Графични страници
PDF файл
ePub

Fulgore insolito ! ruit undique lucidus imber,
Flagrantesque hyemes ; crepitantia sidera passim
Scintillant, totoque pluunt incendia coelo.
Nec minus in terris Vulcanus mille figuras
Induit, ignivomasque feras, et fulgida monstra,
Terribiles visu formas ! hic membra Leonis
Hispida mentitur, tortisque comantia flammis
Colla quatit, rutilasque jubas; hic lubricus Anguem
Ludit, subsiliens, et multo sibilat igne.

Lætitiam ingentem atque effusa hæc gaudia civis
Jam tandem securus agit, positoque timore
Exercet ventos, classemque per ultima mundi
Impune educit, pelagoque licentius errat:
Seu constricta gelu, mediisque horrentia Cancri
Mensibus arva videt; seu turgida malit olenti
Tendere vela noto, qua thurea flamina miscet
Æolus, et placidis perfundit odoribus auras.

Vos animæ illustres heroum, umbræque recentes,
Quarum trunca jacent et adhuc stillantia crudis
Corpora vulneribus, quibus hæc optabilis orbi
Parta quies, nondum Nassovo abducite vestro
Fida satellitia, at solitis stipate catervis
Ductorem, et tenues circum diffundite turmas.
Tuque Maria, tuos non unquam oblita Britannos,
O Diva, O patiens magnum expectare maritum,
Ne terris Dominum invideas, quanquam amplius illum
Detineant, longamque agitent sub vindice pacem.

BAROMETRI DESCRIPTIO.

Qua penetrat fossor terræ cæca antra, metallo
Fecunda informi, rudibusque nitentia venis;
Dum stupet occultas gazas, nummosque futuros,
Eruit argenti latices, nitidumque liquorem;
Qui nullo effusus prodit vestigia tractu,
Nec terram signo revolubilis imprimit udo,
Sed fractus sparsim in globulos formam usque rotundam
Servat, et in teretes lapsans se colligit orbes.

Incertum qua sit natura, an negligat ultra
Perficier, jubar et maturus inutile temnat;

An potius solis vis imperfecta relinquat
Argentum male coctum, divitiasque fluentes:
Quicquid erit, magno se jactat nobilis usu;
Nec Deus effulsit magis aspectabilis olim,
Cum Danaen flavo circum pretiosus amictu
Ambiit, et, gratam suadente libidine formam,
Depluit irriguo liquefactum Numen in Auro.

Quin age, sume tubum fragilem, cui densior aër
Exclusus; fundo vitri subsidat in imo
Argenti stagnum; ut pluvia impendente metallum
Mobile descendat, vel contra, ubi postulat æstus,
Prodeat hinc liquor emergens, et rursus inane
Occupet ascensu, tubulumque excurrat in omnem.

Jam cæli faciem tempestatesque futuras
Conscia lympha monet, brumamque et frigora narrat.
Nam quoties liquor insurgit, vitreoque canali
Sublatum nequeunt ripæ cohibere priores ;
Tum lætos sperare dies licet, arva fatentur
Æstatem, et large diffuso lumine rident.
Sin sese immodicum attollens Argenteus humor,
Et nimium oppressus, contendat ad ardua vitri,
Jam sitiunt herbæ, jam succos flamma feraces
Excoquit, et languent consumto prata virore.

Cum vero tenues nebulas spiracula terræ Fundunt, et madidi fluitant super æquora fumi, Pabula venturæ pluviæ, tum fusile pondus Inferiora petit; nec certior Ardea cælos Indicat humentes, medias quando ætheris oras Tranando, crassa fruitur sublimius aura, Discutit et madidis rorantia nubila pennis. Nunc guttæ agglomérant, dispersas frigora stipant Particulas, rarusque in nimbum cogitur humor: Prata virent, segetem fæcundis imbribus æther Irrigat, et bibulæ radici alimenta ministrat. Quin ubi plus æquo descendens uda metalli Fundum amat, impatiens pluviæ, metuensque procellam, Agricolæ caveant; non hoc impune colonus Aspicit; ostendet mox fota vaporibus aura Collectas hyemės, tempestatemque sonoram. At licet Argentum mole incumbente levatum Subsidat, penitusque imo se condat in alveo, Cætera quæque tument; eversis flumina ripis

Expatiata ruunt, spumantibus æstuat undis
Diluvium, rapidique effusa licentia ponti.

Nulla tacet secreta poli mirabile vitrum,
Quin varios cæli vultus et tempora prodit.
Ante refert, quando tenui velamine tutus
Incedes, quando sperabis frigidus ignem.

Augurio hoc fretus, quanquam atri nubila celi
Dirumpunt, obscura diem, pluviasque minantur;
Machina si neget, et sudum promittat apertum,
Audax carpat iter nimbo pendente viator;
Nec metuens imbrem, poscentes Messor aristas
Prosternat: terræ jam bruma incumbit inermis,
Frigoraque haud nocitura cadunt, feriuntque paratos.

ΠΥΤΜΑΙΟ-ΓΕΡΑΝΟΜΑΧΙΑ,

SIVE

PRÆLIUM INTER PYGMÆOS ET GRUES

COMMISSUM.

C

PENNATAS acies, et lamentabile bellum
Pygmeadum refero: parvas tu, Musa, cohortes
Instrue; tu gladios, mortemque minantia rostra,
Offensosque Grues, indignantesque pusillam
Militiam celebra; volucrumque hominumque tumultus.

