Графични страници
PDF файл
ePub

Sparsa per orbiculum, stipantque frequentia metam,
Atque negant faciles aditus; jam cautius exit,
Et leviter sese insinuat revolubile lignum.
At si forte globum, qui misit, spectat inertem
Serpere, et impressum subito languescere motum,
Pone urget sphæræ vestigia, et anxius instat,
Objurgatque moras, currentique imminet orbi.
Atque ut segnis honos dextræ servetur, iniquam
Incusat terram, ac surgentem in marmore nodum.

Nec risus tacuere, globus cum volvitur actus
Infami jactu, aut nimium vestigia plumbum
Allicit, et sphæram a recto trahit insita virtus.
Tum qui projecit, strepitus effundit inanes,
Et, variam in speciem distorto corpore, falsos
Increpat errores, et dat convitia ligno.
Sphæra sed, irarum temnens ludibria, ceptum
Pergit iter, nullisque movetur surda querelis.

Illa tamen laudes summumque meretur honorem,
Quæ non dirumpit cursum, absistitque moveri,
Donec turbam inter crebram dilapsa supremum
Perfecit stadium, et metæ inclinata recumbit.
Hostis at hærentem orbiculo detrudere spharam
Certat, luminibusque viam signantibus omnes
Intendit vires, et missile fortiter urget:
Evolat adducto non segnis sphæra lacerto.

Haud ita prosiliens Elëo carcere pernix Auriga invehitur, cum raptus ab axe citato Currentesque domos videt, et fugientia tecta.

Si tamen in duros, obstructa satellite multo, Impingant socios, confundatque orbibus orbes; Tum fervet bilis, fortunam damnat acerbam, Atque Deos atque astra vocat crudelia.

Si vero incursus faciles, aditumque patentem
Inveniat, partoque hostis spolietur honore:
Turba fremit confusa, sonisque frequentibus, euge,
Exclamant socii; plausu strepit omne viretum.

Interea fessos inimico Sirius astro
Corripit, et falsas exudant corpora guttas;
Lenja jam zephyri spirantes frigora, et umbræ
Captantur, vultuque fluens abstergitur humor.

AD D. D. HANNES,

INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM.

O Qui canoro blandius Orpheo
Vocale ducis carmen, et exitu
Feliciore luctuosis

Sæpe animam revocas ab umbris,
Jam seu solutos in numerum pedes
Cogis, vel ægrum et vix animæ tenax
Corpus tueris, seu cadaver

Luminibus penetras acutis ;
Opus relinquens eripe te moræ,
Frontemque curis solicitam explica,
Scyphumque jucundus require

Purpureo gravidum Lyæo.
Nunc plena magni pocula postules
Memor WILHELMI, nunc moveat sitim
Minister ingens, imperique

Præsidum haud leve, MONTACUTUS.
Omitte tandem triste negotium
Gravesque curas, heu nimium pius !
Nec cæteros cautus mederi

Ipse tuam minuas salutem. Frustra cruorem pulsibus incitis Ebullientem pollice comprimis, Attentus explorare venam

Quæ febris exagitet tumentem : Frustra liquores quot Chymica expedit Fornax, et error sanguinis, et vigor Innatus herbís te fatigant:

Serius aut citius sepulchro Debemur omnes, vitaque deseret Expulsa morbis corpus inhospitum, Lentumque deflebunt nepotes

(Relliquias animæ) cadaver. Manes videbis tu quoque fabulas, Quos pauciores fecerit ars tua; Suumque victorem vicissim

Subjiciet libitina victrix.

Decurrit illi vita beatior
Quicunque lucem non nimis anxius
Reddit molestam, urgetve curas

Sponte sua satis ingruentes;
Et quem dierum lene fluentium
Delectat ordo, vitaque mutuis
Felix amicis, gaudiisque

Innocuis bene temperata.

:

MACHINÆ GESTICULANTES,

ANGLICE

A PUPPET-SHOW. .

ADMIRANDA cano levium spectacula rerum,
Exiguam gentem, et vacuum sine mente popellum ;
Quem, non surreptis cæli de fornice flammis,
Innocua melior fabricaverat arte Prometheus.

Compita qua risu fervent, glomeratque tumultum
Histrio, delectatque inhiantem scommate turbam ;
Quotquot lætitiæ studio aut novitate tenentur,
Undique congressi permissa sedilia complent.
Nec confusus honos; nummo subsellia cedunt
Diverso, et varii ad pretium stat copia scamni.
Tandem ubi subtrahitur velamen, lumina passim
Angustos penetrant aditus, qua plurima visum
Fila secant, ne, cum vacuo datur ore fenestra,
Pervia fraus pateat: mox stridula turba penates
Ingreditur pictos, et mænia squallida fuco.
Hic humiles inter scenas, angustaque claustra,
Quicquid agunt homines, concursus, bella, triumphos,
Ludit in exiguo plebecula parva theatro.

