prose. The reason was, he had no facility in rhyming; and so was obliged many times to take up with a weaker word or phrase, than its place in his verse required. Hence the frequent redundancies in his rhymed poetry, which were intended by him as amplifications. In his prose, he was under no such restraint; and his exact taste always led him to perfection. That this observation is just, we may see from his Cato, where the freedom of blank verse, as it is called, secured him from this mischance; and from these Latin poems, in which the Virgilian gradation is everywhere observed, and nicely imitated.
CAROLO MONTAGU, ARMIGERO,
SCACCHARII CANCELLARIO, ÆRARII PRÆFECTO,
REGI A SECRETIORIBUS CONSILIIS, ETC.
Cum tanta auribus tuis obstrepat vatum nequissimorum turba, nihil est cur queraris aliquid inusitatum tibi contigisse, ubi præclarum hoc argumentum meis etiam numeris violatum conspexeris. Quantum virtute bellica præstent Britanni, recens ex rebus gestis testatur gloria; quam vero in humanioribus pacis studiis non emineamus, indicio sunt quos nuper in lucem emisimus versiculi. Quod si CONGREVIUS ille tuus divino, quo solet, furore correptus materiam hanc non exornasset, vix tanti esset ipsa pax, ut illa lætaremur tot perditissimis poetis tam misere decantata. At, dum alios insector, mei ipsius oblitus fuisse videor, qui haud minores forsan ex Latinis tibi molestias allaturus sum, quam quas illi ex vernaculis suis carminibus attulerunt; nisi quod inter ipsos cruciatus lenimentum aliquod dolori tribuat tormenti varietas. Nec quidem unquam adduci possem, ut poema patrio sermone conscriptum oculis tuis subjicerem, qui ab istis conatibus cæteros omnes scribendo non minus deterres, quam favendo excitaveris.
Humanitatis Tuæ
Cultor devotissimus,
PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPÆ
POSTQUAM ingens clamorque virum, strepitusque tubarum, Atque omnis belli cecidit fragor; aspice, Cæsar, Quæ tibi soliciti, turba importuna, poetæ Munera deducunt: generosæ a pectore flammæ, Diræque armorum effigies, simulachraque belli Tristia diffugiant: O tandem absiste triumphis Expletus, penitusque animo totum excute Martem.
Non ultra ante oculos numeroso milite campi
Miscentur, solito nec fervent arva tumultu; Stat circum alta quies, curvoque innixus aratro Desertas fossas, et castra minantia castris Rusticus invertit, tacita formidine lustrans Horroremque loci, et funestos stragibus agros. Jamque super vallum et munimina longa virescit Expectata seges, jam propugnacula rident Vere novo; insuetos mirabitur incola culmos, Luxuriemque soli, et turgentem a sanguine messem.
Aspicis ut toto excitus venit advena mundo Bellorum invisens sedem, et confusa ruinis Oppida, et eversos flammarum turbine muros! Ut trepidos rerum Annales, tristemque laborum Inquirit seriem, attonitis ut spectat ocellis Semirutas turres, et adhuc polluta cruore Flumina, famososque Ormondi volnere campos!
Hic, ubi saxa jacent disperso infecta cerebro, Atque interruptis hiscunt divortia muris, Vexillum intrepidus1 fixit, cui tempora dudum Budenses palmæ, peregrinaque laurus obumbrat. Ille ruens aciem in mediam, qua ferrea grando Sparsa furit circum, et plumbi densissimus imber, Sulphuream noctem, tetrasque bitumine nubes Ingreditur, crebroque rubentem fulgure fumum. Ut vario anfractu, et disjectis undique saxis Mænia discedunt, scopulisque immane minantur Desuper horrificis, et formidabile pendent !
1 Honoratissimus D. Dominus CUTTS, Baro de Gowran, &c.
Hic pestem occultam, et fœcundas sulphure moles Cernere erat, magno quas inter mota tumultu Prælia fervebant; subito cum claustra fragore Horrendum disrupta tonant, semiustaque membra, Fumantesque artus, laniataque corpora lethum Corripit informe, et rotat ater in æthere turbo. Sic, postquam Enceladi dejecit fulmine fratres Cœlicolum pater, et vetuit contemnere divos: Divulsam terræ faciem, ingentesque ruinas Mortales stupuere; altum hinc mirantur abesse Pelion, invertique imis radicibus Ossam; Hic fluvium moles inter confusaque saxa Reptare, atque aliis discentem currere ripis. Stant dubii, et notos montes umbrasque requirunt, Errore ambiguo elusi, et novitate locorum.
Nempe hic Auriaci nuper vexilla secutæ Confluxere acies, hic, aspera corda, Britanni, Germanusque ferox, et juncto fœdere Belga; Quique truci Boreæ, et cœlo damnatus iniquo Vitam agit in tenebris; et qui dudum ore perusto Decolor admoti prodit vestigia Phœbi: Undique conveniunt, totum conscripta per orbem Agmina, Nassovique latus socialibus armis Circumfusa tegunt, fremitusque et murmura miscent, Tam vario disjuncta situ, tot dissona linguis.
