Графични страници
PDF файл
ePub

dantur orantibus. Quis est qui non senserit munificentiam Deorum? Nemo est expers beneficiorum cœlestium: nemo est, ad quem non aliquid manaverit ex fonte illo, benignissimo. Am. n. 131. Senec. 4 Benef. c. iii. 4..

CAPUT IV1.

Deus regit ac videt cuncta..

1. Mundus administratur providentiâ Deorum, iidem. que consulunt rebus humanis, nec solùm universis, ve rùm etiam singulis. Cic. 1. Divin. n. 117.

Hoc sit persuasum hominibus omnibus, Deos esse dominos ac moderatores rerum omnium, et ea, quæ gerantur, geri numine ac judicio eorum: eosdem intueri, qua li mente quisque sit, et habere rationem piorum atque impiorum. Si mentes fuerint imbuta his opinionibus, metus supplicii divini revocabit multos à scelere. 2 De. leg. n. 15.

2. Ne quis putet se lucrari quicquam, si non habebit aliquem conscium delicti sui. Nam ille, in cujus conspectu vivimus, scit omnia. Patemus Deo: approbemus, nos ei. Senec. apud Lactant. l. vi.

Vivendum est, tanquam vivamus in conspectu omnium cogitandum est, tanquam aliquis possit inspicere, in pectus intimum; et potest. Nam quid prodest aliquid esse absconditum hominibus! Nihil clausum est Deo: interest animis nostris, et intervenit cogitationibus mediis, imò nunquam discedit. Senec. Epist. 83,..

Qui crediderit Deum inspicere cuncta, non peccabit, neque clanculum, neque apertè. Democrat sentent.

3. Cùm Thales interrogaretur an facta hominum fallerent Deos Illos ne cogitata quidem fallunt, inquit. Admonuit nos hoc responso, ut vellemus habere non solùm manus puras, sed etiam mentes, cùm numen cœleste adsit cogitationibus nostris secretis, Sextus Pythagoricus dixit simili sententiâ: Agens injustè nequaquam latebis Deum, et ne cogitans quidem. Valer. iii. c. 2. Sexti sentent.

CAPUT V.

[ocr errors]

Deus colitur et placatur pietate,

1. PRIMA officia debentur Diis immortalibus, secunda patriæ, tertia parentibus, deinceps gradatim reliquis. Cic. 2 Offic. n. ult.

Tria sunt colenda maximè juvenibus, Dii, parentes,, leges. Stobaus Serm. 1.

Vir bonus est summæ pietatis erga Deos: itaque sustinet animo æquo quicquid acciderit ei. Scit enim id accidisse lege divinâ, quâ universa reguntur. Senec. Ep. 76. Pietate adversus Deos sublatâ fides etiam, et socie

tas, tollitur.

Cic. 1. Nat. n. 4. 2. De leg. n. 17. Debemus colere Deos. Cultus autem Deorum optimus est, ut veneremur semper eos mente purâ, integrâ, incorruptâ. Deus habet locum nullum in terrâ gratiorem animâ purâ. Non templa sunt struenda illi è saxis congestis in altitudinem; est consecrandus cuique in suo pectore. Hieroc. in Pyth. carm. Senec. apud Lact. l. vi. Pietas et sanctitas efficiet Deos placatos. Cic. 2. Offic. n. 11.

2. Animadverto Deos non tam lætari precibus adorantium concinnatis arte et curâ, quâm illorum innocentiâ et sanctitate; et eum esse gratiorem Diis, qui intulerit delubris eorum mentem puram et castam, quàm illum, qui cum carmine meditato accesserit. Plin. in Paneg.

Deus colitur non corporibus opimis taurorum contrucidatis, non auro, non argento, non stipe infusâ in thesauros; sed voluntate piâ et rectâ. Itaque boni sunt religiosi etiam oblato farre ac farina: mali contrà non effugiunt impietatem, quamvis cruentaverint aras multo. sanguine. Senec. Ep. 116. 1. Benef. c. 6.

Facito sacra Diis castè et purè pro facultate, atque placa eos et quando ieris cubitum, et quando tempus matutinum venerit, ut sint animo benevolo in te. Hesiod. Oper. ver. 336,

CAPUT VI.

Deus est colendus, magis piè quàm magnificè.

Homines adeant castè ad Deos, adhibeant pietatem, amoveant opes. Significat hæc lex probitatem esse gratam Diis, et sumptum esse removendum ab eorum cultu. Cum enim paupertas debeat esse probro nemini inter homines, non est arcenda ab adytis Deorum. Præsertim cùm nihil sit futurum minùs gratum ipsi Deo, quám viam ad colendum se et placandum non patere omnibus. Cic. 2. Leg. n. 19. 25.

Cùm Socrates faceret sacra tenuia de facultatibus exiguis, putabat se non præstare minùs, quam eos qui de magnis opibus cæderent hostias multas. Etenim aiebat non decere Deos, ut gauderent potiùs sacrificiis magnis quàm exiguis: quia cum scelesti sint plerumquè ditiores. viris bonis, eorum sacrificia futura essent acceptiora. Itaque existimabat sacra illa et munera esse maximè grata Diis, quæ offerrentur ab hominibus maximè piis. Xenoph. 1. Memor.

2. Apud veteres Romanos Dii colebantur magis piè, quàm magnificè, placabantque eos, eò efficacius, quò simpliciùs, ex libamentis victûs sui, farre et sale. Livius, l. iii. c. 57. Valer. l. ii. c. 1.

