autem plerique in veterum scriptorum studio inveniri arbitrantur: iam igitur ad patrocinium corum festinet

oratio, ut explicet cur illi studio potissimum ut doctrinae instrumento faveant nostrates. Imprimis ergo, ne quis mihi inane quiddam obiiciat, affirmare audeam nullos esse qui veterum litteras propter hoc usurpari dicant, ut res gestae et quae de temporibus et viris illis scripto tradita sint, discantur:--patet enim facilius haec cognosci ex iisdem monumentis posse, si Anglice reddita sint :--sed ut ea quae aliena lingua exprimi non possint, ut poematum elegantia et venustas, ut eloquentiae vis fervida cum ornata concinnitate, ut in philosophia disserendoque gravitas et altitudo, ut per haec omnia verborum varietas, fecunditas, suavitas, denique color quidam qui aliis linguis absit, ut haec, inquam, ita summa cura et diligentia nostra expendantur ut optimis exemplis mentes nostrae conformentur. Constat enim omnes litteras apud Graecos non modo ortas esse, verum etiam in naturam excellentiam effloruisse; quas etsi dignum fuisset ut exquireremus, si principia tantum nostrae doctrinae praebuissent, quanto dignius et honestius hoc faciemus, cum non rudia elementa, sed perfecta quasi ad unguem exemplaria, optime et cogitata et verbis elaborata visamus? Carminis enim, ut difficillimae omnium artis exemplo utar, nonne praemia quanta vix meruerunt posteri primo fere conatu sunt adepti? Immortale est Homeri, immortale Aeschyli Sophoclisque nomen; nec minus in leviore eo genere elegiarum et de amore vinoque scriptorum carminum Simonides, Sappho, Alcaeus, alii quorum nomina enumerare non in hoc loco possim, excellunt. Haec abundantia poetarum, velut perenne flumen, semper nova, semper inexhausta defluit, etiamque puriorem gratioremque aquam gustantibus suppeditat, quo propius quisque fontibus ipsis et originibus appropinquat, cursumque Maeandri illius per flexus omnes penitus explorat. Dixi de poetis: Platonis philosophiam, Thucydidis historias, Zeuxis tabulas, signa Phidiae, quae omnia suo quodque genere prope perfecta sunt, brevitatis causa omitto.

« ПредишнаНапред »