Графични страници
PDF файл
ePub

SELECTE

E VETERI

TESTAMENTO HISTORIÆ.

PARS PRIMA.

CREATUR MUNDUS. HOMO ET MULIER FORMANTUR. DEUS omnipotens creavit sex diebus cœlum, et terram, et omnia quæ in eis sunt. Cessavit ob opere, et requievit die septimo, benedixitque ei, et sanctificavit illum.

Formavit autem Dominus Deus hominem ex lime terræ, dedit illi animam viventem, et ad imaginem et similitudinem suam fecit eum, vocavitque illum Adamum.

Dixit deinde Dominus Deus: "Non est bonum esse "hominem solum faciamus ei adjutorium simile sibi." Immisit ergo soporem in Adamum; cùmque obdormîsset, tulit unam è costis ejus, ex quâ formavit mulierem, adduxitque eam ad Adamum, qui, illâ visâ, dixit; "Ecce nunc os ex ossibus meis est, et caro è carne meâ. Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit uxori suæ ; et erunt duo in carne unâ."

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Itaque Dominus Deus, masculo et feminâ formatis, benedixit illis, dicens: "Crescite, et multiplicamini, et "repletę terram, et subjicite eam: dominamini piscibus maris, et volatilibus cœli, et universis bestiis quæ mo"ventur super terram. Omnes herbæ et arbores produ "centes fructum, et habentes in semetipsis sementem "secundùm speciem suam, erunt in escam vobis, et cunc "tis animantibus terræ, omnique volucri cœli." Gen. I.

B

Primorum Parentum Peccatum et Pana.

Posuit Dominus Deus hominem in horto amenissimo, qui Paradisus terrestris vocari solet, ut coleret illum, et custodiret. Erant ibi omnes arbores pulchræ oculis, et gustui suaves; et, in medio earum, arbor scientiæ boni et mali. Dixitque Deus homini: "Ex omnium paradisi "arborum fructibus comede, præterquàm ex fructu ar"boris scientiæ poni et mali: nam statim atque come"deris ex eo, morieris."

Sed Serpens, qui erat callidior cunctis animantibus quæ fecerat Dominus Deus, dixit mulieri: "Cur præcepit vobis Deus, ut non comederetis ex omni arbore pa"radisi?" cui respondit mulier: "Fructu arborum, quæ

sunt in paradiso, vescamur; Deus autem vetuit ne "fructum comederemus illius arboris quæ est in medio "paradiso, et ne tangeremus, ne fortè moriamur. "Ne"quaquam," inquit Serpens, "moriemini: scit verò "Deus, statim atque comederetis ex fructu illius arboris, "fore ut aperiantur oculi vestri, et fore ut sitis sicut Dii, "scientes bonum et malum."

Videns igitur mulier fructum illius arboris bonum esse ad vescendum, aspectuque delectabilem, decerpsit, et comedit: obtulit etiam viro suo, qui pariter comedit. Et statim aperti sunt oculi amborum. Fuerat adhuc uterque nudus, et non erubescebant. Cùm verò cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficûs, quibus quædam veluti cingula sibi fecerunt. Absconditque se Adamus, et uxor ejus è facie Domini.

Vocavit autem Dominus Deus Adamum, et dixit ei: "Ubi es?" Et respondit Adamus: "Conspectum tuum ❝timui, eo quòd nudus essem, et abscondi me.”“ Quid,” inquit Dominus, "indicavit tibi nudum esse te, nisi quia "fructum, quem præceperam tibi ne comederes, come"disti?" dixitque Adamus: "Mulier, quam dedisti mihi ❝sociam, fructum illum mihi porrexit ut ederem," Et dixit Dominus mulieri; "Quare hoc fecisti?" quæ respondit "Serpens 'decepit me."

Et dixit Dominus Serpenti: "Quia fecisti, hoc ma"ledictus es, inter omnia animantia et bestias terræ: su"per pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis "diebus vitæ tuæ. Inimicitias ponam inter te et mulie

"rem et inter semen tuum et semen illius: ipsa conteret 66 caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus." Mulieri quoque dixit, "Multiplicabo ærumnas tuas; in dolore "paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse domina"bitur tibi." Dixit autem Adamo: "Quia andîsti vocem "uxoris tuæ, et fructum comedisti illius arboris, quæ tibi "interdicta fuerat, maledicta erit terra propter peccatum "tuum: Multo cum labore comedes ejus fructus : spinas "et tribulos germinabit tibi, et in sudore vultûs tui vesceris pane, donec revertaris in terram, è quâ sumptus CC es, quia pulvis es, et in pulverem reverteris."

Ejecit deinde Dominus Deus Adamum è paradiso, ut coleret terram: et collocavit ante paradisum Angelum, qui gladium flammeum manu præferebat et versabat. Vocavit autem Adamus nomen uxoris suæ, Heva. Gen. II. IIL

Cainus occidit fratrem Abelem.

