Графични страници
PDF файл
ePub

10

nubes corpore

Induiturque brevem Tellus reparata juventam,

Jamque soluta gelu dulce virescit humus. Fallor? an et nobis redeunt in carmina vires, 5

Ingeniumque mihi munere veris adeft ? Munere veris adeft, iterumque vigefcit ab illo

(Quis putet) atque aliquod jam sibi poscit opus. Castalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat,

Et mihi Pyrenen somnia nocte ferunt; Concitaque arcano fervent mihi pectora motu,

Et furor, et sonitus me facer intùs agit. Delius ipse venit, video Penëide lauro

Implicitos crines, Delius ipse venit. Jam mihi mens liquidi raptatur in ardua cæli, 15. Perque vagas

corpore liber eo; Perque umbras, perque antra feror penetralia va

Et mihi fana patent interiora Deûm; (tum, Intuiturque animus toto quid agatur Olympo,

Nec fugiunt oculos Tartara cæca meos. Quid tam grande sonat distento spiritus ore?

Quid parit hæc rabies, quid facer ifte furor ? Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo;

Profuerint ifto reddita dona modo. Jam Philomela tuos foliis adoperta novellis 25

Instituis modulos, dum filet omne nemus : Urbe ego, tu fylvâ fimul incipiamus utrique,

Et fimul adventum veris uterque canat. Veris io rediere vices, celebremus honores Veris, et hoc subeat Musa # perennis opus. 30 & quotannis. Edit. 1645.

Jam

20

Jam sol AEthiopas fugiens Tithoniaque arva,

Flectit ad Arctoas aurea lora plagas. En breve noctis iter, brevis est mora noctis opacæ,

Horrida cum tenebris exulat illa fuis. Jamque Lycaonius plauftrum cæleste Bootes

35 Non longâ sequitur fessus ut ante viâ ; Nunc etiam solitas circum Jovis atria toto

Excubias agitant fidera rara polo. Nam dolus, et cædes, et vis cum nocte recessit,

Neve Giganteum Dii timuere scelus. 40 Forte aliquis scopuli recubans in vertice pastor,

Roscida cum primo sole rubescit humus, Hac, ait, hac certè caruisti nocte puellâ

Phæbe tuâ, celeres quæ retineret equos. Læta suas repetit sylvas, pharetramque resumit 45

Cynthia, Luciferas ut videt alta rotas, Et tenues ponens radios gaudere videtur Officium fieri tam breve fratris ope.

. Desere, Phæbus ait, thalamos Aurora seniles,

Quid juvat effæto procubuisse toro ?
Te manet: AEolides viridi venator in herba,

Surge, tuos ignes altus Hymettus habet.
Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,

Et matutinos ocius urget equos. Exuit invisam Tellus rediviva senectam, 55

Et cupit amplexus Phæbe subire tuos; Et cupit, et digna est, quid enim formofius illâ, Pandit ut omniferos luxuriosa sinus,

Atque

50

65

Atque Arabum spirat mesles, et ab ore venusto
Mitia cum Paphiis fundit amoma rosis!

60 Ecce coronatur facro frons ardua luco,

Cingit ut Idæam pinea turris Opim; Et vario madidos intexit flore capillos,

Floribus et visa est posse placere suis.
Floribus effusos ut erat redimita capillos

Tenario placuit diva Sicana Deo.
Aspice Phæbe tibi faciles hortantur amores,

Mellitasque movent flamina verna preces.
Cinnameâ Zephyrus leve plaudit odorifer alâ,
Blanditiasque tibi ferre videntur aves.

70 Nec sine dote tuos temeraria quærit amores

Terra, nec optatos poscit egena toros,
Alma salutiferum medicos tibi gramen in usus

Præbet, et hinc titulos adjuvat ipsa tuos.
Quòd si te pretium, si te fulgentia tangunt 75

Munera, (muneribus fæpe coemptus Amor) Illa tibi oftentat quascunque sub æquore vasto,

Et superinjectis montibus abdit opes. Ah quoties cum tu clivoso fessus Olympo In verspertinas præcipitaris aquas,

80 Cur te, inquit, cursu languentem Phæbe diurno

Hesperiis recipit Cærula mater aquis ? Quid tibi cum Tethy! Quid cum Tartesside lymphâ,

Dia quid immundo perluis ora salo? Frigora Phæbe meâ melius captabis in umbrâ, 85 Huc ades, ardentes imbue rore comas.

Mol

Uu

90

Mollior egelidâ veniet tibi fomnus in herbâ,

Huc ades, et gremio lumina pone meo. Quáque jaces circum mulcebit lene susurrans

Aura per humentes corpora fusa rosas. Nec me (crede mihi) terrent Semelëia fata,

Nec Phaetonteo fumidus axis equo; Cum tu Phæbe tuo sapientius uteris igni,

Huc ades, et gremio lumina pone meo. Sic Tellus lasciva suos suspirat amores; 95

Matris in exemplum cætera turba ruunt. Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,

Languentesque fovet solis ab igne faces. Insonuere novis lethalia cornua nervis,

Trifte micant ferro tela corusca novo. Jamque vel invictam tentat superasse Dianam,

Quæque sedet sacro Vesla pudica foco. Ipsa senescentem reparat Venus annua formam,

Atque iterum tepido creditur orta mari. Marmoreas juvenes clamant Hymenæe per urbes,

Littus io Hymen, et cava saxa sonant. Cultior ille venit tunicâque decentior apiâ,

Puniceum redolet veftis odora crocum. Egrediturque frequens ad amæni gaudia veris 109

Virgineos auro cincta puella sinus. (unum, Votum elt cuique fuum, votum est tamen omnibus Ut fibi

quem cupiat, det Cytherea virum. Nunc quoque feptenâ modulatur arundine pastor,

Et sua quæ jungat carmina Phyllis habet.

100

106

Na

120

Navita nocturno placat sua sidera cantu, 115

Delphinasque leves ad vada summa vocat. Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo,

Convocat et famulos ad sua festa Deos. Nunc etiam Satyri cum sera crepuscula surgunt,

Pervolitant celeri florea rura chora, Sylvanusque suâ cyparisli fronde revinctus,

Semicaperque Deus, semideusque caper. Quæque sub arboribus Dryades latuere vetustis

Per juga, per solos expatiantur agros. Per fata luxuriat fruticetaque Mænalius Pan, 125

Vix Cybele mater, vix fibi tuta Ceres; Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,

Consulit in trepidos dum sibi nympha pedes, Jamque latet, latitansque cupit male tecta videri,

Et fugit, et fugiens pervelit ipsa capi. 130 Dii

quoque non dubitant cælo præponere fylvas, Et sua quisque sibi numina lucus habet. Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto,

Nec vos arborea dii precor ite domo. Te referant miseris te Jupiter aurea terris 135

Sæcla, quid ad nimbos aspera tela redis ? Tu saltem lentè rapidos age Phæbe jugales

Quà potes, et sensim tempora veris eant; Brumaque productas tardè ferat hispida noctes,

Ingruat et nostro serior umbra polo. 140

[ocr errors][merged small]
« ПредишнаНапред »