Te tamen e mediis,1 Ductor Fortissime, turmis Exere, Tu vitam (si quid mea carmina possunt) Accipies, populique encomia sera futuri, Quem varias edoctum artes, studiisque Minervæ Omnibus ornatum Marti Rhedycina furenti Credidit invita, et tanto se jactat alumno. Hunc nempe ardorem, atque immensos pectoris æstus Non jubar Arctoum, aut nostri penuria cœli, Sed plaga torridior, qua sol intentius omnes Effundit radios, totique obnoxia Phœbo India progenuit, tenerisque incoxit ab annis Virtutem immodicam, et generosæ incendia mentis. Jam quoque torpentem qui infelix suspicit Arcton, Brumamque æternam frigusque perambulat, ursæ Horridus exuviis, Gulielmi ingentia facta
1 Insig. Dom. Christoph. Codrington, unus ex Regii Satellitii Præfectis.
Describit sociis, pugnataque in ordine bella Attentus numerat, neque brumam aut frigora curat. En! vastos nivium tractus et pallida regna Deserit, imperio extremum1 qui subjicit orbem, Indigenasque hyemes, Britonumque Heroa pererrat Luminibus tacitis; subeunt nunc fusa Namurcæ Mænia, nunc tardo quæ sanguine plurima fluxit Boinia, nunc dubii palma indiscreta Seneffi. Quæ facies, et quanta viri! quo vertice in auras Assurgit! quali firmat vestigia gressu, Majestate rudi, et torvo spectabilis ore!
Sic olim Alcides, immania membra Leonis Instratus spoliis, vasta se mole ferebat, Evandri amplexus dextramque adjungere dextræ Cum peteret, tectisque ingens succederet hospes.
Dum pugnas, Gulielme, tuas, camposque cruentos Accipit, in venis ebullit vividus humor, Corda micant crebro, et mentem ferit æmulus ardor. Non jam Riphæos hostis populabitur agros Impune, aut agitabit inultas Sarmata prædas.
Quis tamen ille procul fremitus ! Quæ murmura vulgi Nassovium ingeminant! video cava littora circum Fervere remigibus, subitisque albescere velis. Anglia solve metus, et inanes mitte querelas, Nassovi secura tui, desiste tumentes Prospicere in fluctus animo suspensa, trucesque Objurgare notos, tardamque requirere puppim: Optatus tibi Cæsar adest, nec ut ante videbis Sollicitum belli studiis, fatalia Gallo Consilia et tacitas versantem in pectore pugnas. Olli grata quies et pax tranquilla verendum Composuit vultum, lætosque afflavit honores.
Ut denso circum se plurimus agmine miles Agglomerat lateri! ut patriam veteresque penates Respicit exultans! juvat ostentare recentes Ore cicatrices, et vulnera cruda, notasque Mucronum insignes, afflataque sulphure membra. Chara stupet conjux, reducisque incerta mariti Vestigat faciem; trepida formidine proles Stat procul, et patrios horrescit nescia vultus. Ille graves casus, duri et discrimina belli Muscoviæ Imperator.
Enumerat, tumidisque instaurat prælia verbis. Sic, postquam in patriam fœcunda heroibus Argo Phryxeam attulerat pellem, lanamque rigentem Exposuit Graiis, et tortile velleris aurum, Navita terrificis infamia littora monstris Describit, mixto spirantem incendia fumo Serpentem, vigilesque feras, plaustroque gementes Insolito tauros, et anhelos igne juvencos.
Te tamen, O quantis Gulielme erepte periclis, Accipimus reducem: tibi Diva Britannia fundit Plebemque et proceres medias quacunque per urbes Ingrederis, crebræ consurgunt undique pompæ, Gaudiaque et plausus: mixto ordine vulgus euntem Circumstat fremitu denso: Tibi Jupiter annum Serius invertit, luces mirata serenas
Ridet Hyems, festoque vacat cœlum omne triumpho. Jamque1 nepos nepos tibi parvus adest, lætoque juventæ
Incessu, et blando testatur gaudia risu. Ut patrius vigor atque elati gratia vultus Cæsareum spirant, majestatemque verendam Infundunt puero! ut mater formosa serenat Augustam frontem, et sublimia temperat ora! Agnosco faciem ambiguam, mixtosque parentes. Ille tuas, Gulielme, acies, et tristia bella, Pugnasque innocua dudum sub imagine lusit, Nunc indignanti similis fugitiva pusillæ Terga premit turmæ, et falsis terroribus implet, Sternitque exiguum ficto cognomine Gallum. Nunc simulat turres, et propugnacula parva Nominibus signat variis; subitoque tumultu Sedulus infirmas arces, humilemque Namurcam Diruit; interea generosæ in pectore flammæ Assurgunt sensim juveni, notat ignis honestas Purpureo fervore genas, et amabilis horror.
Quis tamen Augustæ immensas in carmine pompas Instruet, in luteos ubi vulgo effusa canales Vina rubent, variatque infectas purpura sordes? Quis lapsus referet stellarum, et fictile cœlum, Qua laceram ostendunt redolentia compita chartam, Sulphuris exuvias, tubulosque bitumine cassos?
En procul attonitam video clarescere noctem
1 Celsissimus Princeps Dux Glocestrensis.
« ПредишнаНапред » |