Sed præter reliquos incedit HOMUNCIO rauca
Voce strepens ; major subnectit fibula vestem,
Et referunt vivos errantia lumina motus;
In ventrem tumet immodicum; pone eminet ingens
A tergo gibbus; Pygmæum territat agmen
Major, et immanem miratur turba Gigantem.
Hic magna fretus mole, imparibusque lacertis
Confisus, gracili jactat convitia vulgo,

[ocr errors]

Et crebro solvit, lepidum caput, ora cachinno.
Quanquam res agitur solenni seria pompa,
Spernit sollicitum intractabilis ille tumultum,
Et risu importunus adest, atque omnia turbat.
Nec raro invadit molles, pictamque protervo
Ore petit Nympham, invitoque dat oscula ligno.

Sed comitum vulgus diversis membra fatigant
Ludis, et vario lascivit mobile saltu.

Sæpe etiam gemmis rutila, et spectabilis auro,
Lignea gens prodit, nitidisque superbit in ostris.
Nam, quoties festam celebrat sub imagine lucem,
Ordine composito Nympharum incedit honestum
Agmen, et exigui proceres, parvique quirites.
Pygmæos credas positis mitescere bellis,
Jamque, infensa Gruum temnentes prælia, tutos
Indulgere jocis, tenerisque vacare choreis.

Tales, cum medio labuntur sidera cælo,
Parvi subsiliunt Lemures, populusque pusillus
Festivos, rediens sua per vestigia, gyros
Ducit, et angustum crebro pede pulsitat orbem.
Mane patent gressus ; hinc succos terra feraces
Concipit, in multam pubentia gramina surgunt
Luxuriem, tenerisque virescit circulus herbis.

At non tranquillas nulla abdunt nubila luces,
Sæpe gravi surgunt bella, horrida, bella, tumultu.
Arma cient truculenta cohors, placidamque quietem
Dirumpunt pugnæ; usque adeo insincera voluptas
Omnibus, et mistæ castigant gaudia curæ.
Jam gladii, tubulique ingesto sulphure fæti,
Protensæque hastæ, fulgentiaque arma, minæque
Telorum ingentes subeunt; dant claustra fragorem
Horrendum, ruptæ stridente bitumine chartæ
Confusos reddunt crepitus, et sibila miscent.
Sternitur omne solum pereuntibus; undique cæsæ
Apparent turmæ, civilis crimina belli.

Sed postquam insanus pugnæ deferbuit æstus,
Exuerintque truces animos, jam Marte fugato,
Diversas repetunt artes, curasque priores.
Nec raro prisci heroes, quos pagina sacra
Suggerit, atque olim peperit felicior atas,
Hic
parva
redeunt
specie.

Cano ordine cernas Antiquos prodire, agmen venerabile, Patres.

Rugis sulcantur vultus, prolixaque barbæ
Canities mento pendet: sic tarda senectus
TITHONUM minuit, cum moles tota cicadam
Induit, in gracilem sensim collecta figuram.
Nunc tamen unde

genus
ducat, quæ

dextra latentes
Suppeditet vires, quem poscat turba moventem,
Expediam. Truncos opifex et inutile lignum
Cogit in humanas species, et robore natam
Progeniem telo efformat, nexuque tenaci
Crura ligat pedibus, humerisque accommodat armos,
Et membris membra aptat, et artubus insuit artus.
Tunc habiles addit trochleas, quibus arte pusillum
Versat onus, molique manu famulatus inerti
Sufficit occultos motus, vocemque ministrat.
His structa auxiliis jam machina tota peritos
Ostendit sulcos, duri et vestigia ferri:
Hinc salit, atque agili se sublevat incita motu,
Vocesque emittit tenues, et non sua verba.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Non usitatum carminis alitem,
BURNETTE, poscis, non humiles modos ;
Vulgare plectrum, languidæque

Respuis officium camænæ.
Tu mixta rerum semina conscius,
Molemque cernis dissociabilem,
Terramque concretam, et latentem

Oceanum gremio capaci:
Dum veritatem quærere pertinax
Ignota pandis, sollicitus parum
Utcunque stet commune vulgi

Arbitrium et popularis error.
Auditur ingens continuo fragor,
Illapsa tellus lubrica deserit
Fundamina, et compage fracta

Suppositas gravis urget undas.

« ПредишнаНапред »