Habuit Adamus ex Heva conjuge suâ liberos multos, inter quos numerantur Cainus et Abel. Fuitque Abel pastor ovium, et Cainus agricola. Factum est autem, ut, cùm obtulisset Cainus è fructibus terra munera Domino, Abel quoque offerret primogenitorum gregis sui pinguissimos. Respexit Dominus ad Abelem et munera ejus; ad Cainum vero et munera illius non respexit. Iratusque est Cainus vehementer, et concidit vultus ejus: Dixitque ei Dominus: "Quare iratus es, et cur concidit facies "tua? nonne, si benè egeris, mercedem recipies: sin au"tem malè, statim peccati pœnam?" Cainus Dei mo-. nentis vocem non audiens, dixit fratri suo: "Egrediamur "foràs." Cùmque essent in agro, insurrexit adversùs Abelem, et interfecit eum. Et dixit Dominus Caino: "Ubi est Abel frater tuus?" qui respondit: "Nescio: 66 num custos fratris mei sum ego?" Dixitque Deus: "Quid fecisti! vox sanguinis fratris tui, clamat ad me è Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ "suscepit ac bibit sanguinem fratris tui, quem ipse manu "tuâ fudisti. Cum eam longo et duro labore colueris, .66 non dabit tibi fructus suos: profugus eris et vagus super illam." Tum dixit Cainus Domino: "Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. Ecce ejicis

❝ terra.

" me hodie, à facie tua abscondar, et ero vagus et profu"6 gus in terra: omnis igitur, qui invenerit me, occidet "me." Dixitque ei Dominus: "Nequaquam ita fiet: sed "omnis, qui occiderit Cainum, septuplum punietur, et "gravissimas pœnas feret." Posuitque Dominus in Caino signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum. Gen. IV.

Malitia hominum. Diluvium. Fadus Dei cum Noaco.

Cum cœpissent homines multiplicari super terram, multiplicata quoque sunt peccata eorum et scelera. Cum ergo vidisset Deus magnam esse hominum malitiam; et cunctam cogitationem cordis eorum intentam esse ad malum omni tempore, pœnituit cum quod hominem fecisset. Et tactus dolore cordis intrinsecus, "Delebo," inquit, "hominem quem creavi à facie terræ, cum omni reptili, "volucribus, cæterisque animantibus: pœnitet enim me "fecisse ea omnia."

[ocr errors]

Noacus vero, vir justus et perfectus, invenit gratiam coram Domino, qui dixit illi: "Repleta est terra iniqui"tate hominum, et ego disperdam eos. Compinges tibi arcam ex lignis lævigatis: mansiunculas in ea facies, et "eam bitumine lines intrinsecus et extrinsecus. Tre"centis cubitis longa erit arca, quinquaginta vero cubito"rum erit ejus latitudo, et triginta cubitorum altitudo.

"Tectum habebit incurvum et in altitudinem cubiti as

surgens. Tria tabulata facies, et fenestram; ostium pones in latere. Ecce ego adducam aquas diluvii su66 per terram, et interficiam omnem carnem in qua spiri"tus vitæ est subter cælum. Universa, quæ in terra "sunt, consumentur: ponamque fœdus meum tecum; "te enim vidi justum coram me. Et ingredieris arcam "tu, et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum "tecum. Et ex cunctis animantibus bina induces in 66 arcam, masculini sexûs et feminini, ut possint vivere, ❝et salvum fiat eorum semen. Tolles etiam ex omnibus "escis quæ mandi possunt, et comportabis in arcam, ❝eruntque tam tibi quam animantibus in cibum."

Fecit Noacus omnia quæ mandaverat ei Dominus. Eratque tunc annorum sexcentorum. Itaque ingressus est ipse et uxor ejus, filii tres, Semus, Chamus, et Japhe

tus, et tres uxores eorum, in arcam. Ingressa quoque sunt animalia bina ex omni specie, masculus et femina, et clausit ostium Dominus forinsecus. Tunc maris et fontium omnium aquæ in terram eruperunt, et cataractæ cœli apertæ sunt, et cecidit pluvia quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Aquæ multiplicate repleverunt omnia in superficie terræ et elevaverunt arcam in sublime, opertique sunt omnes' montes excelsi sub universo cœlo; ita ut quindecim cubitis altior fuerit aqua montibus quos operuerat. Igitur consumpta est et mortua omnis caro tam hominum quam animalium. Remansit autem solus vivus Noacus, et qui cum eo erant in arca, quæ ferebatur super undas. A. M. 1756.

Cùm aquæ terram et montes altissimos obtinuissent centum et quinquaginta diebus; recordatus Deus Noaci, cunctorumque animantium quæ erant conclusa cum eo in arca, adduxit ventum vehementem super terram, et sensim imminutæ sunt aquæ. Mense undecimo, ex quo diluvium cœperat, aperiens Noacus fenestram arcæ, emisit corvum qui reversus non est. Emisit' quoque columbam post eum, ut videret an adhuc essent aquæ super, faciem terræ. Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad Noacum, qui extendit manum, et apprehensam intulit in arcam. Expectatis autem septem diebus aliis, rursum emisit columbam ex arca. At illa. venit ad eum circa vesperam, portans ranium olivæ vi rentibus foliis in ore suo. Intellexit ergo Noacus cessâsse aquas tegere terram. Expectavitque septem alios dies, et emisit columbam, quæ non est ultra reversa ad eum.

[ocr errors]

Itaque aperiens Noacus tectum arca, aspexit, vidit que omnino exsiccatam esse superficiem terræ. Noluit tamen ante egredi ex arca, quàm allocutus eum Deus dixit: "Egredere ex arca tu, et uxor tua, cum filiis et "nuribus tuis. Cuncta animantia, quæ sunt apud te educ "tecum; ingredimini super terram, et implete eam; "crescite et multiplicamini." Egressus est ergo Noacus ex arca, in qua annum totum manserat inclusus, et familia ejus, et jumenta, et volatilia, et reptilia, cæteraque animantia. Tum ædificavit altare Domino, super quod obtulit holocausta. Suave fuit et gratum Deo sacrificium Noaci. Itaque dixit illi et filiis ejus: "Nequaquam ultra "maledicam terræ propter homines: sensus enim et cogi-

« ПредишнаНапред »