Графични страници
PDF файл
ePub

Ipse volens Phæbus se dispertire duobus,
Altera dona mihi, dedit altera dona parenti, 65
Dividuumque Deum genitorque puerque tenemus.

Tu tamen ut simules teneras odisle Camænas,
Non odisse reor, neque enim, pater, ire jubebas
Quà via lata patet, quà pronior area lucri,
Certaque condendi fulget spes aurea nummi: 70
Nec rapis ad leges, malè custoditaque gentis
Jura, nec insulsis damnas clamoribus aures.
Sed magis excultam cupiens ditescere mentem,
Me procul urbano ftrepitu, secessibus altis
Abductum Aoniæ jucunda per otia ripa 75
Phæbæo lateri comitem finis ire beatum.
Officium chari taceo commune parentis,
Me poscunt majora, tuo pater optime sumptu
Cùm mihi Romuleæ patuit facundia linguæ,
Et Latii veneres, et quæ Jovis ora decebant 80
Grandia magniloquis elata vocabula Graiis,
Addere suasifti quos jactat Gallia flores,
Et quam degeneri novus Italus ore loquelam
Fundit, barbaricos testatus voce tumultus,
Quæque Palæstinus loquitur myfteria vates.
Denique quicquid habet cælum, subjectaque cælo
Terra parens, terræque et cælo interfluus aer,
Quicquid et unda tegit, pontique agitabile marmor,
Per te noffe licet, per te, si nosse libebit.
Dimotàque venit spectanda scientia nube,
Nudaque conspicuos inclinat ad oscula vultus,

85

90

Ni

1

100

Ni fugisse velim, ni sit libâsse molesum.

I nunc, confer opes quisquis malesanus avitas Auftriaci gazas, Perüanaque regna præoptas. Quæ potuit majora pater tribuisse, vel ipse 95 Jupiter, excepto, donâsset ut omnia, cælo ? Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent, Publica qui juveni commisit lumina nato Atque Hyperionios currus, et fræna diei, Et circum undantem radiatâ luce tiaram. Ergo ego jam doctæ pars quamlibet ima catervæ Victrices hederas inter, laurosque sedebo, Jamque nec obscurus populo' miscebor inerti, Vitabuntque oculos vestigia nostra profanos. Este procul vigiles curæ, procul este querelæ, 105 Invidiæque acies transverso tortilis hirquo, Sæva nec anguiferos extende calumnia ridus; In me triste nihil fædissima turba potestis, Nec vestri sum juris ego; securaque tutus Pectora, vipereo gradiar sublimis ab ictu.

At tibi, chare pater, poftquam non æqua merenti Posse referre datur, nec dona rependere factis, Sit memorâsse satis, repetitaque munera grato Percensere animo, fidæque reponere menti.

Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus, 115 Si modo perpetuos fperare audebitis annos, Et domini superesse rogo, lucemque tueri, Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco,

I10

[blocks in formation]

120

O

5

Forsitan has laudes, decantatumque parentis
Nomen, ad exemplum, sero servabitis ævo.
Ad Salsıllum Poetam Romanum agrotantem.

SC A ZON TE S.
Musa gressum quæ volens trahis claudum,

Vulcanioque tarda gaudes incessu,
Nec sentis illud in loco minus gratum,
Quàm cùm decentes flava Dëiope suras
Alternat aureum ante Junonis leclum,
Adesdum et hæc s'is verba pauca Salsillo
Refer, Camæna nostra cur tantum eft cordi,
Quamque ille magnis prætulit immeritò divis.
Hæc ergo alumnus ille Londini Milto,
Diebus hisce qui suum linquens nidum
Polique tractum, (pessimus ubi ventorum,
Insanientis impotensque pulmonis
Pernix anhela, sub Jove exercet flabra)
Venit feraces Itali foli ad glebas,
Visum superbâ cognitas urbes fama
Virosque doctæque indolem juventutis,
Tibi optat idem hic faufta multa Salsille,
Habitumque fesso corpori penitùs sanum;
Cui nunc profunda bilis infestat renes,
Præcordiisque fixa damnosum fpirat.
Nec id pepercit impia quòd tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.
O dulce divûm munus, O salus Hebes
Germana! Tuque Phæbe morborum terror

10

15

20

Py

[ocr errors][merged small][merged small]

Pythone cælo, five tu magis Pæan
Libenter audis, hic tuus facerdos est.
Querceta Fauni, vosque rore vinoso
Colles benigni, mitis Evandri sedes,
Siquid salubre vallibus frondet vestris,
Levamen ægro ferte certatim vati.
Sic ille charis redditus rursùm Musis
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipse inter atros emirabitur lucos
Numa, ubi beatum degit otium æternum,
Suam reclivis semper AEgeriam spectans.
Tumidusque et ipse Tibris hinc delinitus
Spei favebit annuæ colonorum:
Nec in sepulchris ibit obsessum reges
Nimiùm sinistro laxus irruens loro:
Sed fræna melius temperabit undarum,
Adusque curvi salsa regna Portumni.

35

40

MA N

M A N S U S. Joannes Baptista Mansus Marchio Villensis, vir ingenii lau

de, tum litterarum sudio, nec non et bellica virtute apud Italos clarus in primis es. Ad quem TorquatiTas dialogus extat de Amicitia scriptus; erat enim Tafsi amicisimus; ab quo etiam inter Campaniæ principes celebratur, in illo poemate cui titulus Gerusalemme conquistata, lib. 20.

Fra cavalier magnanimi, è cortesi

Risplende il Manso--Is authorem Neapoli commorantem summâ benevolentiâ

profecutus eft, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hofpes ille antequam ab ea urbe discederet, ut ne ingratum se ostenderet, hoc carmen misit. æc quoque Mansetuæ meditantur.carmina laudi

Pierides, tibi Manse choro notissime Phæbi, Quandoquidem ille alium haud æquo eft dignatus Post Galli cineres, et Mecænatis Hetrusci..(honore, Tu quoque, fi noftræ tantum valet aura Camænæ, Victrices hederas inter, laurosque sedebis. 6 Te pridem magno felix concordia Tasso Junxit, et æternis inscripsit nomina chartis. Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinum Tradidit, ille tuum dici se gaudet alumnum, Dum canit Assyrios divům prolixus amores; Mollis et Ausonias ftupefecit carmine nymphas. Ille itidem moriens tibi foli debita vates Osla tibi soli, supremaque vota reliquit. Necimanes pietas tua chara fefellit amici,

15

H

10

« ПредишнаНапред »