L. Papyrius imperator adversùs Samnites dimicaturus fecit votum Jovi, si vicisset, pocillum vini. Imagines fictiles Deorum erant tum laudatissimæ: nullæ conficiebantur ex auro, nullæ ex argento. Nec deinde rempublicam poenituit eorum qui coluerant Deos tales. Quippe Jupiter videbatur esse magîs propitius, cùm statuæ ejus fingerentur ex argillâ, non verò conflarentur ex auro. Simulacra Deorum lignea aut fictilia, sunt dicata Romæ in templis usque ad Asiam devictam, unde luxuria invasit urbem. Plin. l. xiv. c. 13. Juven. Sat. xi. 116.

3. Alexander magnus dicitur coluisse magnificè Deos à pueritiâ. Cùm aliquando faciens sacrum injecisset manibus ambabus thura in ignem: Leonidas pædogagus ejus Adolebis, inquit, sic cum subegeris regiones eas, ubi thura nascuntur. Interea utere parcè præsentibus. Postea › Alexander, Arabiâ regione thuriferâ redactâ in ditionem suam, memor reprehensionis olim factæ à Leonidâ, misit

ei thura multa, odoresque alios, admonuitque ne vellet posthac esse parcus in honoribus Deorum. Plut. in Alex.

CAPUT VII.

Impii non placant Deum donis.

IMPII audiant Platonem, qui vetat dubitare quâ mente Deus sit futurus in eos; cùm vir nemo probus velit donari se ab improbo. Cicer. 2. Leg. n. 41.

Jucundum non esset viro probo accipere dona, quæ non ignoraret dari animo malo. Si pietas adsit, nihil non potest esse gratum Deo: contrà autem, si desit. cl. in. Pyth. carm.

Hiero

Scelesti inducunt in animum suum, se posse placare Jovem donis et hostiis; at perdunt operam et sumptum. Plaut. in Rudente.

Bias navigabat aliquando cum impiis: quum verò, tempestate exortâ, navis quateretur fluctibus, illique invocarent Deos: Silete, inquit, ne Dii audiant vos navigare in hâc nave. Idem respondit nihil homini impio percontanti quid esset pietas. Cùmque ille sciscitaretur causam silentii: Taceo, inquit quia quæris de rebus nihil pertinentibus ad te. Diog. Laert. in Bian.

Syrus.

2. Puras Deus, non plenas, aspicit manus.

P.

Mentes Deorum possunt placari pietate, et religione, et precibus justis, non superstitione contaminatâ, néque hostiis cæsis ad perficiendum scelus. Cicer. pro Cluent.

n. 194.

Æschinus dicit apud Terentium patri: Pater tu comprecare Deos potiùs, quàm ego. Nam certò scio cos obtemperaturos tibi magis, quòd es vir melior multò, quàm ego sum. Terent. Adelph. act. iv. sc.

Cultus primus Deorum est, credere Deos. Deinde, scire eos esse qui præsident mundo, qui gerunt tutelam generis humani, curiosi singulorum. Vis propitiare Deos? Esto bonus. Quisquis imitatus est eos, se Senec. Ep. 95.

Ille honorat Deum optimè, qui facit mer similem Deo, quantùm potest fieri. Sexti senton.

olit.

[ocr errors]

Dilige Deum plùs quám animam. Si non diligis Deum, non ibis ad Deum. Non amabis autem Deum, nisi habueris in te aliquid simile Deo. Ibid.

Conandum est, ut efficiamur similes Deo, quantùm licet homini. Homo autem efficitur similis Deo prudentiâ, justitia, sanctitate. Plato in Thaet.

CAPUT VIII.

Mens bona et inventio artium veniunt à Deo.

1. VIRTUS non advenit à naturâ, neque à doctrinâ, sed à numine divino. Natura non dat virtutem. Nascimur quidem ad hoc, sed sine hoc. Plato in Menon. Senec. Ep. 90.

Nemo vir bonus est sine Deo. An potest aliquis exsurgere supra fortunam, nisi adjutus ab illo? Ille dat consilia magnifica et erecta: ille habitat in unoquoque virorum bonorum. Si videris hominem interritum periculis, intactum cupiditatibus, felicem inter adversa, placidum in tempestatibus, despicientem quasi ex loco superiore humana omnia; nonne admiraberis eum? Nonne dices: Virtus illa est major et altior corpusculo, in quo est; vis di vina descendit illuc. Sen. Ep. 41.

Si quis est animo excellente, et moderato; si quis ridet quicquid cæteri mortales timent aut optant; cœlestis potentia agitat eum ac regit, res tanta non potest stare sine adminiculo numinis.

Itur ad astra frugalitate, temperantiâ, fortitudine, aliisque virtutibus. Dii non sunt fastidiosi, non invidi. Admittunt nos, et porrigunt manum ascendentibus. Imò Deus venit ad homines, et in homines. Mens bona nulla est sine Deo. Ep. 73.

2. P. Scipio Africanus nihil cœpit priusquam sedisset diutissimè in cellâ Jovis, quasi acciperet inde mentem divinam, et consilia salutaria reipublicæ. Propterea solitus erat ventitare in Capitolium ante diluculum. Victor. De. vir. ill. c. 49. A. Gellius, l. vii. c. I.

Cicero in oratione pro Syllâ palàm prædicat, consili um patriæ servandæ fuisse injectum sibi à Diis, cùm Catilina conjurâsset adversùs eam. O Dii immortales! Vos profectò incendistis tum animum meum cupiditate con

« ПредишнаНапред »