Графични страници
PDF файл
ePub

Seu gremium liquido distendat nectare, et alte

Auro ardens nitidum tollat anana caput. Sic proprium quamvis solem Natura negarit,

Non renuit ficto planta calore frui.

XXII.

An diversa possint esse in eodem Subjecto.

AFFR

ASPERA ubi Prochyta, atque interno sulfure fumans

Inarime æquoreas ardua frangit aquas ; Littora Baiarum et Miseni ingentia saxa

In placidum curvant æquora magna sinum. Parte alia Capreæ aërias attollere rupes

Effusoque aditum vix aperire mari.
Jamque inter geminas exceptus leniter oras

Pontus composito lentior ire salo.
Jam vineta patent, et olivis pinguia rura,

Castaneæque altis imminet umbra jugis.
Hic Gauri deformis apex, hic, magne Vesevi,

Desuper ignito gurgite fulmen agis :

[ocr errors]

Tum mare turbari, fremituque assurgere ab imo

Fluctus, et rapida fervere luce fretum.
Secessu in longo, turritis splendida tectis,

Parthenope in vitreis alta superbit aquis.
Æquora ibi pleno radiantia sole coruscant,

Dum captant tepidos carbasa mille notos.
Dulcius ecquid adest?

ecquid adest ? At cæcis clausa tenebris
Tristia flammarum semina terra fovet :
Quaque oculos flectas, cladis vestigia tophus

Pumice et exeso mista favilla jacet.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[graphic]
« ПредишнаНапред »