Графични страници
PDF файл
ePub

Tum gravidam Arturo fatali fraude Jogernen;
Mendaces vultus, affumptáque Gorlöis arma,
Merlini dolus. O mihi tum fi vita superfit,
Tu procul annosâ pendebis, fistula, pinu,
Multùm oblita mihi, aut patriis mutata camoenis
Brittonicum ftrides, quid enim? omnia non licet uni,
Non fperâffe uni licet omnia: mî fatis ampla
Merces, & mihi grande decus (fim ignotus in ævum
Tum licèt, externo penitúfque inglorius orbi)
Si me flava comas legat Ufa, & potor Alauni,
Vorticibufque frequens Abra, & nemus omne Tre-
antæ,

Et Thamefis meus ante omnes, & fufca metallis
Tamara, & extremis me discant Orcades undis.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni, Hæc tibi fervabam lentâ fub cortice lauri,

Hæc, & plura fimul, tum quæ mihi pocula Manfus,
Manfus Chalcidicæ non ultima gloria ripæ,
Bina dedit, mirum artis opus, mirandus & ipfe,
Et circùm gemino cælaverat argumento:

In medio rubri maris unda, & odoriferum ver,
Littora longa Arabum, & fudantes balfama filvæ,
Has inter Phoenix divina avis, unica terris
Cæruleùm fulgens diverficoloribus alis
Auroram vitreis furgentem refpicit undis.

Parte aliâ polus omnipatens, & magnus Olympus: Quis putet? hic quoque Amor, pictæq; in nube pharetræ,

Arma corufca faces, & fpicula tincta pyropo;
Nec tenues animas, pectufque ignobile vulgi
Hinc ferit, at circùm flammantia lumina torquens
Semper in erectum fpargit fua tela per orbes

R

Impiger,

Impiger, & pronos nunquam collimat ad ictus, Hinc mentes ardere facræ, formæque deorum. [mon,

Tu quoque in his, nec me fallit fpes lubrica, DaTu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret Sanctaque fimplicitas, nam quò tua candida virtus? Nec te Lethæo fas quæfiviffe fub orco,

Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultrà:
Ite procul, lacrymæ, purum colit æthera Damon,
Ethera purus habet, pluvium pede reppulit arcum;
Heroúmque animas inter, divofque perennes,
Æthereos haurit latices & gaudia potat

Ore facro. Quin tu cœli póft jura recepta
Dexter ades, placidúfque fave quicunque vocaris,
Seu tu nofter eris Damon, five æquior audis
Diodatus, quo te divino nomine cuncti
Calicolæ nôrint, fylvífque vocabere Damon.
Quòd tibi purpureus pudor, & fine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginej fervantur honores;
Ipfe caput nitidum cinctus rutilante coronâ,
Lætáque frondentis geftans umbracula palmæ
Æternum perages immortales hymenæos;
Cantus ubi, choreifque furit lyra mifta beatis,
Festa Sionæo bacchantur & Orgia Thyrso.

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

Jan. 23. 1646.

Ad Joannem Roufium, Oxonienfis
Academiæ Bibliothecarium.

De libro Poematum amiffo, quem ille fibi
denuò mitti poftulabat, ut cum aliis noftris
in Bibliotheca publicâ reponeret, Ode.

G

Strophe 1.

Emelle cultu fimplici gaudens liber,
Fronde licet geminâ

Munditiéque nitens non operosâ,
Quam manus attulit

Juvenilis olim,

Sedula tamen haud nimii poëtæ ;

Dum vagus Aufonias nunc per umbras,

Nunc Britannica per vireta lufit

Infons populi, barbitóque devius,

Indulfit patrio, mox itidem pectine Daunio

Longinquum intonuit melos

Vicinis, & humum vix tetigit pede;

Antiftrophe.

Quis te parve liber, quis te fratribus

Subduxit reliquis dolo?

Cùm tu miffus ab urbe,

Docto jugiter obfecrante amico,

Illuftre tendebas iter

Thamefis ad incunabula

[blocks in formation]

Cærulei patris,

Fontes ubi limpidi

Aonidum, Thyafufque facer

Orbi notus per immenfos

Temporum lapfus redeunte cœlo,
Celeberque futurus in ævum.

Strophe 2.

Modò quis deus, aut editus deo
Priftinam gentis miferatus indolem,
(Si fatis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium)
Tollat nefandos civium tumultus
Almaque revocet ftudia fanctus,
Et relegatas fine fede Mufas

Jam penè totis finibus Angligenûm;
Immundafque volucres,

Unguibus imminentes

Figat Apollineâ pharetrâ,

Phineámque abigat pestem procul amne Pegafeo.

Antiftrophe.

Quin tu, libelle, nuntii licèt malâ

Fide, vel ofcitantiâ,

Semel erraveris agmine fratrum,

Seu quis te teneat fpecus,

Seu qua te latebra, forfan unde vili

Callo tereris inftitoris infulfi,

Lætare felix; en iterum tibi
Spes nova fulget poffe profundam
Fugere Lethen, vehique Superam
In Jovis aulam remige pennâ ;

Strophe

[blocks in formation]

Optat peculî, numeróque justo
Sibi pollicitum queritur abeffe;
Rogatque venias ille, cujus inclyta
Sunt data virûm monumenta curæ:
Téque adytis etiam facris

Voluit reponi, quibus & ipfe præfidet,
Æternorum operum cuftos fidelis,
Quæftorque gazæ nobilioris,

Quàm cui præfuit Iön

Clarus Erechtheides

Opulenta dei per templa parentis
Fulvofque tripodas, donaque Delphica,
Iön Actæâ genitus Crëusâ.

Ergo tu vifere lucos

Antiftropbe.

Mufarum ibis amœnos,

Diamque Phœbi rurfus ibis in domum,

Oxoniâ quam valle colit,

Delo pofthabitâ,

Bifidóque Parnaffi jugo:

Ibis honeftus,

Poftquam egregiam tu quoque fortem
Nactus abis, dextri prece follicitatus amici.

Illic legeris inter alta nomina

Authorum, Graiæ fimul & Latinæ

Antiqua gentis lumina, & verum decus.

[blocks in formation]
« ПредишнаНапред »