Графични страници
PDF файл
ePub

Orat. I. in Cat., in fin.: "Tum tu, Jupiter, qui iisdem, quibus haec urbs, auspiciis a Romulo es constitutus, quem Statorem hujus urbis atque imperii vere nominamus, hunc et hujus socios a tuis aris ceterisque templis, a tectis urbis ac moenibus, a vitis fortunisque civium [omnium] arcebis: et homines bonorum inimicos, hostes patriae, latrones Italiae, scelerum foedere inter se ac nefaria societate conjunctos aeternis suppliciis vivos mortuosque mactabis."

Pro Marcello, ix. in fin.: "Servi igitur iis etiam judicibus, qui multis post seculis de te judicabunt et quidem haud scio an incorruptius, quam nos: nam et sine amore et sine cupiditate et rursus sine odio et sine invidia judicabunt. Id autem etiam si tum ad te, ut quidam* falso putant, non pertinebit: nunc certe pertinet esse te talem, ut tuas laudes obscuratura nulla unquam sit oblivio."

See also Orat. pro Scauro, ii. 50.

For Cicero's high estimate of the dignity of the human mind, and his belief in its resemblance and kinship to divine natures, — views which in themselves would predispose him to believe in its immortality, consult De Finibus, II. xxxiv., V. xii., xiii.; De Officiis, I. iv., xxxvi., III. x.; and particularly those eloquent chapters in De Legibus, I. viii., ix., xxii., and xxiii.

*The Epicureans.

M. TULLII CICERONIS

TUSCULANARUM DISPUTATIONUM

LIBER PRIMUS.

DE CONTEMNENDA MORTE.

M. TULLII CICERONIS

TUSCULANARUM DISPUTATIONUM

AD M. BRUTUM

LIBER PRIMUS.

DE CONTEMNENDA MORTE.

I. 1. QUUM defensionum laboribus senatoriisque muneribus, aut omnino aut magna ex parte, essem aliquando liberatus, retuli me, Brute, te hortante maxime, ad ea studia, quae, retenta animo, remissa temporibus, longo intervallo intermissa, revocavi; et, quum omnium artium, quae ad rectam vivendi viam pertinerent, ratio et disciplina studio sapientiae, quae philosophia dicitur, contineretur, hoc mihi Latinis litteris illustrandum putavi; non quia philosophia Graecis et litteris et doctoribus percipi non posset, sed meum semper judicium fuit, omnia nostros aut invenisse per se sapientius quam Graecos, aut accepta ab illis fecisse meliora, quae quidem digna statuissent in quibus elaborarent. 2. Nam mores et instituta vitae resque domesticas ac familiares nos profecto et melius tuemur et lautius: rem vero publicam nostri majores certe

« ПредишнаНапред »