Графични страници
PDF файл
ePub

Ex quo fumma dies tulerat Damona sub umbras,
Nec dum aderat Thyrsis; paftorem fcilicet illum
Dulcis amor Mulæ Thuscâ retinebat in urbe.
Alt ubi mens expleta domum, pecorisque reli&ti
Cura vocat, fimul assuetâ seditque sub ulmo,
Tum verò amissum tum denique sentit amicum,
Coepit & immensum fic exonerare dolorem.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina coelo,
Poftquam te immiti rapuerunt funere, Damon?
Siccine nos linguis, tua fic fine nomine virtus
Ibit, & obfcuris numero sociabitur umbris ?
At non ille, animas virgâ qui dividit aurea,
Ista velit, dignumque tui te ducat in agmen,
Ignavumque procul pecus arceat omne filentum.

Ite dómum impasti, domino jam non vacat, agni. Quicquid erit, certè nisi me lupus antè videbit, Indeplorato non comminuere fepulchro, Constabitque tuus tibi honos, longùmque vigebit Inter paftores : Illi tibi vota fecundo Solvere poft Daphnin, poft Daphnin dicere laudes Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabits Si quid id eft, priscamque fidem coluiffe, piúmque, Palladiásque artes, fociúmque habuiffe canorom.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agnio Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia, Dao

mon ;
At mihi quid tandem fiet modò ? quis mihi fidus
Hærebit lateri comes, ut tu fæpe folebas
Frigoribus duris, & per loca foeta pruinis,
Aut rapido fub fole, fiti morientibus herbis?

Sive

[ocr errors]

Sive opus in magnos fuit eminùs ire leones,
Aut avidos terrere lupos præsepibus altis ;
Quis fando sopire diem, cantuque folebit ?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Pectora cui credam? quis me lenire docebit
Mordaces curas, quis longam fallere noctem
Dulcibus alloquiis, grato cùm fibilat igni

[aufter Molle pyrum, & nucibus ftrepitat focus, et malus Miscet cuncta foris, & defuper intonat ulmo?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni,
Aut æstate, dies medio dum vertitur axe,
Cùm Pan æsculeâ fomnum capit abditus umbrâ,
Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia nymphæ,
Paftoresque latent, stertit sub fepe colonus,
Quis mihi blanditiásque tuas, quis tum mihi risus,
Cecropiofque fales referet, cultosque lepores?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
At jam solus agros, jam pascua solus oberro,
Sicubi ramofæ densantur vallibus umbræ,
Hîc serum expecto, supra caput imber & Eurus
Triste sonant, fractæque agitata crepufcula filvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quam culta mihi priùs arva procacibus herbis
Involvuntur, & ipsa fitu seges alta fatiscit!
Innuba neglecto marcescit & uva racemo,
Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illz
Moerent, inque suum convertunt ora magiftrum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Tityrus ad corylos vocat, Alphesiboeus ad ornos,
Ad falices Aegon, ad fumina pulcher Amyntas;
Hîc gelidi fontes, hîc illita gramina musco,
Hic Zephyri, hîc placidas interstrepit arbutus undas;

Ifta

Hta canunt surdo, frutices ego nactus abibam.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mopsus ad hæc, nam me redeuntem forte notârat? (Et callebat avium linguas, & fydera Mopsus) Thyrfi quid hoc? dixit, quæ te coquit improba bilis? Aut te perdit amor, aut te malè fascinat aftrum; Saturni grave sæpe fuit paftoribus astrum, Intimaque obliquo figit præcordia plumbo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mirantur nymphæ, & quid te, Thyrsi, futurum eft? Quid tibi vis ? aiunt; non hæc folet effe juventæ Nubila frons oculique truces, vultusque severi : Illa choros, lususque leves, & femper amorem Jure petit: miser ille bis est qui serus amavit.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Venit Hyas, Dryopéque, & filia Baucidis Aegle Do&a modos, citharæque sciens, sed perdita faftu, Venit Iduinanii Chloris vicina Auenti; Nil me blanditiæ, nil me solantia verba, Nil me, si quid adest, movet, aut spes ulla futuri.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni, Hei mihi! quam fimiles ludunt per prata juvenci! Omnes.unanimi fecum fibi lege sodales, Nec magis hunc alio quisquam secernit amicum De grege; fic densi veniunt ad pabula thoes, Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri. Lex eadem pelagi; deserto in littore Proteus Agmina Phocarum numerat, vilisque volucrum Passer habet semper quicum fit & omnia circum Farra libens volitet, ferò sua tecta revisens, Quem fi fors letho objecit, seu milvus adunco

Fata tulit roftro, seu ftravit arundine fofior,
Protinus ille alium focio petit inde volatu.
Nos durum genus, & diris exercita fatis
Gens homines aliena animis, & pectore discors;
Vix sibi quisque parem de millibus invenit unum,
Aut fi sors dederit tandem non aspera votis,
Illum inopina dies quâ non speraveris horâ
Surripit, æternum linquens in sæcula damnum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras
Ire per aëreas rupes, Alpemque nivofam!
Ecquid erat tanti Romam vidiffe sepultam?
(Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim,
Tityrus ipfe fuas & oves & rura reliquit ;)
Ut te tam dulci poffem caruiffe sodale!
Poffem tot maria alta, tot interponere montes,
Tot sylvas, tot saxa tibi, fluviosque fonantes!
Ah certè extremùm licuiffet tangere dextram,
Et bene compositos placidè morientis ocellos,
Et dixiffe vale, nostri memor ibis ad aftra

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Quamquam etiam vestrî nunquam meminiffe pigebit, Pastores Thusci, Musis operata juventus, [mon, His Charis atque Lepos, & Thuscus tu quoque Da. Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe. O ego quantus eram, gelidi .cum ftratus ad Arni Murmura, populeumque nemus, quà mollior herba, Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos, Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam! Ipse etiam tentare ausus sum, nec, puto, multùm Difplicui, nam sunt & apud me munera vestra Fifcellas, calathique, & cerea vinc'la cicutæ,

Quin

Quin & noftra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis, & Francinus, erant & vocibus ambo
Et studiis noti, Lydorum fanguinis ambo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna,
Dum folus teneros claudebam cratibus hoedos.
Ah! quoties dixi, cùm te cinis ater habebat,
Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon,
Vimina nunc texit, varios fibi quod fit in usus !
Et quæ tum facili sperabam mente futura,
Arripui voto levis, & præsentia finxi ; [dat,
Heus bone! numquid agas ? nifi te quid fortè retar •
Imus ? & arguta paulùm recubamus in umbra,
Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Caffibelauni!
Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos,
Helleborùmque humiléfq; crocos, foliúmq; hyacinthi,
Quasque habet ifta palus herbas, artesque medentům,
Ah! pereant herbze, pereant artesque medentûm.
Gramina, poftquam ipfi nil profecêre magiftro.
Ipfe etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat
Fiftula, ab undecimâ jam lux est altera nocte,
Et tum fortè novis admôram labra cicutis,
Dilliluêre tamen ruptâ compage, nec ultra
Ferre graves potuêre fonos: dubito quoque ne fim
Turgidulus, tamen & referam, vos cedite filvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ipfe ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, & Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ, [num. Brennúmque Arviragúmque duces, priscúmq; Beli. Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos;

Tum

« ПредишнаНапред »