Графични страници
PDF файл
ePub

Tum de more sedens fefta ad convivia vates
Æfculeâ intonfos redimitus ab arbore crines,
Heroumque actus, imitandaque gesta canebat,
Et chaos, & pofiti latè fundamina mundi,
Reptantesque Deos, & alentes numina glandes,
Et nondum Ætnæo quæsitum fulmen ab antro.
Denique quid vocis modulamen inane juvabit,
Verborum sensûsque vacans, numerique loquacis?
Silvestres decet ifte choros, non Orphea cantus,
Qui tenuit Ruvios & quercubus addidit aures
Carmine, non citharâ, fimulachraque functa canendo
Compulit in lacrymas; habet has à carmine laudes.

Nec tu perge precor, facras contemnere Musas,
Nec vanas inopefque puta, quarum ipse peritus
Munere, mille sonos numeros componis ad aptos.
Millibus & vocem modulis yariare canoram
Doctus, Arionii meritò fis nominis hæres.
Nunc tibi quid mirum, fi me genuisse poëtam
Contigerit, charo fi tam propè fanguine juncti
Cognatas artes, ftudiumque affine sequamur?
Ipfe volens Phoebus se dispertire duobus,
Altera dona mihi, dedit altera dona parenti,
Dividuumque Deum genitorque puerque tenemus,

Tu tamen ut fimules teneras odiffe camcenas,
Non odiffe reor, neque enim, pater, ire jubebas
Quà via lata patet, quà pronior area lucri,
Certaque condendi fulget spes aurea nummi:
Nec rapis ad leges, malè custoditaque gentis
Jura, nec insulfis damnas clamoribus aures :
Sed magis excultam cupiens ditescere mentem,
Me procul whano ftropitu, feceffibus altis

Abductum

[ocr errors][ocr errors]

Abductum Aoniæ jucunda per otia ripæ
Phoebeo lateri comitem finis ire beatum.
Officium chari taceo commune parentis,
Me poscunt majora; tuo, pater optime, sumptu
Cùm mihi Romuleæ patuit facundia lingua,
Et Latii Veneres, &, quæ Jovis ora decebant
Grandia magniloquis elata vocabula Graiis,
Addere fuafifti quos jactat Gallia flores,
Et quam degeneri novus Italus ora loquelam
Fundit, Barbaricos teftatus voce tumultus,
Quæque Palæstinus loquitur myfteria vates.
Denique quicquid habet cælum subjectaque coelo
Terra parens, terræque & cælo interfluus aër,
Quicquid & unda tegit, pontique agitabile marmor,
Per te nôffe licet, per te, fi nôffe libebit:
Dimotâque venit spectanda scientia nube,
Nudaque conspicuos inclinat ad ofcula vultus,
Nj fugisse velim, ni fit libâsse molestum.

I nunc, confer opes quisquis malesanus avitas
Auftriaci gazas, Perüanaque regna præoptas.
Quæ potuit majora pater tribuiffe, vel ipse
Jupiter, excepto, donâffet ut omnia, celo?
Non potiora dedit, quamvis & tuta fuiflent,
Publica qui juveni commisit lamina nato
Atque Hyperionios currus, & fræna diei.
Et circùm undantem radiatâ luce tiaram.
Ergo ego, jam doctæ pars quamlibet ima catervæ
Victrices hederas inter, laurosque sedebo,
Jamque nec obscurus populo miscebor inerti,
Vitabuntque oculos vestigia nostra profanos.
Efte procul, vigiles curæ, procul este, querelæ,
Invidiæque acies transverso tortilis hirquo,

Sæva

Sæva nec anguiferos extende, Calumnia, ri&us ;
In me triste nihil fodisfima turba, poteftis,
Nec veftri fum juris ego; securaque tutus
Pectora, vipereo gradiar sublimis ab ictu.

