Графични страници
PDF файл
ePub

45

[ocr errors]

Jupiter ipse licet sua fulmina torqueat in me,

Hærebunt lateri spicula nostra Jovis.
Cætera quæ dubitas meliùs mea tela docebunt,

Et tua non leviter corda petenda mihi.
Nec te stulte tuæ poterunt defendere Musæ,

Nec tibi Phæbæus porriget anguis opem. Dixit, et aurato quatiens mucrone sagittam,

Evolat in tepidos Cypridos ille sinus. At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,

Et mihi de puero non metus ullus erat. 50 Et modò quà nostri spatiantur in urbe Quirites,

Et modò villarum proxima rura placent. Turba frequens, faciéque simillima turba dearum

Splendida per medias itque reditque vias. Auctaque luce dies gemino fulgore coruscat, 55

Fallor? an et radios hinc quoque Phæbus habet. Hæc ego non fugi spectacula grata severus,

Impetus et quò me fert juvenilis, agor. Lumina luminibus malè providus obvia misi, Neve oculos potui continuisse meos.

60 Unam fortè aliis fupereminuisse notabam,

Principium noftri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri,

Sic regina Deûm conspicienda fuit.
Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido, 65

Solus et hos nobis texuit antè dolos.
Nec procul ipse vafer latuit, multæque sagittæ,
Et facis. à tergo grande pependit onus.

Nec

[ocr errors]

Nec mora, nunc ciliis hæsit, nunc virginis ori,

Infilit hinc labiis, insidet inde genis : 70 Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,

Hei mihi, mille locis pectus inerme ferit. Protinus insoliti subierunt corda furores,

Uror amans intùs, flammaque totus eram. Interea misero quæ jam mihi fola placebat, 75

Ablata est oculis non reditura meis. Aft ego progredior tacitè querebundus, et excors,

Et dubius volui fæpe referre pedem. Findor, et hæc remanet, sequitur pars altera votum,

Raptaque tam subito gaudia flere juvat. 80 Sic dolet amissum proles Junonia cælum,

Inter Lemniacos præcipitata focos.
Talis et abreptum solem respexit, ad Orcum

Vectus ab attonitis Amphiaraus equis.
Quid faciam infelix, et luctu victus ? amores 85

Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
O utinam spectare semel mihi detur amatos

Vultus, et coràm tristia verba loqui;
Forsitan et duro non eft adamante creata,

Forte nec ad noftras surdeat illa preces. Crede mihi nullus sic infeliciter arsit,

Ponar in exemplo primus et unus ego. Parce precor

teneri cum sis Deus ales amoris, Pugnent officio nec tua facta tuo. Jam tuus O certè eft mihi formidabilis arcus, 95 Nate deâ, jaculis nec minus igne potens:

Et

90

HAE

[ocr errors]

Et tua fumabunt nostris altaria donis,

Solus et in fuperis tu mihi summus eris. Deme meos tandem, verùm nec deme furores,

Nescio cur, miser est suaviter omnis amans: 100 Tu modo da facilis, pofthæc mea fiqua futura eft, Cuspis amaturos figat ut una duos. AEC ego mente olim lævâ, studioque supino

Nequitiæ posui vana trophæa meæ. Scilicet abreptum sic me malus impulit error, 105

Indocilisque ætas prava magistra fuit. Donec Socraticos umbrosa Academia rivos

Præbuit, admissum dedocuitque jugum. Protinus extinctis ex illo tempore flammis,

Cincta rigent multo pectora nostra gelu.
Unde suis frigus metuit puer ipse sagittis,
Et Diomedeam vim timet ipsa Venus.

In Proditionem Bombardicam.
UM fimul in regem nuper fatrapasque Britannos

Ausus es infandum perfide Fauxe nefas, Fallor? an et mitis voluisti ex parte videri,

Et pensare malâ cum pietate scelus? Scilicet hos alti missurus ad atria cæli,

5
Sulphureo currù flammivolisque rotis.
Qualiter ille feris caput inviolabile Parcis
Liquit lördanios turbine raptus agros.

In eandem.
ICCINE tentafti cælo donâsse läcobum
Quæ septemgemino Bellua monte lates?
X x 2

Ni

CUM

Sicc

5.

IO

PUR

Ni meliora tuum poterit dare munera numen,

Parce precor donis insidiosa tuis.
Ille quidem sine te consortia serus adivit

Astra, nec inferni pulveris usus.ope.
Sic potiùs fædos in cælum pelle cucullos,
Et
quot

habet brutos Roma profana Deos, Namque hac aut aliâ nisi quemque adjuveris arte, Crede mihi cæli vix bene fcandet iter.

In eandem.
URGATOREM animæ derisit läcobus ignem,

Et sine quo superùm non adeunda domus. Frenduit hoc trinâ monstrum Latiale coronâ,

Movit et horrificum cornua dena minax.
Et nec inultus ait temnes mea facra Britanne,

5 Supplicium spretâ religione dabis. Et si stelligeras unquam penetraveris arces,

Non nisi per flammas triste patebit iter. O quàm funesto cecinifti proxima vero,

Verbaque ponderibus vix caritura suis !
Nam prope Tartareo sublime rotatus ab igni
Ibat ad æthereas umbra perusta plagas.

In eandem.
UEM modò Roma suis devoverat impia diris, •

Et Styge damnârat Tænarioque sinu,
Hunc vice mutatâ jam tollere gestit ad astra,

Et cupit ad superos evehere usque Deos.

10

Q

[ocr errors]

A

In inventorem Bombarde.
Apetionidem laudavit cæca vetustas,

Qui tulit ætheream solis ab axe facem;
At mihi major erit, qui lurida creditur arma,
Et trifidum fulmen surripuisse Jovi.

Ad Leonoram Romæ canentem.
NGELUS unicuique fuus (sic credite gentes)

Obtigit æthereis ales ab ordinibus.
Quid mirum ? Leonora tibi fi gloria major,

Nam tua præsentem vox sonat ipsa Deum. Aut Deus, aut vacui certè mens tertia cæli

5' Per tua secretò guttura serpit agens ; Serpit agens, facilisque docet mortalia corda

Sensim immortali assuescere posse sono.
Quòd ficuncta quidem Deuseft, per cunctaque fusus;
In te unâ loquitur, cætera mutus habet.

Ad eandem.
LTERA Torquatum cepit Leonora poëtam,

Cujus ab insano cessit amore furens.
Ah miser ille tuo quantò feliciùs ævo

Perditus, et propter te Leonora foret! Et te Pieriâ sensıslet voce canentem

5 Aurea maternæ fila movere lyræ, Quamvis Dircæo torsisset lumina Pentheo

Sævior, aut totus desipuisset iners,
Tu tamen errantes cæcâ vertigine sensus
Voce eadem poteras composuisse tuâ;

Et

[ocr errors]

A

10

« ПредишнаНапред »