Графични страници
PDF файл
ePub

Cuilibet effundit temeraria, veraque mendax
Nunc minuit, modo confictis sermonibus

auget.
Sed tamen à noftro meruifti carmine laudes
Fama, bonum quo non aliud veracius ullum, 195
Nobis digna cani, nec te memorasse pigebit
Carmine tam longo, servati scilicet Angli
Officiis vaga diva tuis, tibi reddimus æqua.
Te Deus, æternos motu qui temperat ignes, 199
Fulmine præmisso alloquitur, terrâque tremente:
Fama files ? an te latet impia Papiftarum
Conjurata cohors in meque meosque Britannos
Et nova sceptrigero cædes meditata läcobo ?
Nec plura, illa ftatim sensit mandata Tonantis,
Et satis ante fugax stridentes induit alas,

205 Induit et variis exilia corpora plumis; Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram. Nec mora jam pennis cedentes remigat auras, Atque parum eft cursu celeres prævertere nubes, Jam ventos, jam solis equos poft terga reliquit: 210 Et primo Angliacas solito de more per urbes Ambiguas voces, incertaque murmura spargit, Mox arguta dolos, et detestabile vulgat Proditionis opus, nec non facta horrida dictu, Authoresque addit sceleris, nec garrula cæcis 215 Insidiis loca structa filet; ftupuere relatis, Et pariter juvenes, pariter tremuere puellæ, Effætique senes pariter, tantæque ruinæ Sensus ad ætatem subito penetraverat omnem.

Attamen

220

,

Attamen interea populi miserescit ab alto
AEthereus pater, et crudelibus obstitit ausis
Papicolûm; capti pænas raptantur ad acres;
At pia thura Deo, et grati solvuntur honores ;
Compita læta focis genialibus omnia fumant;
Turba choros juvenilis agit: Quintoque Novembris
Nulla dies toto occurrit celebratior anno. 226

Anno Ætatis 17. In obitum + Præsulis Eliensis.
DHUC madentes rore fqualebant genæ,

Et ficca nondum lumina
Adhuc liquentis imbre turgebant salis,

Quem nuper effudi pius,
Dum mæla charo justa persolvi rogo

5 Wintonienfis Præfulis. Cum centilinguis Fama (proh semper mali

Cladisque vera nuntia)
Spargit per urbes divitis Britanniæ,

Populosque Neptuno satos,
Ceflıfle morti, et ferreis sororibus

Te generis humani decus,
Qui rex sacrorum illâ fuisti in insulâ

Quæ nomen Anguillæ tenet.
Tunc inquietum pecius irâ protinus

15 Ebulliebat fervidâ, Tumulis potentem sæpe devovens deam :

Nec vota Naso in Ibida

10

+ Nicholas Felton, who died October

52

1626. Concepit

Z Z

20

25

3.0

Concepit alto diriora pectore,

Graiusque vates parcius
Turpem Lycambis execratus eft dolum,

Sponsamque Neobolen suam.
At ecce diras ipse dum fundo graves,

Et imprecor neci necem,
Audiffe tales videor attonitus fonos

Leni, sub aurâ, flamine:
Cæcos furores pone, pone vitream

Bilemque et irritas minas,
Quid temerè violas non nocenda numina,

Subitoque ad iras percita ?
Non eft, ut arbitraris elusus miser,

Mors atra Noctis filia,
Erebove patre creta, sive Erinnye,

Vastove nata sub Chao :
Alt illa cælo missa ftellato, Dei

Messes ubique colligit;
Animasque mole carneâ reconditas

In lucem et auras evocat ;
Ut cum fugaces excitant Horæ diem

Themidos Jovisque filiæ ;
Et sempiterni ducit ad vultus patris ;

At jufla raptat impios
Sub regna furvi luctuosa Tartari,

Sedefque fubterraneas.
Hanc ut vocantem lætus audivi, cito

Fædum reliqui carcerem,

35

40

45

50

Volatilesque faustus inter milites

Ad astra sublimis feror:
Vates ut olim raptus ad cælum senex

Auriga currus ignei.
Non me Bootis terruere lucidi

Sarraca tarda frigore, aut
Formidolofi Scorpionis brachia,

Non ensis Orion tuus. Prætervolavi fulgidi solis globum,

55 Longéque sub pedibus deam Vidi triformem, dum coërcebat suos

Frænis dracones aureis. Erraticorum fiderum per ordines, Per lacteas vehor plagas,

60 Velocitatem fæpe miratus novam,

Donec nitentes ad fores
Ventum eft Olympi, et regiam crystallinam, et

Stratum smaragdis atrium.
Sed hic tacebo, nam quis effari queat

65
Oriundus humano patre
Amænitates illius loci ? mihi
Sat eft in æternum frui.

Naturam non pati senium.
EU quàm perpetuis erroribus acta fatiscit

Avia mens hominum,tenebrisque immersa pro-
Oedipodioniam volvit fub pectore noctem! (fundis
Quæ vesana suis metiri facta deorum
Audet, et incisas leges adamante perenni 5

Al

HE

Z z 2

[ocr errors]

Assimilare suis, nulloque solubile sæclo
Consilium fati perituris alligat horis. .

Ergóne marcescet sulcantibus obfita rugis
Naturæ facies, et rerum publica mater
Omniparum contracta uterum sterilefcet ab ævo ?
Et se fassa senem malè certis passibus ibit
Sidereum tremebunda caput? num tetra vetust as
Annorumque æterna fames, squalorque fitusque
Sidera vexabunt ? an et insatiabile Tempus
Efuriet Cælum, rapietque in viscera patrem? 15
Heu, potuitne luas imprudens Jupiter arçes
Hoc contra munille nefas, et Temporis isto
Exemisse malo, gyrosque dedisse perennes?
Ergo erit ut quandoque sono dilapsa tremendo
Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu
Stridat uterque polus, superâque ut Olympius au lâ
Decidat, horribilisque retectâ Gorgone Pallas ;
Qualis in AEgean proles Junonia Lemnon
Deturbata sacro cecidit de limine cæli ?
Tu quoque Phæbe tui casus imitabere nati
Præcipiti curru, subitâque ferere ruinâ
Pronus, et extinctâ fumabit lampade Nereus,
Et dabit attonito feralia fibila

ponto.
Tunc etiam aërei divulfis fedibus Hæmi
Dissultabit apex, imoque allisa barathro
Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem,
In superos quibus usus erat, fraternaque bella.
At pater omnipotens fundatis fortius astris

Con

20

25

30

« ПредишнаНапред »