At tibi, chare pater, poftquam non æqua merenti
Poffe referre datur, nec dona rependere factis,
Sit memorâffe fatis, repetitaque munera grato
Percenfere animo, fidæque reponere menti.

Et vos, O noftri, juvenilia carmina, lulus,
Si modo perpetuos fperare audebitis annos,
Et domini supereffe rogo, lucemque tueri,
Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco,
Forsitan has laudes, decantatúmque parentis
Nomen, ad exemplum, fero fervabitis ævo.

[merged small][ocr errors]

Τίπόρεα σκαρθμοίσιν απειρίσια κλογεσθε.
Ως κριοί σφριγόωντες ευτeαφερω α αλων;
Βαιοτέραι τι δ' αρ' ύμμίς ανασκιρτήσατ', ερίπται,
“οία παραι συε γι φίλη υπό μητέρι αρνες και
Σιεο, γαϊα, τρέασα θεον μεγάλ, έκλυπέoνία,
Γαία, θεόν τρέιεσ' ύπατον σέβας Ιωακίδας
“Ος τε, και εκ σφιλάδων ποταμας χές μορμύροντας,
Κρήνωσ' άεναν πίτρης Χο δακρυοέουης.

PHILOSOPHU & ad regem quendam, qui eum igno.

tum & infontem inter reos fortè caftum infcius dam. naverat, rue fri færre trogolópef bæc fubite mifit.

'Ω άνα, η ολίσης με η έννομον, δέ τιν' ανδρών
Δανόν όλως δράσανα, σοφώτατον ίθι κρηνος
Ρηιδίως αφέλoιο, το δ' ύςερον αύθι νοήσας,
Μαξιδίως δ' άρ' έπειτα τεόν προς θυμόν οδύρη,
Τοιον δ' εκ πόλις περιώνυμον αλκαρ ολίσσας,

In Efigiei ejus Sculptorem.
' 'Areal gevecpbell xhei tl'de reffi cixéves
Φαίης ταχ' άν, είδα αυτοφυές βλέπων.
Τον δ' εκτυπωτών εκ επιγνόντες, φίλοι,
Γελάτε φαύλα δυσμίμη μα ζωγραφε.

Ad Salfillum Poetam Romanum

ægrotantem.

SCAZON T E S.
O

Mura, gressum quæ volens trahis claudum,
Vulcanioque tarda gaudes inceffu,

Neo

Nec sentis illud in loco minus gratum,
Quàm cùm decentes flava Dëiope suras
Alternat aureum ante Junonis lectum;
Adesdum, & hæc s'is verba pauca Salsillo
Refer, camoena noftra, cui tantum eft cordi,
Quámque ille magnis prætulit immeritò divis,
Hæc ergo alumnus ille Londini Milto,
Diebus hisce qui suum linquens nidum
Polique tractum, (pessimus ubi ventorum,
Insanientis impotensque pulmonis
Pernix anhela sub Jove exercet Aabra)
Venit feraces Itali soli ad glebas,
Visum fuperbâ cognitas urbes famâ,
Virosque doctæque indolem juventutis,
Tibi optat idem hic fausta multa, Salfille,
Habitumque feffo corpori penitùs fanum;
Cui nunc profunda bilis infestat renes,
Præcordiisque fixa damnosòm fpirat.
Nec id pepercit impia quòd tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.
O dulce divûm munus, O falus Hebes.
Germana!' Tuque, Phoebe, morborum terror
Pythone cælo, five tu magis Pæan
Libenter audis, hic tuus facerdos eft:
Querceta Fauni, vofque rore vinoso
Colles benigni, mitis Evandri sedes,,
Siquid falubre vallibus frondet: vestris,
Levamen ægro ferte certatim vati.
Sic ille charis redditus rursùm Musik.
Vicina dulci prata mulcebit cantu..
Ipfe inter atros emirabitur lucos
Numa, ubi beatum degit otium æternum

Suam

« ПредишнаНапред »