Графични страници
PDF файл
ePub

Annorumque fatur cineri fua jura relinquam,
Ille mihi lecto madidis astaret ocellis,
Aftanti fat erit fi dicam fim tibi curæ ;
Ille meos artus liventi morte solutos
Curaret parva componi molliter urna.

90
Forsitan & noftros ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphia myrti aut Parnasside lauri
Fronde comas, at ego secura pace quiescam.
Tum quoque, fi qua fides, si præmia certa bonorum,
Ipfe ego cælicolûm semotus in æthera divûm, 95
Quò labor & mens pura vehunt, atque ignea virtus,
Secreti hæc aliqua mundi de parte videbo
(Quantum fata linunt) & tota mente serenùm
Ridens purpureo fuffundar lumine vultus,
Et fimul æthereo plaudam mihi lætus Olympo. 106

E P I

EPITAPHIUM DAMONIS.

ARGUMENTUM.

Thyrfis & Damon ejusdem viciniæ pastores, eadem

studia sequuti à pueritiâ amici erant, ut qui plurimum. Thyrfis animi causâ profectus peregrè de obitu Damonis nuncium accepit. Domum poftea reversus, & rem ita effe comperto, se, fuamque folitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem sub personâ hîc intelligitur 'Carolus Deodatus ex urbe Hetruriæ Luca paterno genere Scriundus, cætera Anglus; ingenio, dočtrinâ, clariffimisque cæteris virtutibus, dum viv? “et, juvenis egregius.

& Et plorata diu meministis fata Bionis) flan, Dicite Sicelicum Thamelina per oppida carmen: Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis, Et quibus afsiduis exercuit antra querelis, 5 Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque receffus, Dum fibi præreptum queritur Damona, neque altam Luctibus exemit noctem loca fola

pererrans. Et jam bis viridi surgebat culmus arista, Et totidem flavas numerabant horrea messes, Ex quo

summa dies tulerat Damona sub umbras, Nec dum aderat Thyrfis; pastorem scilicet illum Dulcis amor Muræ Thusca retinebat in urbe. Aft ubi mens expleta domum, pecorisque relicti Cura vocat, fimul assuetâ seditque sub ulmo, IS

10

Tum

Tum verò amissum tum denique sentit amicum, Coepit & immensum fic exonerare dolorem.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina coelo, Poftquam te immiti rapuerunt funere Damon! zo Siccine nos linquis, tua fic fine nomine virtus Ibit, & obfcuris numero sociabitur umbris? At non ille, animas virgâ qui dividit aureâ, Ista velit, dignumque tui te ducat in agmen, Ignavumque procul pecus arceat omne filentúm. 25

Ite domum impasti, dominojam non vacat, agni. Quicquid erit, certè nisi me lupus antè videbit, Indeplorato non comminuere fepulchro, Conftabitque tuus tibi honos, longumque vigebit Inter pastores: Illi tibi vota fecundo

30 Solvere poft Daphnin, poft Daphnin dicere laudes Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit: Si quid id est, priscamque fidem coluiffe, piúmque, Palladiásque artes, fociúmque habuisse canorum.

Ite domum impafti,dominojam non vacat,agni. 35 Hæc tibi certa manent,tibi erunt hæc præmia Damon, At mihi quid tandem fiet modò ? quis mihi fidus Hærebit lateri comes, út tú fæpe folebas Frigoribus duris, & per loca fæta pruinis, Aut rapido fub fole, siti morientibus herbis ?

40 Sivé opus in magnos fuit eminùs ire leones, Aut avidos terrere hupos præsepibus altis ; Quis fando sopire diem, cantuque solebit?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Pectora cui credam ? quis me lenire docebit 45 Mordaces curas, quis longam fallere noctem Dulcibus alloquiis, grato cùm fibilat igni Molle pyrum, & nucibus ftrepitat focus, at malus auMifcet cuncta foris, & desuper intonat ulmo? (ster

[ocr errors]

Itc

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Aut æstate, dies medio dum vertitur axe, 5! Cum Pan æfculeâ somnum capit abditus umbrâ, Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia nymphæ, Paftoresque latent, stertit fub fepe colonus, Quis mihi blanditiásque tuas, quis tum mihi risus, Cecropiosque sales referet, cultosque lepores? s6

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. At jam folus agros, jam pascua solus oberro, Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ, Hic serum expecto, supra caput imber & Eurus 60 Triste sonant, fractæque agitata crepuscula fylvæ.

Itě domum impasti, domino jam non vacat, agni, Heu quam culta mihi priùs arva procacibus herbis, Involvuntur, & ipsa situ seges alta fatiscit ! Innuba neglecto marcescit & uva racemo, 65 Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ Mærent, inque suum convertunt ora magiftrum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Tityrus ad corylos vocat, Alphesibous ad ornos, Ad salices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas, 70 Hîc gelidi fontes, hîc illita gramina musco, Hîc Žephyri, hîc placidas interstrepit arbutus undas; Ifta canunt furdo, frutices ego nactus abibam.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni, Mopsus ad hæc, nam me redeuntem forte notârat, (Et callebat avium linguas, & lidera Moplus) 76 Thyrsi quid hoc? dixit, quæ te coquit improbabilis? Aut te perdit amor, aut te malè fafcinat aftrum, Saturni grave sæpe fuit pastoribus astrum, Intimaque obliquo figit præcordia plumbo.

Ite domum impasti, dominojam non vacat, agni. Mirantur nymphæ, & quid te Thyrli futurum est ? Quid tibi vis? 'aiunt, non hæc folet esse juventæ Nubila frons, oculique truces, vultusque feveri,

80

Illa choros, lususque leves, & femper amorem 85
Jure petit, bis ille miser qui ferus amavit.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Venit Hyas, Dryopéque, & filia Baucidis Aegle
Docta modos, citharæque fciens, sed perdita fastu,
Venit Idumanii Chloris vicina fluenti;

90
Nil me blanditiæ, nil me solantia verba,
Nil me, fi quid adest, movet, aut spes ulla futuri.

Ite'domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi quam fimiles ludunt per prata juvenci,
Omnes unanimi secum sibi lege fodales, 99
Nec magis hunc alio quisquam fecernit amicum
De grege, fic denfi veniunt ad pabula thoes,
Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri ;
Lex eadem pelagi, deserto in littore Proteus
Agmina phocarum numerat, vilisque volucrum 100
Passer habet semper quicum fit, & omnia circum
Farra libens volitet, serò sua tacta revisens,
Quem fi fors letho objecit, seu milvus adunco
Fata tulit roftro, feu stravit arundine fosfor,
Protinus ille alium socio petit inde volatu. 105
Nos durum genus, & diris exercita fatis
Gens homines aliena animis, & pectore discors,
Vix fibi quisque parem de millibus invenit unum,
Aut fi fors dederit tandem non aspera votis,
Illum inopina dies quâ non fperaveris horâ
Surripit, æternum linquens in fæcula damnum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras
Ire per aëreas rupes, Alpemque nivofam !
Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultam,

ITS
(Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim,
Tityrus ipfe fuas & oves & rura reliquit ;)
Ut te tam dulci poffem caruisse fodale,
Poslem tot maria alta, tot interponere montes,

Tot

[ocr errors]
[ocr errors]
« ПредишнаНапред »