Графични страници
PDF файл
ePub

Svam reclinis semper Ægeriam spectans,
Tumidusque & ipse Tibris hinc delinitus
Spei favebit annuæ colonorum:
Nec in sepulchris ibit obfeffum reges,
Nimiùm finiftro laxus irruens loro:
Sed fræna meliùs temperabit undarum,
Adusque curvi salsa regna Portumni.

M ANSU S.

Joannes Baptifta Mansus Marcbio Villenfis, vir inge

nii laude, tum literarum fudio, nec non & bellicâ virtute apud Italos clarus in primis eft. Ad quen Torquati Tal dialogus extat de Amicitia scriptus; erat enim Tafsi amici fimus; ab

quo

etiam inter Cam. paniæ principes celebratur, in illo poëmate cui titulus, Gerusalemme conquistata, lib. 20.

Fra cavalier magnanimi, è cortesi
Risplende il Manso-..-..

Is autborem Neapoli commorantem fumma benevolentia

prosecutus eft, multaque ei detulit bumanitatis officia.
Ad hunc itaque bofpes ille, antequam ab urbe
discederet, ut ne ingratum fe offenderet, boc carmen
mifit.
CÆC quoque, Manse, tuæ meditantur carmina

laudi Pierides, tibi, Manse, choro notiffime Phoebi, Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus

honore, Poft Galli cineres, & Mecænatis Hetrufci.

Tu

HAC

Tu quoque, fi noftræ tantùm valet aura Camenz,
Victrices hederas inter laurofque fedebis.
Te pridem magno felix concordia Taflo
Junxit, & æternis infcripfit nomina chartis.
Mox tibi dulciloquum non infcia Mufa Marinum
Tradidit, ille tuum dici se gaudet alumnum,
Dum canit Affyrios divům prolixus amores;
Mollis & Ausonias stupefecit carmine nymphas.
Ille itidem moriens tibi foli debita vates
Offa, tibi foli, supremaque vota reliquit,
Nec manes pietas tua chara fefellit amici,
Vidimus arridentem operoso ex ære poetam. [fant
Nec fatis hoc visum eft in utrumque, & nec pia cef-
Officia in tumulo: cupis integros rapere Orco,
Quà potes, atque avidas Parcarum eludere leges:
Amborum genus, & variâ sub forte peractam
Describis vitam, morefque, & dona Minervæ :
Æmulus illius, Mycalen qui natus ad altam
Rettulit Æolii vitam facundus Homeri.
Ergo ego te Cliûs & magni nomine Phoebi,
Manse pater, jubeo longum salvere per ævum,
Mifsus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.
Nec tu longinquam bonus aspernabere Musamy
Quæ nuper gelidà vix enutrita fub Arcto
Imprudens Italas ausa est volitare per urbes.
Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos
Credimus obscuras nodis fenfiffe per umbras,
Quà Thamesis latè puris argenteus urnis
Oceani glaucos perfundit gurgite crines.
Quin & in has quondam pervenit Tityrus oras.
Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phobo,
Quà plaga fepteno mundi fulcata Trione

Brumalem

2

Brumalem patitur longâ sub nocte Boöten;
Nos etiam colimus Phoebum, nos munera Phoebo
Flaventes fpicas, & lutea mala canistris,
Halantemque crocum (perhibet nisi vana vetustas)
Mifimus, & lectas Druidum de gente choreas.
(Gens Druides antiqua, facris operata deorum,
Heroum laudes imitandaque gesta canebant)
Hinc, quoties fefto cingunt altaria cantu
In Delo herbosâ Graiæ de more, puellæ
Carminibus lætis memorant Corineida Loxo,
Fatidicamque Upin, cum favicomà Hecaërge
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.
Fortunate fenex, ergo, quacunque per orbem
Torquati decus, & nomen celebrabitur ingens,
Claraque perpetui succrefcet fama Marini, [rum,
Tu quoque in ora frequens venies, plausumque viror
Et parili carpes iter immortale volatu.
Dicetur tum fponte tuos habitasse penates
Cynthius, & famulas veniffe ad limina Musas:
At non sponte domum tamen idem, & regis adivit
Rura Pheretiadæ cælo fugitivus Apollo;
Ille licèt magnum Alciden susceperat hospes;
Tantùm ubi clamosos placuit vitare bubulcos,
Nobile mansueti cessit Chironis in antrum,
Irriguos inter faltus frondofaque tecta
Peneium propè rivum: ibi fæpè fub ilice nigra
Ad citharæ ftrepitum, blandâ prece victus amici
Exilii duros lenibat voce labores.
Tum neque ripa fuo, barathro nec fixa sub imo
Saxa ftetere loco; nutat Trachinia rupes,
Nec sentit folitas, immania pondera, fylvas,
Emotæque suis properant de collibus orni,

Mulcentur.

Mulcenturque novo maculofi carmine lynces.
Diis dilecte fenex, te Jupiter æquus oportet
Nascentem, & miti lustrârit lumine Phoebus,
Atlantisque nepos; neque enim nisi charus ab ortu
Diis fuperis, poterit magno faviffe poëtæ.
Hinc longæva tibi lento sub fore senectus
Vernat, & Æfonios lucratur vivida fusos,
Nondum deciduos servans tibi frontis honores,
Ingeniumque vigens, & adultum mentis acimep,
O mihi fi mea fors talem concedat amicum
Phoebeos decorâsse viros qui tam benè nôrit,
Si quando indigenas revocabo in carminą reges,
Arcturumquc etiam sub terris bella moventem;
Aut dicam invictæ sociali foedere mensæ,
Magnanimos Heroas, & (0 modo fpiritus adft)
Frangam Saxonicas Britonum fub marte phalanges.
Tandem ubi non tacitæ permensus tempora vitæ,
Annorumque satur cineri sua jura relinquam,
Ille mihi lecto madidis astaret ocellis,
Aftanti fat erit fi dicam, fim tibi curæ !
Ille meos artus liventi morte folutos
Curaret parvâ componi molliter urna.
Forsitan & noftros ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphiâ myrti aut Parnasside lauri
Fronde comas, at ego fecurâ pace quiescam.
Tum quoque, fi qua fides, fi præmia certa bonorum,
Ipfe ego coelicolûm remotus in æthera divům,
Quò labor & mens pura vehunt, atque ignea virtus;
Secreti hæc aliquâ mundi de parte videbo
(Quantum fata finunt) & totâ mente serenum
Ridens purpureo fuffundar lumine vultus,
Et fimul æthereo plaudam mihi lætus Olympo.

E PITAPHIUM

D A M O N I S.

ARGUMENT U M.

Tbyrfis & Damon ejusdem viciniæ Paftores, eadem ftudia sequuti, à pueritiâ amici erant, ut qui plurimùm, Thyrfis animi caufâ profeetus peregrè de obités Damonis nuncium accepit. Domum poftea reverfus, & rem ita fe comperto, se fuamque solitudineria boc carmine deplorat. Damonis autem fub persona bic intelligitur Carolus Diodatus, ex urbe Hetruria Luca Paterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenio, do&trinâ, clariffimisque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius,

H"

Imerides nymphæ (nam vos & Daphnin, &

Hylan, Et plorata diu meminiftis fata Bionis) Dicite Sicelicum Thamelina per oppida carmen; Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis, Et quibus assiduis exercuit antra querelis, Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus, Dum Gibi præreptum queritur Damona, neque altam Luctibus exemit noctem loca sola pererrans. Et Jam bis viridi surgebat culmus arista, Es totidem flavas numerabant horrea messes,

Ex

« ПредишнаНапред »