Heroum ingentes animos et tristia bella
Pieridum labor exhausit, versuque sonoro
Jussit et æterna numerorum assurgere pompa:
Quis lectos Graium juvenes, et torva tuentem
Thesea, quis pedibus velocem ignorat Achillem ?
Quem dura Æneæ certamina, quem GULIELMI
Gesta latent? fratres Thebani, et flebile fatum
Pompeii quem non delassavere legentem?
Primus ego intactas acies, gracilemque tubarum
Carmine depingam sonitum, nova castra secutus;
Exiguosque canam pugiles, Gruibusque malignos
Heroas, nigrisque ruentem è nubibus hostem.

Qua solis tepet ortu, primitiisque diei
India lata rubet, medium inter inhospita saxa
(Per placidam vallem, et paucis accessa vireta)

Pygmæum quondam steterat, dum fata sinebant,
Imperium. Hic varias vitam excoluere per artes
Seduli, et assiduo fervebant arva popello.
Nunc si quis dura evadat per saxa viator,
Desertosque lares, et valles ossibus albas
Exiguis videt, et vestigia parva stupescit.
Desolata tenet victrix impune volucris
Regna, et securo crepitat Grus improba nido.
Non sic, dum multos stetit insuperabilis annos
Parvula progenies; tum, si quis cominus ales
Congredi, et immixtæ auderet se credere pugnæ,
Miles atrox aderat, sumptisque feroculus armis
Sternit humi volucrem moribundam, humerisque reportat
Ingentem prædam ; cæsoque epulatur in hoste.
Sæpe improvisas mactabat, sæpe juvabat
Diripere aut nidum, aut ulcisci in prole parentem.
Nempe larem quoties multa construxerat arte,
Aut uteri posuisset onus, volucremque futuram;
Continuo vultu spirans immane minaci
Omnia vastaret miles, fætusque necaret
Immeritos, vitamque abrumperet imperfectam,
Cum tepido nondum maturuit hostis in ovo.

Hinc causæ irarum, bella hinc, fatalia bella,
Atque acies letho intentæ, volucrumque virumque
Commissæ strages, confusaque mortis imago.
Non tantos motus, nec tam memorabile bellum,
Mæonius quondam sublimi carmine vates
Lusit; ubi totam strepituque armisque paludem
Miscuit: hic (visu miserabile !) corpora murum
Sparsa jacent juncis transfixa, hic gutture rauco
Rana dolet, pedibusque abscisso poplite ternis
Reptar humi, solitis nec sese saltibus effert.

Jamque dies Pygmæo aderat, quo tempore cæsi
Penituit fætus, intactaque maluit ova.
Nam

super his accensa graves exarsit in iras
Grus stomachans; omnesque simul, quas Strymonis unda,
Aut stagnum Mareotidis, imi aut uda Caystri
Prata tenent, adsunt, Scythica que excita palude,
Et conjurato volucris descendit ab Istro,
Stragesque immensas et vulnera cogitat absens,
Exacuitque ungues ictum meditata futurum,
Et rostrum parat acre, fugæque accommodat alas.

Tantus amor belli, et vindictæ arrecta cupido.
Ergo ubi ver nactus proprium, 'suspensus in alto
Aëre concussis exercitus obstrepit alis,
Terræque immensos tractus, semotaque longe
Æquora despiciunt, Boreamque at nubila tranant
Innumeri: crebro circum ingens fluctuat æther
Flamine, et assiduus miscet cælum omne tumultus.

Nec minor in terris motus, dum bella facessit
Impiger, instituitque agmen, firmatque phalangas,
Et furit arreptis animosus homuncio telis :
Donec turma duas composta excurrat in alas,
Ordinibusque frequens, et marte instructa perito.

Jamque acies inter medias sese arduus infert
Pygmeadum ductor, qui majestate verendus
Incessuque gravis reliquos supereminet omnes
Mole gigantea, mediamque assurgit in ulnam.
Torvior aspectu (hostilis nam insculpserat unguis
Ore cicatrices) vultuque ostentat honesta
Rostrorum signa, et crudos in pectore morsus.
Immortali odio, æternisque exercuit iris
Alituum gentem, non illum impune volucris
Aut ore, aut pedibus peteret confisus aduncis.
Fatalem quoties Gruibus distrinxerat ensem,
Truncavitque alas, celerique fugam abstulit hosti!
Quot fecit strages ! quæ nudis funera pullis
Intulit, heu! quoties implevit Strymona fletu!

Jamque procul sonus auditur, piceamque volantum
Prospectant nubem bellumque hostesque ferentem.
Crebrescit tandem, atque oculis se plurimus offert
Ordinibus structus variis exercitus ingens
Alituum, motisque eventilat aera pennis.
Turba polum replet, specieque immanis obumbrat
Agmina Pygmæorum, et densa in nubibus hæret :
Nunc densa, at patriis mox reddita rarior oris.
Belli ardent studio Pygmæi, et lumine sævo
Suspiciunt hostem; nec longum tempus, et ingens
Turba Gruum horrifico sese super agmina lapsu
Præcipitat gravis, et bellum sperantibus infert :
Fit fragor; avulsæ volitant circum aera plumæ.
Mox defessa iterum levibus sese eripit alis,
Et vires reparata iterum petit impete terras.
Armorum pendet fortuna : hic fixa volucris

:

VOL. I.

R

« ПредишнаНапред »