Графични страници
PDF файл
ePub

95

Crede mihi, nullus sic infeliciter arsit,

Ponar in exemplo primus et unus ego.
Parce precor, teneri cum sis Deus ales amoris,

Pugnent officio nec tua facta tuo.
Jam tuus O certe est mihi formidabilis arcus,

Nate dea, jaculis nec minus igne potens:
Et tua fumabunt nostris altaria donis,

Solus et in superis tu mihi summus eris. Deme meos tandem, verum nec deme, furores, Nescio

cur,

miser est suaviter omnis amans : Tu modo da facilis, posthæc mea siqua futura est,

Cuspis amaturos figat ut una duos.

100

5

Hæc ego, mente olim læva, studioque supino,

Nequitiæ posui vana trophæa meæ.
Scilicet abreptum sic me malus impulit error,

Indocilisque ætas prava magistra fuit.
Donec Socraticos umbrosa Academia rivos

Præbuit, admissum dedocuitque jugum. Protinus, extinctis ex illo tempore flammis,

Cincta rigent multo pectora nostra gelu. Unde suis frigus metuit puer ipse sagittis,

Et Diomedeam vim timet ipsa Venus.

10

5 Academia] The penult short against authority. See note, p.

407.

EPIGRAMMATUM LIBER.

1. IN PRODITIONEM BOMBARDICAM.

Cum simul in regem nuper satrapasque Britannos

Ausus es infandum, perfide Fauxe, nefas, Fallor? An et mitis voluisti ex parte videri,

Et pensare mala cum pietate scelus? Scilicet hos alti missurus ad atria coeli,

Sulphureo curru, flammivolisque rotis: Qualiter ille, feris caput inviolabile Parcis,

Liquit lördanios turbine raptus agros.

[blocks in formation]

II. IN EANDEM.

Siccine tentasti cælo donasse läcobum,

Quæ septemgemino Bellua monte lates?
Ni meliora tuum poterit dare munera numen,

Parce, precor, donis insidiosa tuis.
Ille quidem sine te consortia serus adivit

Astra, nec inferni pulveris usus ope.
Sic potius fædos in cælum pelle cucullos,

Et quot habet brutos Roma profana Deos :

5

.

1 Iacobum] In this poem, and in the Quint. Novembr. ver. 1, and 203, the two first syllables of Iacobus are made short, and the third long. In Ep. iii. ver. 1, the second syllable is long, and the third short.

[ocr errors]

Namque hac aut alia nisi quemque adjuveris arte,

Crede mihi, cæli vix bene scandet iter.

10

II. IN EANDEM.

PURGATOREM animæ derisit läcobus ignem,

Et sine quo superum non adeunda domus.
Frenduit hoc trina monstrum Latiale corona,

Movit et horrificum cornua dena minax.
Et nec inultus, ait, temnes mea sacra, Britanne: 5

Supplicium spreta religione dabis.
Et si stelligeras unquam penetraveris arces,

Non nisi per flammas triste patebit iter.
O
quam

funesto cecinisti proxima vero, Verbaque ponderibus vix caritura suis ! Nam prope Tartareo sublime rotatus ab igni,

Ibat ad æthereas, umbra perusta, plagas.

10

IV. IN EANDEM.

Quem modo Roma suis devoverat impia diris,

Et styge damnarat, Tænarioque sinu ;
Hunc, vice mutata, jam tollere gestit ad astra,
Et cupit ad superos

Deos.

evehere usque

V. IN INVENTOREM BOMBARDÆ.

LAPETIONIDEM laudavit cæca vetustas,

Qui tulit ætheream solis ab axe facem ; At mihi major erit, qui lurida creditur arma,

Et trifidum fulmen surripuisse Jovi.

VI. AD LEONORAM ROMÆ CANENTEM.

5

Angelus unicuique suus, sic credite gentes,

Obtigit æthereis ales ab ordinibus.
Quid mirum, Leonora, tibi si gloria major ?

Nam tua præsentem vox sonat ipsa Deum.
Aut Deus, aut vacui certe mens tertia coeli

Per tua secreto guttura serpit agens; Serpit agens, facilisque docet mortalia corda

Sensim immortali assuescere posse sono. Quod si cuncta quidem Deus est, per cunctaque fusus,

In te una loquitur, cætera mutus habet. 10

VII. AD EANDEM.

5

ALTERA Torquatum cepit Leonora poetam,

Cujus ab insano cessit amore furens. Ah miser ille tuo quanto felicius ævo

Perditus, et propter te, Leonora, foret! Et te Pieria sensisset voce canentem

Aurea maternæ fila movere lyræ :
Quamvis Dircæo torsisset lumina Pentheo

Sævior, aut totus desipuisset iners,
Tu tamen errantes cæca vertigine sensus

Voce eadem poteras composuisse tua ;
Et poteras, ægro spirans sub corde, quietem

10 VIII. AD EANDEM.

Flexanimo cantu restituisse sibi.

6 fila) Buchanan Eleg. vii. p. 44,

Aureaque Orpheæ fila fuisse lyre. Todd. 12 sibi] Sibi’ is certainly wrong. • Ille' had preceded, ver. 3.

CREDULA quid liquidam Sirena, Neapoli, jactas,

Claraque Parthenopes fana Achelöiados;
Littoreamque tua defunctam Naida ripa,

Corpora Chalcidico sacra dedisse rogo?
Illa quidem vivitque, et amena Tibridis unda

Mutavit rauci murmura Pausilipi.
Illic Romulidum studiis ornata secundis,

Atque homines cantu detinet atque Deos.

5

IX. IN SALMASII HUNDREDAM.*

Quis expedivit Salmasio suam Hundredam,
Picamque docuit verba nostra conari ?
Magister artis venter, et Jacobei
Centum exulantis viscera marsupii regis.
Quod si dolosi spes refulserit nummi,
Ipse, Antichristi modo qui primatum Papæ
Minatus uno est dissipare sufflatu,
Cantabit ultro Cardinalitium melos.

5

X. IN SALMASIUM.

GAUDETE scombri, et quicquid est piscium salo,
Qui frigida hyeme incolitis algentes freta !

3 Naida] In all the editions wrongly "Naiada.'

5 vivitque] The position of que' is wrong. See Burman's Virgil, Æn. vi. 395.

* This epigram against Salmasius is in imitation of part of the Prologue to the Satires of Persius. Warton.

« ПредишнаНапред »